De errore profanarum religionum 19.1
1. In Eleusinio: Ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, etc., ubi multa habet de pane coelesti, fortassis eucharistico. Libet nunc explanare, quibus se signis vel quibus symbolis in ipsis superstitionibus miseranda hominum turba cognoscat.
PL 12, 1022A1. エレウシスの祭儀において、「私は太鼓から食べた」云々〔ギリシア語〕。そこで彼は天のパン、おそらくは聖餐のパンについて多くを述べる。――今、哀れな人々の群れが、まさにその迷信のうちで、どのようなしるし、どのような合言葉によって互いを見分けるのかを、解き明かしたい。
De errore profanarum religionum 19.2
Habent enim propria signa, propria responsa, quae illis in istis sacrilegiorum coetibus Diaboli tradidit disciplina. In quodam templo, ut interiores partes homo moriturus possit admitti, dicit: De tympano manducavi, de cymbalo bibi, et religionis secreta perdidici.
PL 12, 1022A彼らには固有のしるし、固有の応答があり、それは冒瀆の集会において悪魔の教えが彼らに伝えたものである。ある神殿では、死すべき人間が奥の部分に入ることを許されるために、こう言う。「私は太鼓から食べ、シンバルから飲み、宗教の秘密を学び尽くした。」
De errore profanarum religionum 19.3
Quod Graeco sermone dicitur ἐκ τυμπάνου βέβρωκα, ἐκ κυμβάλου πέπωκα, γέγονα μυστικός. Male, miser homo, de admisso facinore confiteris, pestiferum veneni virus hausisti, et nefario furoris instinctu lethale poculum lambis; cibum istum mors sequitur semper, et poena aeterna.
PL 12, 1022Aこれをギリシア語で言えば、「私は太鼓から食べた、シンバルから飲んだ、私は秘儀に与る者となった」である〔ギリシア語〕。哀れな者よ、汝は自らの犯した悪行について、まずい告白をしている。疫病をもたらす毒の毒液を汝は飲み込み、忌まわしい狂乱の衝動に駆られて、致死の杯を舐めている。この食物には、いつも死が続き、永遠の刑罰が続く。
De errore profanarum religionum 19.4
Hoc, quod bibisse te praedicas, vitalem venam stringit in mortem, et sedes animae contaminata malorum te continuatione conturbat.
PL 12, 1022B汝が飲んだと言い触らすそれは、生命の血管を締めつけて死に至らせ、悪が絶え間なく続いて汚された魂の座が、汝を乱す。
De errore profanarum religionum 19.5
Alius est cibus, qui salutem largitur et vitam; alius est cibus, qui hominem summe Deo et commendat et reddit; alius est cibus, qui languentes relevat, errantes revocat, lapsos erigit, qui morientibus aeternae immortalitatis largitur insignia.
PL 12, 1022B別の食物があり、それは救いと生命を与える。別の食物があり、それは人を神にこの上なく推薦し、神へ返す〔底本は summe(この上なく)。summo(至高の〔神に〕)とも読める〕。別の食物があり、それは衰える者を元気づけ、迷う者を呼び戻し、倒れた者を起こし、死にゆく者に永遠の不死のしるしを授ける。
De errore profanarum religionum 19.6
Christi panem, Christi poculum quaere, ut terrena fragilitate contempta, substantia hominis immortali pabulo saginetur.
PL 12, 1023Aキリストのパン、キリストの杯を求めよ。地上の脆さを軽んじて、人間の実体が不死の糧によって養われるためである。
De errore profanarum religionum 19.7
Quis est autem hic panis vel quod poculum? de quo libris Salomonis sapientia magna voce praeclamat, ait enim: Venite, et manducate de meis panibus, et bibite nimum, quod miscui (Prov. IX, 5) , et Melchisedech, rex Salem, et sacerdos summi Dei, revertenti Abrahae cum pane et vino benedictionis obtulit gratiam (Gen. XIV, 18) .
PL 12, 1023Aでは、このパン、この杯とは何か。これについて知恵は、ソロモンの書の中で大声で宣言している。すなわち言う。「来て、私のパンを食べ、私が混ぜた葡萄酒〔底本は nimum(過度に)。vinum と読む〕を飲め」(箴言9:5)。またサレムの王にして至高の神の祭司であるメルキゼデクは、帰ってきたアブラハムに、パンと葡萄酒をもって祝福の恩寵をささげた(創世記14:18)。
De errore profanarum religionum 19.8
Isaac etiam cum Jacob benedixisset, cum hoc idem Esau a patre suppliciter exigeret, respondit ei pater: Dominum tuum fecit illum, et omnes fratres ejus feci servos, tritico et vino confirmavi illum (Gen. XXVII, 37) .
PL 12, 1023Aイサクもまた、ヤコブを祝福したのち、エサウが同じことを父に懇願して求めたとき、父は彼に答えた。「彼を汝の主とし〔底本は fecit(三人称)。feci(一人称)と読む〕、その兄弟たちをみな彼の僕とした。小麦と葡萄酒で彼を堅くした」(創世記27:37)。
De errore profanarum religionum 19.9
Tunc Esau casus suos misera lamentatione deflevit, quia tritici et vini, id est, futurae felicitatis perdidit gratiam.
PL 12, 1023Aそのときエサウは、哀れな嘆きをもって自らの災いを泣き悲しんだ。小麦と葡萄酒、すなわち来るべき幸福の恩寵を失ったからである。
De errore profanarum religionum 19.10
Quod autem consecratis hominibus a Deo panis divinus iste praestetur, per Esaiam dicit Spiritus sanctus: Sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis.
PL 12, 1023Bこの神的なパンが、神によって聖別された人々に与えられることを、聖なる霊はイザヤを通して言う。「主はこう言う。見よ、私に仕える者たちは食べる。しかし汝らは飢える。」
De errore profanarum religionum 19.11
Ecce qui serviunt mihi, jucundabuntur, vos confundemini, vos interficiet Dominus (Esai. LXV, 13, 14; V, 13) .
PL 12, 1023B「見よ、私に仕える者たちは喜ぶ。汝らは恥を受ける。汝らを主が殺す」(イザヤ65:13, 14; 5:13)。
De errore profanarum religionum 19.12
Non solum panis iste a Deo summo sacrilegis et impiis denegatur, sed et poena promittitur, et acerbae mortis decernuntur exitia, ut esurientibus faucibus divinae animadversionis exitus ingeratur.
PL 12, 1023Bこのパンは、至高の神によって、冒瀆する者と不敬な者には拒まれるのみならず、刑罰が約束され、苛烈な死の滅びが定められる。こうして、飢えた喉に神の処罰の結末が押し込まれるのである。
De errore profanarum religionum 19.13
Sequuntur etiam hoc idem XXXIII psalmi veneranda responsa; ait enim per David Spiritus sanctus: Gustate et videte, quoniam dulcis est Dominus.
PL 12, 1023B第三十三詩篇の尊ぶべき応答もまた、これと同じことを続けて述べる。聖なる霊はダビデを通して言うからである。「味わい、そして見よ、主は甘美である」。
De errore profanarum religionum 19.14
Dulce est coeleste pabulum, dulcis Dei cibus, nec habet in se miserae famis triste tormentum, et de medullis hominum praecedentis veneni virus excludit (Psal XXXIV, 9) .
PL 12, 1023B天の糧は甘美であり、神の食物は甘美である。それは自らのうちに哀れな飢えの陰鬱な苦しみを持たず、人の骨髄から、先に飲んだ毒の毒液を追い出す(詩篇34:9)。
De errore profanarum religionum 19.15
Haec ita esse sequentia oraculi responsa declarant; ait enim: Timete Dominum, sancti ejus, quia non est inopia eis, qui metuunt eum. Divites eguerunt, et esurierunt; qui autem inquirunt Dominum, non indigebunt omni bono (Psal. XXXIII, 10, 11) .
PL 12, 1023Cこれがそのとおりであることを、続く神託の応答が明らかにする。すなわち言う。「主を畏れよ、その聖なる者たちよ。主を畏れる者には欠乏がないからである。富める者たちは乏しくなり、飢えた。しかし主を求める者は、いかなる善きものにも事欠かない」(詩篇33:10, 11)。
De errore profanarum religionum 19.16
Qui sic in templo praetextatus incedis, qui fulges purpura, cujus caput aut auro aut lauro premitur, errorem tuum turpis egestas insequitur, cervicibus tuis onerosum paupertatis imminet pondus.
PL 12, 1024Aこのように神殿で縁取りのトガをまとって歩み、紫に輝き、頭を金か月桂冠で押さえられている汝よ、汝の誤りには恥ずべき窮乏が付き従い、汝の首には貧しさの重い荷がのしかかる。
De errore profanarum religionum 19.17
Illum quem despicis pauperem, largus et dives est, spatium illi Abraham in sinu suo praeparat (Luc. XVI, 22 seq.) .
PL 12, 1024A汝が蔑むあの貧しい者は、気前がよく、富んでいる。アブラハムが自らの懐に彼のための場所を備えているのである(ルカ16:22以下)。
De errore profanarum religionum 19.18
Tunc tu per interjecta flammarum spatia, ad mitigandae conscientiae tuae vulnera, tenuem ab eo stillantis aquae guttulam postulabis, nec tibi volens Lazarus lenimentum doloris tui aut dare poterit aut impetrare.
PL 12, 1024Aそのとき汝は、間に挟まる炎の隔たりを越えて、自らの良心の傷を和らげるために、彼に、したたる水の細い一滴を乞うであろうが、ラザロは、望んでも、汝に苦痛の慰めを与えることも、取り成して得ることもできないであろう。
De errore profanarum religionum 19.19
Singulorum enim pari gratia merita pensantur: illi vita conferetur propter hujus saeculi mala; tibi propter hujus saeculi bona, perpetua tormentorum poena decernitur.
PL 12, 1024A一人ひとりの功は、等しい恩寵をもって量られるからである。彼には、この世の災いのゆえに生命が授けられ、汝には、この世の幸いのゆえに、責め苦の絶えざる刑罰が定められる。
De errore profanarum religionum 19.20
Ut autem manifestius diceretur, quinam ille esset panis, per quem miserae mortis vincuntur exitia, ipse Dominus sancto ac venerando ore signavit, ne per diversos tractatus spes hominum pravis interpretationibus fallerentur.
PL 12, 1024Bさて、哀れな死の滅びがそれによって克服されるパンとは、いったいどのようなものかをいっそう明らかに言うために、主自らが聖なる畏敬すべき口で示した。それは、人々の希望が、さまざまな論説を通して邪な解釈に欺かれないためである。
De errore profanarum religionum 19.21
Dicit enim in Evangelio Joannes: Ego sum panis vitae; qui venerit ad me, non esuriet, et qui in me crediderit, non sitiet nunquam (Joan. VI, 35) . Item in sequentibus hoc idem simili modo significat; ait enim: Si quis sitit, veniat et bibat, qui credit in me.
PL 12, 1024Bヨハネは福音書で言う。「私は命のパンである。私のもとに来る者は飢えず、私を信じる者は決して渇かない」(ヨハネ6:35)。同様に続く箇所でも、同じことを同じように示している。すなわち言う。「渇く者は、来て飲め。私を信じる者は。」
De errore profanarum religionum 19.22
Et rursus ipse, ut majestatis suae substantiam credentibus traderet, ait: Nisi ederitis carnem Filii hominis, et biberitis sanguinem ejus, non habebitis vitam in vobis (Ibid., 54) .
PL 12, 1024Bそしてさらに、自ら、その威厳の実体を信じる者に授けるために、言った。「人の子の肉を食べず、その血を飲まないなら、汝らは自らのうちに命を持たない」(同、54)。
De errore profanarum religionum 19.23
Quare nihil vobis sit cum tympanis, cibo odii, miseri mortales; salutaris cibi gratiam quaerite, et immortale poculum bibite. Christus vos epulis suis revocat ad lucem, et gravi veneno putres artus et torpescentia membra vivificat.
PL 12, 1024Cだから諸君は、太鼓と、憎しみの食物と、何の関わりも持つな、哀れな死すべき者たちよ。救いの食物の恩寵を求め、不死の杯を飲め。キリストは自らの宴によって諸君を光へ呼び戻し、重い毒に腐った四肢と、麻痺してゆく肢体に、生命を与える。
De errore profanarum religionum 19.24
Coelesti cibo renovate hominem perditum, ut quicquid in vobis mortuum est, divinis beneficiis renascatur. Didicistis quid vos facere conveniat, eligite quod vultis; inde mors nascitur, hinc immortalis vita donatur.
PL 12, 1025A天の食物によって、滅びた人間を新たにせよ。諸君のうちで死んでいるものがすべて、神の恩恵によって再び生まれるように。諸君は何をなすのがふさわしいかを学んだ。望むものを選べ。一方からは死が生まれ、他方からは不死の生命が与えられる。