ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber I, Caput VI 第I巻 第VI章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 804C · 18 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.1

1

Verba Job, quibus humanas infirmitates aperit, expenduntur. Quemadmodum Vir sanctus peccatum suum non negaverit, quidve inter peccare et impie agere sit discriminis; quibus verbis hominem apud Deum conetur excusare; postremo confitenti veniam promitti, ac justum iniquitates suas agnoscere, ostenditur.

PL 14, 804C

弱さを明かすヨブの言葉が検討される。聖なる人が自分の罪を否まなかったこと、罪を犯すことと不敬虔に振る舞うこととの間にどんな違いがあるか、どんな言葉で人を神の前で弁護しようとするか、最後に、告白する者には赦しが約束されること、また義人が自らの不法を認めることが示される。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.2

2

16. Sed ad propositae nobis interpellationis seriem revertamur. Multas, inquit, contritiones fecit mihi, respirare me non sinit, replevit me amaritudine; et quia virtute est potens, nemo potest judicio ejus resistere. Si justus sum corde, lingua mea errat. . .

PL 14, 804C

16. だが、我々に課された嘆きの筋に戻ろう。彼は言う。「彼は私を多く打ち砕き、私に息をつくことを許さず、私を苦渋で満たした。彼は力において強大であるから、誰も彼の裁きに抵抗できない。私が心において義しくとも、私の舌は誤る……」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.3

3

Magnum et potentem disperdit ira. Improbi in morte gravi: justi autem irridentur. Dati sunt enim in manus impii (Job. IX, 17 et seq.) . Vide singula. Potentibus ira sua gravis est, improbis nequitia, justis conditionis infirmitas. Ita nihil periculo vacat.

PL 14, 804C

「怒りは、偉大で力ある者を滅ぼす。邪な者は重い死のうちにあり、義人たちは嘲られる。彼らは不敬虔な者の手に渡されたからである」(ヨブ記9:17以下)。個々を見よ。力ある者にはその怒りが重く、邪な者にはその邪悪さが、義人たちにはその境遇の弱さが重い。こうして、危険を免れたものは何もない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.4

4

Fortitudo et magnitudo viri sua potestate decipitur, improbitas affligitur, virtus ridetur. Ille quia plus potest, labitur: iste quia nihil potest, affligitur. Conditionis est vitium, quia vita nostra levior est cursore. Transivit, et nihil vidit.

PL 14, 804D

力ある偉大な者は、自らの権力に欺かれ、邪さは苦しめられ、徳は嘲られる。前者はより多くをなしうるがゆえに滑り落ち、後者は何もなしえないがゆえに苦しめられる。それは境遇の欠陥である。我々の命は走者よりも速いからである。走り過ぎて、何も見なかった。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.5

5

Tamquam navis vestigium, aut aquilae volantis et quaerentis escam (Ibid., 25 et 26) ; ita praeterit et vita hominis. Quod loquimur, obliviscimur, nec ullum transitus nostri insigne deprehenditur. nisi quod sit plenum moeroris et gemitus.

PL 14, 804D

船の航跡のように、あるいは飛びながら餌を求めるワシのように(ヨブ記9:25、26)、人の命もまた過ぎ去る。我々が語ることは忘れられ、我々の通過の印は何ひとつ見いだされない。悲しみと呻きに満ちたもの以外には。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.6

6

Concutior, inquit, omnibus membris. Utinam sit mediator noster arguens et dijudicans inter utrumque nostrum (Job IX, 28, 33) . 17. Dicam Domino: Quare sic me judicas?

PL 14, 805A

彼は言う。「私は全身の肢で揺さぶられる。我々の仲介者が、我々のそれぞれの間で責め、また裁定してくれたらよいのに」(ヨブ記9:28、33)。17. 「私は主に言おう。なぜ汝は私をこのように裁くのか、と。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.7

7

An bonum tibi est ut injustus ego sim; quia repulisti opera manuum tuarum, et consilio impiorum intendisti? Numquid sicut mortalis videt, sic vides, aut vita tua sicut hominis, aut anni tui sicut viri; quia exquisisti iniquitates meas, et peccata mea investigasti?

PL 14, 805A

「私が不義であることが、汝には善いことなのか。汝は汝の手の業を退け、不敬虔な者たちの謀りに心を向けたというのか。死すべき者が見るように汝も見るのか。汝の命は人の命のようであり、汝の年は男の年のようなのか。それゆえ汝は私の不法を探り出し、私の罪を調べ上げたのか。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.8

8

Nosti enim quia impie non gessi: sed quis est qui de manibus tuis eruatur (Job. X, 2 et seq.) ? Magna fides, magna auctoritas conscientiae, Deum testem mentis suae arcessere.

PL 14, 805A

「汝は知っている、私が不敬虔に振る舞わなかったことを。だが、誰が汝の手から救い出されようか」(ヨブ記10:2以下)。自らの精神の証人として神を呼び出すことは、良心の大いなる信頼、大いなる権威である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.9

9

Quod conditionis est, non negat: quod impietatis est, repellit: quod infirmitatis, fatetur. Peccasse conditionis est, quia nemo immunis lapsus est: impie agere non conditionis est, sed perfidiae et nequissimae mentis venenum.

PL 14, 805A

境遇に属することは否まず、不敬虔に属することは退け、弱さに属することは認める。罪を犯したことは境遇に属する。誰も過ちを免れてはいないからである。不敬虔に振る舞うことは境遇に属するのではなく、不忠実と極悪な精神の毒に属する。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.10

10

Non agnoscit hoc justus: sed absolutio hominis in Dei miseratione, non in hominis potestate est. 18. Manus, inquit, tuae plasmaverunt me: postea convertisti et percussisti me. Memento quia lutum me fecisti, et in terra me resolves.

PL 14, 805B

義人はこれ〔不敬虔〕を認めない〔hoc の指すものは定かでない。直前の「不敬虔に振る舞うこと」と取った〕。だが、人の赦免は神の憐れみにあり、人の力にあるのではない。18. 彼は言う。「汝の手が私を形づくった。その後、汝は向き直り、私を打った。思い起こせ、汝は私を土くれとして造り、地へと解き戻すことを。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.11

11

Numquid non ut lac mulsisti me, confecisti me sicut caseum? Corium et carnem me induisti, ossibus et nervis me inseruisti: vitam et misericordiam in me posuisti; et visitatio tua protexit spiritum meum (Ibid., 8 et seq.) .

PL 14, 805B

「汝は私を乳のように搾り、チーズのように固めたではないか。皮と肉を私に着せ、骨と筋で私を編み合わせた。命と慈しみを私に置き、汝の訪れが私の霊を守った」(ヨブ記10:8以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.12

12

Quanta deploratio sancti viri pro communi infirmitate, quanta conventionis auctoritas, quod Deus hominem manibus suis fecerit? Excusatur culpa infirmitatis obtentu, commendatur gratia privilegio operationis aeternae, et protectionis dignatione coelestis.

PL 14, 805B

共通の弱さのための、聖なる人の何と大きな悲嘆であることか。神が人を自らの手で造ったという、訴えの何と大きな権威であることか。弱さの咎は、弱さを理由として弁護され、恩寵は、永遠の業という特権と、天の守りという恵遇によって称えられる。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.13

13

De quo loco etiam David pulcherrime locutus est dicens: Quid est homo, quod memor es ejus; aut filius hominis, nisi quia visitas eum (Psal. VIII, 5) ? 19. Haec, inquit, habes in te: novi quia omnia potes, impossibile autem tibi nihil.

PL 14, 805C

この箇所についてダビデも実に美しく語って言った。「人とは何者か、汝が彼を心に留めるとは。人の子とは、汝が彼を訪れるからでなくて何であろうか」(詩篇8:5)。19. 彼は言う。「汝はこれらを自らのうちに持っている。私は知っている、汝はすべてをなしうること、汝にとって不可能なことは何もないことを。」

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.14

14

Si enim peccavero, custodies me, ab iniquitate autem immaculatum me non fecisti. Si impius fuero, vae mihi! Si sim justus, non possum me erigere. Plenus sum enim confusionis, investigor sicut leo ad necem (Job. X, 13 et seq.) .

PL 14, 805C

「もし私が罪を犯すなら、汝は私を見張るだろう。だが汝は、私を不法から潔白にはしなかった。もし私が不敬虔であるなら、私に災いあれ。もし私が義人であっても、私は身を起こすことができない。私は恥に満ち、殺されるべき獅子のように狩り出されるからである」(ヨブ記10:13以下)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.15

15

Vide tria: Si peccavero, inquit, custodies me. Et ideo, o homo, fatere peccatum, ut veniam consequaris: Dic, inquit, iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Quid erubescis fateri eas in quibus natus es?

PL 14, 805C

三つのことを見よ。「もし私が罪を犯すなら、汝は私を見張る」と彼は言う。それゆえ、人よ、赦しを得るために罪を告白せよ。「汝の不法を言え、そうすれば義とされる」と彼は言う(イザヤ43:26)。あなたがそのなかに生まれついた不法を、なぜ告白するのを恥じるのか。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.16

16

Negantis, non fatentis crimen est, negare quod natus sis. Quod accepisti, utinam serves. Cur putas te habere quod non acceperis? Ergo peccator fateatur, impius ingemiscat, justus non se erigat et extollat; ne per arrogantiam fructum justitiae amittat.

PL 14, 805C

生まれついたことを否むのは、罪を告白する者の罪ではなく、否む者の罪である。あなたが受けたものを、せめて守ってほしいものだ。なぜ、受けもしなかったものを自分が持っていると思うのか。それゆえ、罪人は告白せよ、不敬虔な者は嘆け、義人は身を起こして高ぶるな。傲慢によって正義の実りを失わぬように。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.17

17

20. Et pulchre ait: Si justus sum, non possum me erigere; plenus enim sum confusionis. Justus enim advertit magis fragilitatem suam, quam injustus; et sapiens agnoscit, non agnoscit insipiens.

PL 14, 805D

20. 彼は見事に言う。「私が義人であっても、私は身を起こすことができない。私は恥に満ちているからである」。義人は、不義の者よりもいっそう自らのもろさに気づくからであり、賢者は認め、愚者は認めないからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 1.6.18

18

Denique lapsibus suis sapiens compungitur, insipiens delectatur: justus accusator est sui, injustus assertor: justus praevenire vult accusatorem confessione peccati, injustus peccatum suum occultare desiderat: ille in principio sermonis occurrit ut prodat errorem, iste multiloquio sermonis sui sonum accusationis involvit, ne prodat errorem.

PL 14, 806A

結局のところ、賢者は自らの過ちに心を刺され、愚者は喜ぶ。義人は自分自身の告発者であり、不義の者は擁護者である。義人は罪の告白によって告発者に先んじようとし、不義の者は自分の罪を隠すことを望む。前者は語りの初めに進み出て過ちを明かし、後者は言葉数の多さによって告発の響きを包み込み、過ちを明かすまいとする。