ユリウス・フィルミクス・マテルヌスfl. c. 335–350

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › De errore profanarum religionum

Caput XXX 第XXX章

Julius Firmicus Maternus · De errore profanarum religionum · PL 12, 1048A · 14 sectiones

De errore profanarum religionum 30.1

1

Denique divinum de idololatris exstirpandis mandatum (Deut. XIII) imperatoribus inculpat, cui si morem gerant, et prosperum iis eventum et felix posthac imperium.

PL 12, 1048A

さらに、偶像崇拝者を根絶せよという神の命令(申命記13)を皇帝たちに強く説き〔底本は inculpat(責める)。inculcat(説き込む)の誤りか〕、もしそれに従うなら、彼らには幸いな成り行きと、のちの幸福な支配があると述べる。

De errore profanarum religionum 30.2

2

Sed et vobis, sacratissimi Imperatores, ad vindicandum et puniendum hoc malum necessitas imperatur, et hoc vobis Dei summi lege praecipitur, ut severitas vestra idololatriae facinus omnifariam persequatur.

PL 12, 1048A

さらに、いとも聖なる皇帝たちよ、諸君にもまた、この悪を罰し懲らしめる務めが課せられている。諸君の厳しさが、偶像崇拝の凶行をあらゆる手段で追及するようにと、至高の神の律法によって諸君に命じられているのである。

De errore profanarum religionum 30.3

3

Audite et commendate sanctis sensibus vestris quid de isto facinore Deus jubeat. In Deuteronomio lex ista praescripta est: ait enim: quod si rogaverit te frater tuus, aut filius tuus, aut uxor tua, quae est in sinu tuo, aut amicus tuus, qui est aequalis animae tuae, latenter dicens: Eamus et serviamus aliis diis gentium, non consenties ei, et non exaudies eum, et non parcat oculus tuus super eum, et non celabis, annuntians annuntiabis de illo.

PL 12, 1048A

聞き、諸君の聖なる思いに、神がこの凶行について何を命じるかを心に留めよ。申命記にはこの律法が定められている。こう言うからである。「もし汝の兄弟、あるいは汝の息子、あるいは汝の懐にいる妻、あるいは汝の魂と等しい友が、ひそかに汝に、『行って、諸国民の他の神々に仕えよう』と言うなら、汝は彼に同意してはならず、彼に耳を貸してはならず、汝の目は彼を惜しんではならず、隠してはならず、必ず彼について告げ知らせよ。」

De errore profanarum religionum 30.4

4

Manus tua erit super eum imprimis interficere eum, et manus omnis populi deinceps. Lapidabunt eum et morietur, quoniam quaesivit avertere te a Domino tuo (Deut. XIII, 6-10) . Nec filio jubet parci, nec fratri, et per amatam conjugem gladium vindicem ducit.

PL 12, 1048A

「汝の手がまず彼の上にあって彼を殺し、そのあとで全民の手が加わる。彼らは彼を石で打ち、彼は死ぬ。汝を汝の主から遠ざけようとしたからである」(申命記13:6-10)。〔神は〕息子を惜しめとも、兄弟を惜しめとも命じず、愛する妻をさえ貫いて、報復の剣を振るう。

De errore profanarum religionum 30.5

5

Amicum quoque sublimi severitate persequitur, et ad discerpenda sacrilegorum corpora omnis populus armatur.

PL 12, 1048C

友をも、崇高な厳格さをもって〔律法は〕追及し、瀆聖の者たちの体を引き裂くために、全民が武装する。

De errore profanarum religionum 30.6

6

Integris etiam civitatibus, si in isto fuerint facinore deprehensae, decernuntur excidia: et, ut hoc providentia vestra manifestius discat, constitutae legis sententiam proferam.

PL 12, 1048C

町全体にも、もしこの凶行に及んでいるところを捕らえられたなら、滅亡が定められている。諸君の摂理がこのことをいっそう明らかに学べるよう、制定された律法の宣告を私は示そう。

De errore profanarum religionum 30.7

7

In eodem libro in integris civitatibus poenam Dominus hac voce constituit; ait enim: Aut si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dat tibi, inhabitare illic, dicentes: Eamus et serviamus diis aliis, quos non nostis: interficiens necabis omnes, qui sunt in civitate caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitatore.

PL 12, 1048C

同じ書において、町全体に対する罰を、主はこの声で定めた。こう言うからである。「あるいは、汝の主なる神が汝に与える町々のうちの一つで、そこに住む者たちが、『行って、汝らの知らない他の神々に仕えよう』と言っていると、汝が聞いたなら、汝は町にいるすべての者を、剣の殺戮によって必ず殺し、町を火で焼き、そこには住む者がいなくなる。」

De errore profanarum religionum 30.8

8

Non aedificabitur in aeternum (Ibid., 12, 13, 15) . Et avertetur Dominus ab indignatione irae suae, et dabit tibi misericordiam, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus (Ibid., 17, 18) .

PL 12, 1048D

「それは永遠に建て直されない」(同上12, 13, 15)。「そして主は、その怒りの憤りから向きを変え、汝に慈しみを与え、汝を憐れみ、汝を増やす。汝が汝の主なる神の声に聞き従い、その戒めを守るなら」(同上17, 18)。

De errore profanarum religionum 30.9

9

Misericordiae suae vobis, sacratissimi imperatores, Deus summus praemia pollicetur, et amplificationis maximae augmenta decernit. Facite itaque quod jubet, complete quod praecipit.

PL 12, 1048D

至高の神は、いとも聖なる皇帝たちよ、諸君に、自らの慈しみの褒賞を約束し、最大の拡張の増大を定める。それゆえ、神が命ずることを行い、神が命ずることを成し遂げよ。

De errore profanarum religionum 30.10

10

Auspiia vestra majoribus cumulata sunt donis, initio fidei positae divini favoris incrementa sensistis. Numquam vos manus Dei veneranda deseruit, numquam vobis laborantibus denegavit auxilium.

PL 12, 1048D

諸君の吉兆は、いっそう大きな賜物で積み重ねられた〔底本は Auspiia。auspicia と読む〕。信仰が据えられた初めから、諸君は神の恩顧の増しを感じた。神の崇むべき手は決して諸君を見捨てず、諸君が労苦するとき、決して助けを拒まなかった。

De errore profanarum religionum 30.11

11

Strati sunt adversantium cunei, et rebellantia ante conspectum vestrum semper arma ceciderunt. Missi sunt superbi sub jugum populi, et Persica vota collapsa sunt. Nec stare diu contra vos poterit malis suis armata crudelitas.

PL 12, 1049A

敵対する者たちの陣は打ち倒され、反逆する武器は、諸君の目の前でいつも落ちた。高慢な民はくびきの下に送られ、ペルシアの望みは崩れ去った。自らの悪で武装した残酷さが、諸君に対して長く立ち続けることはできないであろう。

De errore profanarum religionum 30.12

12

Dei virtutem utrique diverso sensistis eventu. Vobis coelestis victoriae corona collata, et felicitate vestra nostra relevantur incommoda. Haec vobis Deus summus, sacratissimi imperatores, pro fide vestra reddidit praemia.

PL 12, 1049A

神の力を、諸君は二人とも、それぞれ異なる出来事において感じた〔utrique の取り方は定かでない。二人の皇帝それぞれと取った。皇帝たちと敵との「双方」とも読める〕。諸君には天の勝利の冠が授けられ、諸君の幸運によって、我々の苦難は和らげられる。いとも聖なる皇帝たちよ、これらの褒賞を、至高の神は、諸君の信仰に報いて諸君に与えた。

De errore profanarum religionum 30.13

13

His vos interim remuneratos insignibus ad arcana venerandae legis invitat. Pura mente, devota conscientia, incorrupto animo clementia vestra coelum semper aspiciat, a Deo semper exspectet auxilium, Christi venerandum numen imploret, et pro salute orbis terrarum ac vestra salutari Deo spirituales offerat victimas.

PL 12, 1050A

さしあたりこれらの栄誉の印で諸君に報いたうえで、〔神は〕崇むべき律法の奥深い教えへと諸君を招く。清い精神、献身の良心、腐敗せぬ心をもって、諸君の寛大さは常に天を仰ぎ、常に神からの助けを待ち望み、キリストの崇むべき神威に祈り求め、世界の安泰と諸君の安泰のために、救いをもたらす神に霊的な犠牲獣を捧げるがよい。

De errore profanarum religionum 30.14

14

Sic vobis feliciter cuncta provenient, victoriae, opulentia, pax, copia, sanitas et triumphi, ut divina majestate protecti, orbem terrae felici gubernetis imperio.

PL 12, 1050A

そうすれば、すべてが諸君に幸いに生じるであろう。勝利、富、平和、豊かさ、健康、凱旋が。諸君が神の威厳に守られ、地の世界を幸福な帝国によって治めるためである。