ユリウス・フィルミクス・マテルヌスfl. c. 335–350

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › De errore profanarum religionum

Caput XXII 第XXII章

Julius Firmicus Maternus · De errore profanarum religionum · PL 12, 1029C · 14 sectiones

De errore profanarum religionum 22.1

1

4. In Bacchico: Ἐλιλικερος δέμορφοι; rectius, Ἑλιξικέρως δίμορφε· quod de diabolo dracone intelligit, cujus cornua ad crucem Christi trahit.

PL 12, 1029C

4. バッコスの祭儀において、「エリリケロス・デモルポイ」〔ギリシア語。底本の綴りは崩れている〕、より正しくは「渦巻く角を持つ、二つの姿の者よ」〔ギリシア語〕。彼はこれを竜である悪魔について解し、その角をキリストの十字架へ引き寄せる。

De errore profanarum religionum 22.2

2

Omnia symbola profanae religionis per ordinem suggerantur, ut probemus nequissimum hostem generis humani de sanctis haec venerandisque prophetarum oraculis ad contaminata furoris sui scelera transtulisse. Invenimus enim et ita dici: ἐλιλικερες διμορφει.

PL 12, 1030A

世俗の宗教の合言葉をすべて、順を追って述べよう。それは、人類のいとも邪悪な敵が、預言者たちの聖なる尊ぶべき神託から、これらを自らの狂乱の汚れた罪へと移し替えたことを、我々が証明するためである。我々は、このようにも言われているのを見いだす。「エリリケレス・ディモルペイ」〔ギリシア語。ここでも綴りが崩れている。ミーニュの脚注は「渦巻く角を持つ、二つの姿の者よ」、あるいはむしろ「二本の角を持つ、二つの姿の太陽よ」と読むことを提案する〕。

De errore profanarum religionum 22.3

3

Deus iste vester non biformis est, sed multiformis. In multas enim species veteratoris forma mutatur.

PL 12, 1030A

諸君のこの神は、二つの姿ではなく、多くの姿をとる。この老獪な者の姿は、多くの種類に変じるからである。

De errore profanarum religionum 22.4

4

Ipse est basiliscus et scorpio, qui fidelium securis vestigiis premitur (Luc. X, 19) : ipse malitiosus anguis, cujus caput quaerit decepta mortalitas: ipse tortuosus draco, qui hamo ducitur, qui captivus includitur: iste deus vester Lernaei anguis crinibus adornatur, videns ut percusso domino morientium anguium turba succedat.

PL 12, 1030A

これはバシリスクであり、蠍であって、信徒たちの安全な足に踏みつけられる(ルカ10:19)。これは悪意ある蛇であり、欺かれた死すべき人間はその頭を求める。これはうねる竜であり、鉤で引かれ、捕らわれて閉じ込められる。諸君のこの神は、レルネの蛇の髪で飾られ、支配者〔底本は domino。「頭」を指すかと思われるが定かでない〕が打たれると、死にゆく蛇たちの群れが続くのを見ている。

De errore profanarum religionum 22.5

5

Quid sic renascentibus hydris pullulas? quid te fecunda scelerum sobole componis? mortis tuae viam didicimus, scimus quibus remediis artis tuae venena vincantur. Christi immortalem sanguinem bibimus, nostro sanguini Christi sanguis adjunctus est.

PL 12, 1030B

なぜ汝は、このように再び生まれる蛇たちとともに芽吹くのか。なぜ汝は、実り豊かな罪の子孫によって自らを整えるのか。我々は汝の死の道を学んだ。汝の術の毒がいかなる薬によって打ち負かされるかを知っている。我々はキリストの不死の血を飲み、我々の血にキリストの血が結ばれている。

De errore profanarum religionum 22.6

6

Hoc est salutare remedium scelerum tuorum, quod a dei plebe mortiferum virus excludit. Quis deum istum, quem plangunt, cum cornibus vidit? quae sunt ista cornua, quae habere se jactat?

PL 12, 1030B

これが汝の罪に対する救いの薬であり、神の民から死をもたらす毒を追い出す。彼らが嘆くこの神を、角をつけた姿で見た者は誰か。彼が持っていると誇るこの角とは何か。

De errore profanarum religionum 22.7

7

Alia sunt cornua, quae propheta sancto Spiritu annuente commemorat, quae tu, diabole, ad maculatam faciem tuam putas te posse transferre. Unde tibi ornamenta quaeris et gloriam? Cornua nihil aliud nisi venerandum signum crucis monstrant.

PL 12, 1030B

別の角がある。預言者が聖なる霊の合図を受けて述べるものであり、悪魔よ、汝は、これを汚れた汝の顔へ移せると思っている。汝はどこから飾りと栄光を求めるのか。角は、尊ぶべき十字架のしるしのほかには何も示さない。

De errore profanarum religionum 22.8

8

Hujus signi uno extenso ac directo cornu mundus sustentatur, terra constringitur. Et e duorum, quae per latus vadunt, compagine oriens tangitur, occidens sublevatur, ut sic totus orbis tripartita stabilitate firmatus confixi operis, immortalitatis radicis fundamenta teneantur: hoc secretum nobis venerandum prophetae oraculum tradidit.

PL 12, 1030C

このしるしの、一本の伸ばされた真っすぐな角によって、世界は支えられ、大地は束ねられる。また、脇を走る二本の接合によって、東は触れられ、西は持ち上げられ、こうして全世界は、三つに分かれた安定によって固められ、刺し貫かれた業の、不死の根の基が保たれる〔confixi operis, immortalitatis radicis の連なりは崩れているらしく、「刺し貫かれた業の、不死の根の」と取った〕。この秘密を、預言者の尊ぶべき神託が我々に伝えた。

De errore profanarum religionum 22.9

9

Inveniemus enim in Habacuc ita esse perscriptum: Texit coelos virtus ejus, et laude ejus plena est terra. Et splendor ejus ut lux erit, cornua in manibus ejus erunt. Et illic constabilita est virtus gloria ejus, et constituet dilectionem suam.

PL 12, 1031A

ハバククにこう書き記されているのを、我々は見いだすからである。「その力は天を覆い、その賛美で地は満ちている。その輝きは光のようになり、角がその手の中にある。そこにその栄光の力が据えられ、彼は自らの愛を定める。」

De errore profanarum religionum 22.10

10

Ibit verbum, et praecedet secundum gressus suos (Habac. III, 3-5) . En veneranda Crucis cornua, en sanctae virtutis immortale fastigium, en gloriosi operis divina compago.

PL 12, 1031A

「言葉が進み、その歩みに従って先立つであろう」(ハバクク書3:3-5)。見よ、十字架の尊ぶべき角を。見よ、聖なる力の不死の頂を。見よ、栄光ある業の神的な接合を。

De errore profanarum religionum 22.11

11

Tu, Christe, mundum ac terram extensis manibus, tu coeleste sustentas imperium; tuis immortalibus adhaeret humeris salus nostra; tu, Domine, aeternae vitae bajulas signum, tu venerando instinctu hoc nobis denuntias per prophetas.

PL 12, 1031A

汝、キリストよ、汝は延べた手で世界と大地を、汝は天の統治を支える。我々の救いは、汝の不死の肩に結びついている。汝、主よ、汝は永遠の生命のしるしを担い、汝は尊ぶべき促しによって、これを預言者たちを通して我々に告げる。

De errore profanarum religionum 22.12

12

Ait enim Esaias: Ecce natus est nobis filius, imperium super humeros ejus, et vocatum est nomen ejus magnae cogitationis nuntius (Esai. IX, 6) . Haec sunt Crucis cornua, quibus omnia et sublevantur pariter et continentur. His cornibus bene hominum nititur vita.

PL 12, 1031B

イザヤが言うからである。「見よ、我々のために一人の子が生まれた。統治はその肩の上にあり、その名は大いなる思いの使いと呼ばれた」(イザヤ9:6)。これが十字架の角であり、それによってすべてが等しく持ち上げられ、また保たれる。この角に、人間の生は確かに拠っている。

De errore profanarum religionum 22.13

13

Ut Amalech vinceretur, extensis manibus Moyses haec imitatus est cornua (Exod. XVII, 12) ; ut facilius impetraret, quod magnopere postulabat, crucem sibi fecit ex virga. Ad haec cornua festina celeritate properate, ad haec cornua humili veneratione confugite.

PL 12, 1031B

アマレクが打ち負かされるために、モーセは延べた手によって、これらの角をまねた(出エジプト記17:12)。願っていたことをより容易く得るために、彼は杖から自らのために十字架を作った。急ぎの速さでこれらの角へ急げ。へりくだった敬いをもって、これらの角へ逃れよ。

De errore profanarum religionum 22.14

14

His vos affigant cornibus, justitia, aequitas, pudicitia, misericordia, patientia, fides: ut veneranda praeferentes insignia, consecrati fontis majestate gaudentes, et sepulturae Christi participes sitis et vitae.

PL 12, 1031B

この角に、義、公平、貞潔、憐れみ、忍耐、信仰が、諸君をつなぎ止めるように。それは、諸君が尊ぶべきしるしを前に掲げ、聖別された〔洗礼の〕泉の威厳を喜びつつ、キリストの葬りにも、生命にも、あずかる者となるためである。