De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.1
Davidem possessione Dei contentum nihil praeter eum exoptare; debere enim terrena deleri oblivione, ut succedant coelestia, atque etiam ad Deum qui neminem repellit, accedatur, a quo pravis tantum actionibus recedimus.
PL 14, 848Cダビデは神を所有することに満足し、神のほかには何も望まない。地上のものは忘却によって消し去られねばならず、それは天上のものが続くためであり、さらに、誰をも退けない神のもとへ近づくためでもある。我々が神から離れるのは、ただ邪悪な行いによってだからである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.2
28. Ideo dicit sanctus David: Quid enim mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram (Psal. LXXII, 25)?
PL 14, 848C28. だから、聖なるダビデは言う。「天において私に何が残っているのか、また汝から地上で私は何を望んだのか」(詩篇72:25)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.3
Id est, Tu portio mea es, abundas mihi ad omnia, nihil quaesivi aliud, nisi ut te partem haberem, nulli me coelesti, ut gentiles faciunt, subdidi creaturae, nullas saeculi hujus divitias, et voluptatum illecebras concupivi.
PL 14, 848Dすなわち、汝は私の分であり、汝は私にとってすべてに足りる。私は汝を分として持つこと以外、何も求めなかった。異邦人がするようには、天上のいかなる被造物にも私は身を服さず、この世のいかなる富も、快楽の誘惑も欲しなかった。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.4
Nullius egeo, qui a te assumptus sum: nec superest in coelestibus quod amplius quaeram. Nihil habens, omnia habeo; quia Christum habeo, cui Pater altissimus non pepercit; sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo ergo non cum illo omnia nobis donavit (Rom. VIII, 32) ; sicut Apostolus dixit?
PL 14, 848D汝に迎え取られた私は、誰をも必要としない。天上のものにも、それ以上に求めるべきものは残っていない。何も持たないで、私はすべてを持つ。キリストを持つからである。至高の父は彼を惜しまず、我々すべてのために彼を引き渡した。では、どうして彼とともにすべてを我々に与えなかったであろうか(ローマ8:32)。使徒が言ったとおりである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.5
Omnia enim in Christo, per quem omnia, et in quo constant omnia. Omnia ergo in illo habens, aliam non quaero mercedem, quia ipse merces est universorum. Ideoque perfecto dixit: Tolle crucem tuam, et sequere me (Marc. VIII, 34) .
PL 14, 848Dすべては、キリストにあり、彼によってすべてがあり、彼において万物は成り立つからである。ゆえに、すべてを彼において持つ私は、他の報いを求めない。彼自身がすべての者の報いだからである。それゆえ、彼は完全な者に言った。「汝の十字架を取り、私に従え」(マルコ8:34)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.6
Qui illum sequitur, non praemio ducitur ad perfectionem: sed perfectione consummatur ad praemium. Imitatores enim Christi non propter spem boni sunt, sed pro amore virtutis. Christus enim per naturam bonus, non propter praemii cupiditatem.
PL 14, 849A彼に従う者は、報償に導かれて完全へ至るのではなく、完全によって報償へと成し遂げられる。キリストに倣う者は、善への期待のゆえにではなく、徳への愛のゆえに倣うからである。キリストは本性によって善であり、報償への欲のゆえに善であったのではない。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.7
Ideo passus est, quia benefacere eum delectavit, non quia incrementum gloriae ex sua passione quaerebat. Ideo qui illum imitari cupit, non quod sibi, sed quod aliis prosit, operatur. Unde non immerito deficit sibi, aliis autem virtutis incremento valescit.
PL 14, 849A彼が受難したのは、善を行うことを喜んだからであり、自分の受難から栄光の増しを求めたからではない。それゆえ、彼に倣おうと望む者は、自分のためではなく、他の者に益することを行う。だから、自分には衰え、他の者には徳の増しによって力を得るのは、当然のことである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.8
29. Et convenienter dicit: Defecit cor meum et caro mea, Deus cordis mei (Psal. LXXII, 26) . Neque enim possunt perpetua succedere, nisi terrena defecerint. Deficit ergo caro, quando mortificantur quae sunt carnalia.
PL 14, 849A29. また、彼は適切に言う。「私の心と私の肉は衰えた、私の心の神よ」(詩篇72:26)。地上のものが衰えなければ、永続するものが続くことはできないからである。ゆえに肉は、肉的なものが殺されるとき衰える。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.9
Deficiunt et illi qui mortificationem Jesu Christi in sua carne circumferunt; mors enim Christi in illis operatur, ut omnis errorum moriatur illecebra.
PL 14, 849Bイエス・キリストの死を自分の肉に帯びて持ち歩く者たちもまた衰える。キリストの死が彼らの内に働くのは、誤りへのあらゆる誘惑が死ぬためである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.10
Unde colligitur quia et cor hominis deficit, quando mortificantur cogitationes malae, quae de corde procedunt; ut terrena omnia abscondat oblivio, et fiat Deus cordis eorum, qui beati mundo corde Deum videre mereantur; ut appropinquent tibi, et non se segregent.
PL 14, 849Bここから、人の心もまた、心から出てくる悪い思いが殺されるとき衰える、と結論される。それは、地上のものをすべて忘却が覆い隠し、心が清く幸いであって神を見るにふさわしいとされる人々の、その心の神となるためであり、また、彼らが汝に近づいて離れないためである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.11
Deus enim appropians, non repulsor appropinquantium est; omnibus enim vult salutis causa esse, non mortis. Denique neminem repellit, nisi qui se ab ejus conspectu putaverit sequestrandum. 30. Quoniam ecce, inquit, qui elongant se a te, peribunt (Ibid., 27) .
PL 14, 849B近づく神は、近づく者たちを退ける神ではないからである。神はすべての人に、死ではなく救いの原因であろうと望む。要するに、神が退けるのは、自分は神の面前から切り離されるべきだと思った者のほかにはいない。30. 「見よ、汝から自らを遠ざける者は滅びる」と彼は言う(詩篇72:27)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.12
Unusquisque enim operibus suis pietati tuae sese aut jungit aut separat. Fugit enim Deum qui operatur ea, quorum cognitionem metuat deprehendi; sicut ille qui tectus parietibus et circumfusus tenebris a Domino Deo sese existimat non videri: videtur autem, cum dicitur: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Ibid.) .
PL 14, 850A人はそれぞれ、自分の行いによって、汝の敬虔に結びつくか、そこから離れるかである。知られることを恐れるような行いをする者は、神から逃げる。壁に覆われ闇に包まれて、主なる神には自分が見られていないと思う者のようにである。しかし、神は見ている。「汝は、汝から離れて淫行する者をすべて滅ぼした」と言われるとおりである(詩篇72:27)。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.13
Sicut enim mulier quae fornicatur, non adhaeret viro, nec una caro cum viro suo, nec unus spiritus est; sed dividit sese ac separat fornicando: ita quaecumque anima non adhaeret Deo, sed vanis idolorum cultibus inserviens fornicatur, dividit se sacrilegii scaevitate, et longe fit a Domino, quae prope esse deberet.
PL 14, 850Aというのも、淫行する女は夫に結びつかず、夫と一つの肉でも一つの霊でもなく、淫行によって自らを分け、切り離す。それと同じように、神に結びつかず、偶像のむなしい礼拝に仕えて淫行するどの魂も、冒瀆の邪悪さによって自らを分け、主から遠く離れる。本来は近くあるべきなのにである。
De interpellatione Job et David libri quatuor 4.11.14
Perit autem qui separatur a Domino. 31. Unde Sanctus qui Dei judicium reformidat (Ibid., 28) , semper adhaerere vult Christo, et in eo spem suam ponere, ut laudet Dominum, cui est honor, gloria, perpetuitas a saeculis, et nunc et semper, et omnia saecula saeculorum. Amen.
PL 14, 850B主から切り離される者は滅びる。31. それゆえ、神の裁きを恐れる聖なる者(詩篇72:28)は、いつもキリストに結びつくことを望み、彼に希望を置いて、主を讃える。主に、栄誉、栄光、永続が、世々の初めから、いまも常に、またすべての世々にわたってある。アーメン。