ユリウス・フィルミクス・マテルヌスfl. c. 335–350

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › De errore profanarum religionum

Caput XVIII 第XVIII章

Julius Firmicus Maternus · De errore profanarum religionum · PL 12, 1020A · 13 sectiones

De errore profanarum religionum 18.1

1

Etymologias, sive origines nominum, quae diis attribuebantur, exponit. Symbola deinde et signa cultus deorum explanat, multis simul, ubi occasio ipsi ex genio saeculi atque sacrae Scripturae interpretandae ratione ferre videbatur, locis Biblicis allatis.

PL 12, 1020A

神々に帰せられた名の語源、すなわち名の起源を説明する。次いで、神々の崇拝の合言葉(symbola)としるしを、聖書の箇所を引きつつ、彼自身の見るところ時代の気風と聖書解釈の方法とに照らして機を得たと思われる箇所で、多く併せて解き明かす。

De errore profanarum religionum 18.2

2

Et in quinque imprimis symbolis exponendis versatur. Accipite etiam, sacrosancti principes, nomina eorum qua sunt ratione composita; lumen hoc, quod hominibus jussu Dei, fugatis tenebris, diem reddit, quod per duodecim horarum spatia cursus sui ordinem dirigit, solem dici voluerunt, non quia solus est, ut quidam volunt, quia ibi et coelum est et luna et alia plurima sidera quae videmus, ex quibus quaedam una serie et cohaerentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa coelo vagos cursus suis metiuntur erroribus.

PL 12, 1020A

また主として五つの合言葉の解説に携わる。――聞け、いとも聖なる君主たちよ、彼らの名がいかなる理によって作られたかを。神の命により闇を払って人間に昼を返し、十二時間の間に自らの運行の秩序を進めるこの光を、彼らは太陽と呼ぶことにした。ある者たちの言うように、それが唯一のものだからではない。そこには天も月も、我々の見るほかの多くの星もあるのであって、それらのうちあるものは一つの列をなして絶えず連なり、また結び合って輝き、あるものは天全体に散らばって、それぞれのさまよい〔errores。惑星の不規則な運行を言う〕によって定まらぬ軌道をたどるからである。

De errore profanarum religionum 18.3

3

Sed ideo Sol appellatur, quia, cum ortus fuerit, obscuratis caeteris sideribus, luceat solus. Luna etiam haec eadem Lucina a nocturno lumine nomen accepit. Hanc etiam quidam dici voluerunt Dianam, quod per noctem lucens hominibus alterum pene diem faciat.

PL 12, 1020B

しかし太陽(ソル)と呼ばれるのは、昇ればほかの星が暗くなり、ひとり(solus)輝くからである。またこの同じ月は、夜の光(lumen)にちなんでルキナという名を受けた。またある者たちは、これをディアナとも呼ぼうとした。夜に輝いて、人間にほとんどもう一つの昼をもたらすからである。

De errore profanarum religionum 18.4

4

A natando Neptunum dici voluerunt, ex hoc, quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes.

PL 12, 1020C

泳ぐこと(natare)からネプトゥヌスと呼ぼうとしたのは、彼らが〔泳ぐことを〕好んで行っていたことから、名の実体を形づくったのである〔底本は faciebant の主語を示さない。「彼ら」は神話の語り手たちと取った〕。

De errore profanarum religionum 18.5

5

Terrenam vim omnem atque naturam, Ditem patrem dicunt; quia haec est natura terrae, ut et recidant in eam omnia, et rursus ex ea orta procedant, quae res opulentiam terrae divitiasque monstravit.

PL 12, 1020C

大地の力とその本性のすべてを、彼らは父ディスと呼ぶ。大地の本性は、万物がそこへ還り、また再びそこから生まれて出てくるというものであり、このことが大地の豊かさと富(divitiae)を示したからである。

De errore profanarum religionum 18.6

6

Frugum substantiam volunt Proserpinam dicere; quia fruges hominibus, cum seri coeperint, prosunt. Terram ipsam Cererem nominant; nomen hoc a serendis fructibus mutuatum. Ex bellorum casibus Mavors nomen accepit, quasi magna vertat.

PL 12, 1020C

穀物の実体をプロセルピナと呼ぼうとする。穀物は、播かれ始めると人間の益になる(prosunt)からである。大地そのものをケレスと名づける。この名は、実を播くこと(serendi)から借りたものである。戦いの災厄からマウォルスの名が生じた。大いなるものを覆す(magna vertat)かのようにである。

De errore profanarum religionum 18.7

7

Minerva similiter bellicum nomen est, quasi aut minuat aut minetur. Venustas hominum Venus dicta est. Apollinis nomen ex humanis finxerunt casibus, sermone Graeco, quasi omnia commissa sibi aut amittat aut perdat.

PL 12, 1021A

ミネルウァも同様に戦いにちなむ名であり、減らす(minuat)か脅す(minetur)かのようにである。人間の優美(venustas)がウェヌスと呼ばれた。アポロの名は、人間の災厄から、ギリシア語によって作り出した。自らに託されたすべてを失うか、滅ぼす(perdat)かのようにである。

De errore profanarum religionum 18.8

8

Solem etiam Apollinem dicunt, quia quotidie in occasu constitutus splendorem luminis perdat. Perdere autem Graeci ἀπόλλειν dicunt.

PL 12, 1021A

太陽をもアポロと呼ぶ。毎日、日没に至って光の輝きを失うからである。「滅ぼす」ことをギリシア人は「アポッレイン」と言う〔底本が刷るギリシア語の綴りは、通例の動詞の形と異なる。ミーニュの脚注も、フィルミクスはギリシア語に通じておらず、通例の形(アポッリュエイン)の代わりにこの形を書いた、とする〕。

De errore profanarum religionum 18.9

9

Videtis ut vestros ementitos et fictitios deos turbulentus error excogitaverit, ut superstitionibus anilibus et formae vobis traditae sunt et nomina.

PL 12, 1021A

諸君は見ている。荒れ狂う誤りが、諸君の偽りの作り物の神々をいかに考え出し、老婆じみた迷信によって、姿も名も諸君に伝えられたかを。

De errore profanarum religionum 18.10

10

Sed haec omnia veritas detexit, et ratio sanae mentis invenit, ut investigatis omnibus atque detectis, quae sacrilegus error absconderat, veritatis semita luceret.

PL 12, 1021A

しかしこれらすべてを真理が暴き、健全な精神の理性が見いだした。すべてが探り出され、暴かれ、冒瀆的な誤りが隠していたものが明るみに出て、真理の小道が輝くようになるためである。

De errore profanarum religionum 18.11

11

Haec enim omnia cum essent male composita, terrori primum fuere mortalibus: dehinc consumpta novitate, quasi ex longa aegritudine convalescentibus hominibus, natus est quidam ex admiratione contemptus.

PL 12, 1021B

これらはすべて悪しく組み立てられていたので、まず死すべき者たちに恐怖を与えた。やがて新奇さが尽きると、長い病から癒える人々のように、驚きから一種の軽蔑が生まれた。

De errore profanarum religionum 18.12

12

Sic paulatim, quod stupebat animus, ausus est diligenter inquirere, et statim in arcana fictarum ac vanarum superstitionum sagax misit ingenium.

PL 12, 1021B

こうして次第に、魂がそれまで茫然としていた対象を、あえて注意深く探り、たちまち、作り事の空しい迷信の秘密の中へ鋭い才知を差し向けた。

De errore profanarum religionum 18.13

13

Tunc ex assiduis tractatibus latentium ratione collecta pervenit ad causas, ut profanarum religionum miseranda commenta humanum genus primum disceret, et deinde contemneret, tertio recusaret.

PL 12, 1021B

そのとき、絶えざる考察を通して、隠れていたものを理性によって集め、原因にまで至った。こうして人類は、世俗の宗教の哀れな作り事を、まず学び、次いで軽蔑し、第三にこれを拒むに至ったのである。