ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › De interpellatione Job et David libri quatuor

Liber II, Caput VI 第II巻 第VI章

Ambrose of Milan · De interpellatione Job et David libri quatuor · PL 14, 820B · 19 sectiones

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.1

1

Queritur David sui oblitum Deum videri, quo et peccatorum suorum merita, et propriam infirmitatem quae sine divino praesidio subsistere non potest, confitetur. Ibidem luget quod fuerit a Deo repulsus, qui susceptus ante fuerat.

PL 14, 820B

ダビデは、神が自分を忘れたように見えると嘆く。そう言うことで、自分の罪の報いと、神の守りなしには存続できない自らの弱さとを告白する。同じ箇所で彼は、かつて引き受けられていたのに、神に退けられたことを嘆く。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.2

2

Quam beatum sit ex utero in Deum projici; et qua ratione illud Christo accommodetur? 22. Quare me oblitus es, et quare me repulisti (Ps. XLI, 10)? Deus non obliviscitur.

PL 14, 820B

胎から神へと投げ出されることは、いかに幸いか。またそれは、どんな理由でキリストに当てはまるのか。22. 「なぜ汝は私を忘れたのか。なぜ私を退けたのか」(詩篇41:10)。神は忘れない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.3

3

Impossibile est enim ut obliviscatur, cui omnia quae sunt facta et futura, praesentia sunt: sed nostra peccata meritum oblivionis ei infundunt; ut oblitteret eos, quos indignos sua visitatione cognoverit. Eos enim cognoscit Dominus, qui sunt ejus.

PL 14, 820C

忘れることは、起こったことも、これから起こることも、すべてが現在である者にはありえない。だが我々の罪が、彼に忘却に値することを注ぎ込む。彼が自らの訪れにふさわしくないと知った者たちを、消し去るためである。主は、自分のものである者たちを知るからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.4

4

Tamen ubi aliqui iniquitatem operantur, his dicit: Non novi vos (Matth. VII, 23) . Quis ergo est qui possit Deo dicere: Quare me oblitus es? Sed tamen commune hoc sanctis nobisque infirmis est.

PL 14, 820C

それでも、不法を行う者たちには、こう言う。「私は汝らを知らない」(マタイ7:23)。では誰が、神に「なぜ私を忘れたのか」と言いうるのか。だがそれでも、これは聖なる者たちと、弱い我々に共通のことである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.5

5

Sanctus dicit quasi meriti sui conscius; et tamen quo sanctior, hoc humilior. Quod si vix sanctus dicit, quid ego dicam peccator, nisi ad illud referam: Quare operis tui oblitus es; quare visitationis tuae oblitus es? Postremo quare infirmitatis meae oblitus es?

PL 14, 820C

聖なる者は、自らの功績を意識しているかのように言う。それでも、聖なる者であるほど、いっそう謙遜である。聖なる者がかろうじてそう言うのなら、罪人である私は何を言えばよいのか。次のことに言い及ぶほかはない。「なぜ汝は自らの業を忘れたのか。なぜ自らの訪れを忘れたのか」。最後に、「なぜ私の弱さを忘れたのか」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.6

6

Quid est enim homo, nisi quia visitas eum? Non ergo obliviscaris infirmum. Memento, Domine, quia infirmum me fecisti: memento quia pulverem me finxisti. Quomodo stare potero, nisi solidaturus hoc lutum semper intendas, ut de vultu tuo soliditas mea prodeat?

PL 14, 820C

人とは何者か。汝が彼を訪れるのでなければ。ゆえに、弱い者を忘れるな。主よ、思い起こせ、汝が私を弱い者としたことを。思い起こせ、汝が私を塵として形づくったことを。この粘土を固めようとして、汝がつねに目を向けるのでなければ、私はどうして立っていられるだろうか。私の堅固さが汝の顔から出るようにするために。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.7

7

Cum averteris faciem, turbabuntur omnia: si intendis, vae mihi; non habes quod in me aspicias, nisi contagia delictorum; nec deseri utile, nec videri est; quia dum videmur, offendimus.

PL 14, 820D

汝が顔を背けるとき、すべては乱れる。もし汝が目を向けるなら、私に災いあれ。汝が私のうちに見るべきものは、罪の汚染のほかにない。見捨てられることも益ではなく、見られることもそうではない。我々は見られるとき、〔汝の〕気に障るからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.8

8

Possumus tamen aestimare, quia non repellit quos videt; quia emundat quos aspicit. Ignis ante eum ardet, qui crimen exurat. 23. Bonum est ergo nobis, ut non repellamur. Ideo queritur David, quia repulsum se credidit, qui fuerat ante susceptus.

PL 14, 820D

それでも、我々はこう考えることができる。彼は、見る者を退けず、目を留める者を清める、と。火が彼の前に燃え、罪を焼き尽くす。23. ゆえに、我々が退けられないことは我々にとって善い。ダビデが嘆くのは、かつて引き受けられていたのに、自分は退けられたと信じたからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.9

9

Denique in posterioribus dicit: In te confirmatus sum ex utero (Psalm. LXX, 6) . Sed et supra scriptum habemus: In te projectus sum ex utero: de ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11) . Bonum est et projici, sed in Deum.

PL 14, 821A

実に、後の箇所で彼は言う。「私は胎から汝のうちに堅く立たされた」(詩篇70:6)。しかし先にも、こう書かれている。「私は胎から汝のうちに投げ出された。私の母の腹から、汝は私の神である」(詩篇21:11)。投げ出されることも善い、ただし神のうちに、である。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.10

10

Denique ex persona Christi, hoc in XXI psalmo dicitur, qui vere in Patrem de utero projectus est Virginis; non enim terrena eum excepere morientem.

PL 14, 821A

実に、この詩篇21篇は、キリストの人格から〔ex persona Christi。「〜の人格から」は「〜の立場で・〜として語る」の意〕語られている。彼はまことに、おとめ〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕の胎から父のうちへと投げ出された。死にゆく彼を、地上のものは受け入れなかったからである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.11

11

Unde in cruce positus, cum emitteret spiritum, ad Patrem ait: In manus tuas commendo spiritum meum (Luc., XXIII, 46) .

PL 14, 821A

それゆえ十字架に付けられて、霊を引き渡すとき、彼は父に言った。「私は私の霊を汝の手にゆだねる」(ルカ23:46)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.12

12

24. Non ergo aliqui addant: Domine, ut psaltae faciunt, quod neque in Latino codice inveni meo, neque in Graeco, neque in Evangelio, quod est evidentius.

PL 14, 821A

24. それゆえ、ある者たちが、詩篇歌手たちがするように、「主よ」と付け加えることがないようにせよ。私はそれを、私のラテン語の写本にも、ギリシア語の写本にも、またいっそう明白な福音書にも見いだしていない。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.13

13

Denique supra dixerat: Pater, dimitte illis hoc peccatum (Ibid., 34) ; et ideo tamquam Patri, in manus ejus commendare se spiritum suum, in cujus sinu semper est Filius.

PL 14, 821A

実際、彼は先にこう言っていた。「父よ、この罪を彼らに赦せ」(ルカ23:34)。それゆえ、父に対するように、その懐に子が常にいる者の手に、自らの霊をゆだねるのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.14

14

Quamquam, etsi addant quod dixerit, Domine, considerent quod quasi homo in morte positus hoc loquatur. 25. Ergo projectus est de utero in Patrem, de ventre matris suae, hoc est, definivit quod ille uterus qui projecit eum, venter est matris.

PL 14, 821B

とはいえ、彼が「主よ」と言ったと付け加えるとしても、彼が死に置かれた人間としてそれを語っていることを考えるがよい。25. こうして彼は胎から父のうちへ、母の腹から投げ出された。すなわち、彼を投げ出したあの胎は母の腹であると、彼は言い定めたのである〔次節の父の「胎」(詩篇109:3)と区別して、彼を投げ出した胎は母の腹のことだ、と「母の腹から」の句で限定した、の意と解した〕。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.15

15

Pater autem dixit: Ex utero ante luciferum genui te (Psalm. CIX, 3) . Non projecit utique Filium Pater, a quo numquam egressus est Filius, sicut ipse ait: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) .

PL 14, 821B

しかし父は言った。「私は、明けの明星より前に、胎から汝を生んだ」(詩篇109:3)。父は子を決して投げ出さなかった。子は父のもとから決して出なかったからである。彼自身が言うとおりである。「私は引き渡されたが、出て行かなかった」(詩篇87:9)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.16

16

Non projecit eum, cui ejusdem substantiae unitate connectitur. Potest ergo et sic legi: In te projectus sum ex utero de ventre matris meae (Psal. XXI, 12) , ut sequatur: Deus meus es tu, ne discedas a me.

PL 14, 821B

彼は、同じ実体の一性によって結ばれている者を投げ出さなかった。それゆえ、こうも読める。「私は胎から、私の母の腹から、汝のうちに投げ出された」(詩篇21:12)。そして続く。「汝は私の神である。私から離れるな」。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.17

17

Potest et sic: De ventre matris meae Deus meus es tu; quoniam in utero positus a te nunquam recessi; tecum eram qui tanquam Jonas in utero ceti positus, te pro populo deprecabar.

PL 14, 821C

こうも読める。「私の母の腹から、汝は私の神である」。胎に置かれていたときから、私は汝から決して離れなかった。私は汝とともにいた。ヨナがクジラの腹に置かれたように、私は民のために汝に祈っていたのである。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.18

18

Et vere de matris suae ventre cum Deo erat, secundum quod scriptum est: Quoniam priusquam sciret puer bonum aut malum, elegit quod bonum est (Esai. VII, 16) .

PL 14, 821C

そして彼はまことに、母の腹からすでに神とともにいた。こう書かれているとおりである。「幼子が善悪を知る前に、彼は善いものを選んだ」(イザヤ7:16)。

De interpellatione Job et David libri quatuor 2.6.19

19

Et: Antequam patrem vocaret aut matrem, virtutem Damasci et spolia Samariae depraedatus est (Esai. VIII, 4) ; ut gentibus evocatis regnum Patri piae cultu devotionis acquireret. Videamus caetera.

PL 14, 821C

また、「父や母を呼ぶ前に、彼はダマスコの力とサマリアの戦利品を奪った」(イザヤ8:4)。それは、諸国民を呼び出して、敬虔な献身の礼拝によって父に王国を獲得するためである。残りを見よう。