ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput VIII 第I巻 第VIII章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 807D · 9 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.1

1

Quomodo beatus Job resurrectionem atque iram Domini in consummatione futuram significaverit; et quam desideraverit ex hac vita, ubi perfidia dominatur, evolare?

PL 14, 807D

祝福されたヨブが、復活と、終わりに来る主の怒りをどのように示したか。また、不信が支配するこの生から、どれほど飛び去ることを望んだか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.2

2

26. Audito igitur quid locutus esset in eo Deus, et cognito per Spiritum sanctum quod Filius Dei non solum veniret in terras, sed etiam descensurus esset ad inferos, ut mortuos resuscitaret (quod tunc quidem factum est ad testimonium praesentium, et exemplum futurorum), conversus ad Dominum ait: Utinam in inferno me conservares, absconderes autem me, donec desinat ira tua, et statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias.

PL 14, 808A

26. こうして、神が彼のうちで何を語ったかを聞き、神の子が地上に来るだけでなく、死者を甦らせるために冥界へも降るであろうことを、聖なる霊によって知って(それはそのとき実際に、居合わせた者たちへの証しとして、また将来の者たちの模範として行われた)、彼は主に向き直って言った。「冥界で私を守り、汝の怒りが止むまで私を隠してくれたらよいのに。そして、私を思い起こす時を、私のために定めてくれたらよいのに。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.3

3

Si enim mortuus fuerit homo, vivet consummans dies vitae ipsius. Sustinebo donec iterum fiam, deinde vocabis me; ego autem te obaudiam: at opera manuum tuarum ne despicias. Numerasti autem meas adinventiones, nec praeteribit te quidquam ex peccatis meis.

PL 14, 808A

「人がもし死ぬなら、その命の日々を全うして生きるであろう。私は、再びなるまで待とう。それから汝は私を呼び、私は汝に聞き従う。だが汝の手の業を見下すな。汝は私の企てを数えた。私の罪のどれ一つも、汝を逃れて過ぎはしない。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.4

4

Signasti autem iniquitates meas in sacculo, et notasti si quid inscius praeterivi (Job. XIV, 13 et seq.) .

PL 14, 808B

「汝は私の不法を小袋に封じ、私が知らずに見過ごしたことがあれば、それを書き留めた」(ヨブ記14:13以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.5

5

Quam suavis locus, qui nos de resurrectione confirmat; et quam videtur voci Dominicae convenire, quae in Evangelio legitur, ubi ait: Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos; et collibus: Operite nos (Luc. XXIII, 30) .

PL 14, 808B

復活について我々を確かにするこの箇所は、何と甘美なことか。また、福音書に読まれる主の声に、何とよく合うと見えることか。そこで主は言う。「そのとき人々は、山に向かって、我々の上に落ちよと言い、丘に向かって、我々を覆えと言い始める」(ルカ23:30)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.6

6

Erit enim in consummatione saeculi ira Domini. Recte ergo Sanctus, in judicium mavult resurgere, quam in tempus divinae iracundiae, quae terribilis etiam innocentibus est.

PL 14, 808B

というのも、世の終わりに主の怒りがあるからである。それゆえ聖なる人が、神の怒りの時にではなく、裁きに甦ることをむしろ望むのは、正しい。神の怒りは、無垢な者たちにさえ恐ろしいのだから。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.7

7

27. Simul etiam illud prophetare intelligitur, dicendo: Statuas mihi tempus in quo memoriam mei facias; quod in passione Domini resuscitandus foret, sicut in fine istius libri demonstratur; nec tamen deplorare desinit: et quo magis intelligit sibi resurrectionem esse propositam, vitam hanc fugere desiderat, videns se in manus traditum adversariorum, projectum se in potestatem impiorum, cui etiam amici in inimicos conversi sunt, qui cum debuerint consolari, ruinam super ruinam inferant; memor tamen conscientiae suae purae, et mundae orationis ait: Terra non cooperias in sanguine carnis meae (Job XVI, 19) ; ut oratio ejus sicut incensum dirigatur ad Dominum, non in terra diversetur.

PL 14, 808B

27. 同時に彼は、「私を思い起こす時を、私のために定めてくれたらよいのに」と言うことで、このことを預言しているとも解される。すなわち、主の受難のときに甦らされるはずだったということであり、それはこの書の終わりに示されているとおりである。それでも彼は嘆くことをやめない。そして復活が自分の前に置かれていると悟るほどに、この生から逃れることを望む。自分が敵対者たちの手に渡され、不敬虔な者たちの権力に投げ出されたのを見るからである。友人たちまでが敵に変わり、慰めるべきであったのに、破滅の上に破滅をもたらす。それでも彼は、自分の良心が清く、祈りも清いことを思い起こして言う。「地よ、私の肉の血を覆うな」(ヨブ記16:19)。彼の祈りが、香のように主へと向かい、地にとどまらないようにするためである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.8

8

Sancti enim oratio nubes penetrat; peccatoris orationem, sicut a Deo Cain dictum est parricidae, aperiens os suum terra in sanguine carnis abscondit.

PL 14, 808C

実際、聖なる人の祈りは雲を貫く。罪人の祈りは、神が近親殺しのカインに言ったように、地が口を開いて、肉の血のなかに隠してしまう。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.8.9

9

Maledictus, inquit, a terra, quae aperuit os suum accipere sanguinem fratris tui de manu tua; quoniam operaberis terram (Gen. IV, 11) .

PL 14, 808D

〔神は〕言う。「汝は、その口を開いて汝の手から汝の兄弟の血を受けた地から、呪われる。汝が地を耕すからである」(創世記4:11)。