De errore profanarum religionum 15.1
De Penatibus agit, quorum nomen ex PENU derivat, et de Vesta, domestico tantummodo igne; rebus igitur hominibus gratis utilibusque, quas deos fecerint. Penates etiam qui sint, explicare contendam, ne quid a me sit praetermissum.
PL 12, 1015Aペナテスを論じる。その名を penus〔貯蔵食糧〕から派生させる。またウェスタを論じる。ウェスタは家の火にすぎない。したがって、人間にとって喜ばしく有用な事物を、彼らは神々としたのだと。――ペナテスとは何者かをも、私は説き明かそう。私が何一つ見落とさないために。
De errore profanarum religionum 15.2
Qui nihil aliud putant esse vitam, nisi vescendi et potandi licentiam, hos sibi deos ex cupiditatis suae humilitate finxerunt, nutrimenta corporis, quae ex quotidianis epulis comparantur, hoc nomine pro salute hominum consecrantes.
PL 12, 1015A生命とは飲み食いの自由にほかならないと考える者たちが、自分の欲望の卑しさから、これらの神々を自分たちのために作り上げた。日々の食事から調達される身体の養分を、人々の命を保つために、この名で神聖化するのである。
De errore profanarum religionum 15.3
Quia per epulas corporis reficitur infirmitas, alimenta solum esse Deum sanxerunt, nescientes divini oraculi veritatem.
PL 12, 1015A身体の弱さは食事によって回復するので、彼らは食糧だけが神であると定めた。神の託宣の真理を知らずに。
De errore profanarum religionum 15.4
Cum enim Dominus noster Jesus Christus cum diabolo, pro nostra salute sollicitus, divina majestatis suae colluctatione certaret, et ut de faucibus ejus quem gerebat hominem liberare, hac eum responsione quassavit.
PL 12, 1015B我々の主イエス・キリストが、我々の救いを案じ、自らの神的威厳をもって悪魔と格闘して争ったとき、また、自分が身にまとっていた人間を悪魔の喉から解放しようとして〔底本は liberare と不定法で刷る。liberaret と読んだ〕、この答えで悪魔を打ちのめしたのである。
De errore profanarum religionum 15.5
Nam cum diceret ei diabolus: Si filius Dei es, fac ut isti lapides panes fiant (Matth. IV, 3; Luc. IV, 3) , respondens ei Dominus dixit: Non in pane tantum vivit homo, sed in omni verbo Dei (Luc. IV, 4) .
PL 12, 1015B悪魔が彼に「もし汝が神の子であるなら、これらの石がパンになるようにせよ」(マタイ4:3;ルカ4:3)と言ったとき、主は答えて言った。「人はパンだけで生きるのではなく、神のあらゆる言葉によって生きる」(ルカ4:4)。
De errore profanarum religionum 15.6
Nescientes itaque substantiam generis humani, quotidianas epulas hoc nomine consecrarunt. Nam omne, quo vescuntur homines, penus vocatur; hinc et cella penaria, hinc et dii penates, ab abjectis et prostratis hominibus misera sunt cogitatione composita.
PL 12, 1016Aそれゆえ、彼らは人類の実体を知らず、日々の食事をこの名で神聖化した。人間が食べるものはすべて penus と呼ばれる。ここから食糧貯蔵室(cella penaria)も、ここから神々ペナテスも、卑しくひれ伏した人間たちによって、みじめな思いつきから組み立てられたのである。
De errore profanarum religionum 15.7
Vesta autem quid sit discite, ne putetis antiquum aliquid, aut cum summo terrore inventum. Ignis est domesticus, qui in focis quotidianis usibus servit.
PL 12, 1016Aウェスタが何であるかを学ぶがよい。何か古いもの、あるいは大きな畏怖とともに見いだされたものと思わないために。それは家の火であり、かまどで日々の用に仕えるものである。
De errore profanarum religionum 15.8
Quapropter coquos habeat, non miseras virgines sacerdotes, quae contemnentes ignis ipsius favillas, aut prostituto corpore peccare coguntur, aut in virginitate perseverantes perdunt honestam gloriosi nominis dignitatem.
PL 12, 1016Aそれゆえ、その火には、哀れな処女の祭司たちではなく、料理人を置くがよい。彼女たちは、その火の灰を軽んじて、身を売って罪を犯すよう強いられるか、処女のまま持ちこたえて、栄えある名の名誉ある尊厳を失うかのいずれかである。