ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput II 第I巻 第II章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 798B · 8 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.1

1

Quomodo beatus Job, amissis omnibus praeter uxorem, tamquam bonus athleta perturbationibus non cesserit, nec certare recusaverit.

PL 14, 798B

祝福されたヨブが、妻を除いてすべてを失ってもなお、善き競技者のように動揺に屈せず、戦いを拒まなかったこと。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.2

2

4. Amissis itaque liberis Job atque omnibus suis praeter uxorem, quae ei sola ad tentationem fuerat reservata, perfusus etiam ulcere gravi, cum videret amicos suos non ad consolandum venisse, sed ad exaggerandum et acerbandum dolorem, advertit a Domino datam in se adversario tentandi sui potestatem.

PL 14, 798B

4. こうして、子らと自分のものすべてを、試みのために彼に唯一残されていた妻を除いて失い、さらに重い潰瘍にまみれ、友人たちが慰めるためでなく、苦痛を増し募らせるために来たのだと見て取ったヨブは、自分を試みる権能が敵対者に主から与えられていることに気づいた。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.3

3

Et quamvis sagittas Domini in corpore suo sentiret esse, quibus compungi se diceret, tamen quasi bonus athleta, qui dolori non cederet, nec dura certaminis recusaret, addidit: Incipiens Dominus vulneret, in fine autem non me perimat . . . . .

PL 14, 799A

そして、主の矢が自分の体に刺さっていると感じ、それに貫かれたと言いながらも、苦痛に屈せず戦いの苦難を拒まない善き競技者のように、こう付け加えた。「主はまず傷を負わせはじめるがよい。だが終わりには私を滅ぼさないように……」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.4

4

Quae enim mea virtus, qui sustineo: aut quod meum tempus, ut sufferat anima mea? Numquid fortitudo lapidum, fortitudo mea: aut carnes meae sunt aereae: aut non in ipso confidebam?

PL 14, 799A

「私の力とは何か、私が耐えているというのに。私の時とは何か、私の魂が耐え忍ぶべき。石の強さが私の強さだろうか。私の肉は青銅だろうか。それとも私は彼に信頼していなかったか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.5

5

Adjutorium autem a me recessit: visitatio autem ejus despexit me (Job. VI, 9 et seq.) .

PL 14, 799A

「しかし私から助けは去った。彼の訪れは私を見下した」(ヨブ記6:9以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.6

6

5. Nonne tentamentum est vita hominis in terra, et sicut mercenarii quotidiani vita ejus; aut sicut famulus timens Dominum suum, qui se sub umbra obtegat, aut sicut mercenarius exspectans mercedem suam; sic et ego menses exspectavi vacuos, noctes autem dolorum datae sunt mihi?

PL 14, 799A

5. 「地上の人の生は試練ではないか。その生は日雇い人の生のようであり、あるいは陰に身を覆う、自分の主人を恐れる僕のようであり、あるいは報酬を待つ雇い人のようではないか。そのように私も空しい月々を待ち、苦痛の夜々が私に与えられたのではないか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.7

7

Si quiescam dico: Quando dies? Si surgam iterum: Quando vesper? Plenus sum doloribus a vespera usque ad mane. Fermentatur mihi corpus in putredine vermium: liquefacio autem glebas terrae, saniem radens ulcerum.

PL 14, 799B

「横になれば私は言う、いつ昼になるのか、と。また起き上がれば、いつ夕になるのか、と。私は夕から朝まで苦痛に満ちている。私の体はウジの腐敗のなかで発酵し、私は土の塊を溶かし、腫れ物の膿を削り取る。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.2.8

8

Vita autem mea levior est fabula, in spe vacua perit . . . . . . Dicam, consolabitur me lectulus meus . . . . . . Terres me in somniis, et in visionibus me percellis (Job. VII, 1 et seq.) .

PL 14, 799B

「しかし私の命は作り話より軽く、空しい望みのうちに滅びる……。私は言おう、私の寝床が私を慰めるだろう、と……。汝は夢で私を脅かし、幻で私を打ちのめす」(ヨブ記7:1以下)。