ユリウス・フィルミクス・マテルヌスfl. c. 335–350

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 12 › De errore profanarum religionum

Caput II 第II章

Julius Firmicus Maternus · De errore profanarum religionum · PL 12, 984A · 19 sectiones

De errore profanarum religionum 2.1

1

Aquae cultum apud Aegyptios refutat. Aegypti incolae aquarum beneficia percipientes, aquam colunt, aquis supplicant, aquas superstitiosa votorum continuatione venerantur.

PL 12, 984A

エジプト人のもとでの水の崇拝を論駁する。――エジプトの住民は、水の恵みを受けて、水を崇拝し、水に祈り、迷信的に絶え間なく誓願を捧げて水を崇敬する。

De errore profanarum religionum 2.2

2

Sed in sacris suis (quae mysteria vocant) addunt tragica funera et funesta calamitatis metuendae certamina. Incestum cum sorore adulteriumque aiunt commissum, et hoc facinus severis mariti animadversionibus vindicatum.

PL 12, 984A

しかしその祭儀(彼らが秘儀と呼ぶもの)には、悲劇的な葬儀と、恐るべき災厄をめぐる不吉な争いが加わっている。彼らは、姉妹との近親相姦と姦通が犯され、この悪行が夫の厳しい懲罰によって罰せられたと言う。

De errore profanarum religionum 2.3

3

Isis soror est, Osiris frater, Typhon maritus; is cum comperisset Isidem uxorem incestis fratris cupiditatibus esse corruptam, occidit Osirim, artuatimque laceravit, et per omnes Nili fluminis ripas miseri corporis palpitantia membra projecit.

PL 12, 984B

イシスは姉妹、オシリスは兄弟、テュポンは夫である。テュポンは、妻イシスが兄弟の不義の欲望によって汚されたと知ると、オシリスを殺し、手足ごとに引き裂き、ナイル川のあらゆる岸辺に、哀れな体のなお痙攣する肢体を投げ散らした。

De errore profanarum religionum 2.4

4

Isis, repudiato Typhone, ut et fratrem sepeliret et conjugem, adhibuit sibi Nephthen sororem sociam, et Anubin venatorem. Cui ideo caninum caput impositum est, quia lacerati corporis partes artificio canis vestigantis invenit.

PL 12, 984B

イシスはテュポンを離縁し、兄弟であり夫でもある者を葬るために、姉妹ネプテュスを仲間に加え、さらに狩人アヌビスを加えた。このアヌビスに犬の頭が与えられたのは、引き裂かれた体の各部分を、嗅ぎ回る犬の技によって見いだしたからである。

De errore profanarum religionum 2.5

5

Sic inventum Osirim Isis tradidit sepulturae. Fuerant sane hi apud Aegyptum reges pariter ac tyranni, sed Osiris justus, praeter illud, quod cum sorore commisit. Typhon furiosus, impotens ac superbus. Ideo ille colitur, iste vitatur. Haec est Isiaci sacri summa.

PL 12, 985A

こうして見いだされたオシリスを、イシスは埋葬に付した。彼らは確かにエジプトで、王であると同時に僭主でもあった。しかしオシリスは、姉妹と犯したことを除いては正しく、テュポンは狂暴で、自制がきかず、傲慢であった。それゆえ前者は崇拝され、後者は避けられる。これがイシス祭儀の要約である。

De errore profanarum religionum 2.6

6

In adytis habent idolum Osiridis sepultum: hoc annuis luctibus plangunt, radunt capita, ut miserandum casum regis sui turpitudine dehonestati defleant capitis, tundunt pectus, lacerant lacertos, veterum vulnerum resecant cicatrices, ut annuis luctibus in animis eorum funestae ac miserandae necis exitium renascatur.

PL 12, 985A

彼らは聖所の奥に、葬られたオシリスの偶像を持つ。これを毎年の哀悼で嘆き、頭を剃る。それは、辱められた頭の醜さによって、自らの王の哀れな運命を泣き悼むためである〔turpitudine dehonestati … capitis を一続きと取った〕。胸を打ち、腕を引き裂き、古い傷の瘢痕を切り開く。それは、毎年の哀悼によって、不吉で哀れむべき死の終わりが、彼らの心の中によみがえるようにするためである。

De errore profanarum religionum 2.7

7

Et cum haec certis diebus fecerint, tunc fingunt se lacerati corporis reliquias reperire, et cum invenerint, quasi sopitis luctibus, gaudent.

PL 12, 985A

そして定められた日にこれを行ったのち、彼らは、引き裂かれた体の遺骸を見つけるふりをし、見つけると、哀悼がなだめられたかのように喜ぶ。

De errore profanarum religionum 2.8

8

O misera et caduca mortalitas, ut regibus tuis per annos singulos funestas mittas inferias, neglecto Deo summo, qui omnia divini artificii moderatione composuit, et spem tuam perdis et vitam.

PL 12, 985B

ああ、哀れではかない死すべき者よ。毎年、自らの王たちに不吉な供物を捧げ、神の技巧の統べによってあらゆるものを組み立てた最高の神を顧みず、汝は自らの望みと命を失っている。

De errore profanarum religionum 2.9

9

Nec ostensi tibi luminis splendore corrigeris, nec recuperatae libertatis quaeris insignia, nec spem redditae tibi salutis agnoscis, nec ex poenitentia praeteritorum criminum indulgentiam postulas. Frustra tibi hanc aquam, quam colis, putas aliquando prodesse.

PL 12, 985B

汝は、示された光の輝きによっても改まらず、取り戻された自由のしるしを求めず、返された救いの望みを認めず、過去の罪を悔いて赦しを請うこともしない。汝が崇拝するこの水が、いつか汝の役に立つと考えるのは、むなしい。

De errore profanarum religionum 2.10

10

Alia est aqua, qua renovati homines renascuntur. Hanc aquam, quam colis per annos singulos, vis alia decoctis venarum meatibus siccat, aut certe funestus regis tui sanguis commaculat.

PL 12, 985B

人が新たにされて生まれ変わる水は、別のものである。汝が毎年崇拝するこの水は、ほかの力が水脈の通り道を煮つめて〔decoctis venarum meatibus の読みが定かでない。字義どおりに解した〕涸らすか、少なくとも、汝の王の不吉な血が汚すのである。

De errore profanarum religionum 2.11

11

Illa, quam despicis, ignita venerandi spiritus majestate decoratur: ut ex ipsa per veteres conscientiae cicatrices credentibus hominibus salutaris sanitas irrigetur.

PL 12, 985C

汝が軽んじるあの水は、崇むべき霊の威光に火のように満たされて飾られており、その水から、信じる人々に、良心の古い傷痕を通して、救いの癒しが注ぎ込まれるのである。

De errore profanarum religionum 2.12

12

Sed in his funeribus et luctibus, quae vere sunt funera, quae facta sunt, quorum exstant hodie quoque reliquiae (nam et sepulcrum Osiridis hodie in Aegypto est, et cremati corporis reliquiae cernuntur) defensores eorum volunt addere physicam rationem.

PL 12, 986A

しかしこれらの葬儀と哀悼について、それは本当に葬儀であり、実際にあったことで、その遺物は今日もなお残っている(実にオシリスの墓は今日もエジプトにあり、焼かれた体の遺骨も見られる)のに、彼らの擁護者たちは自然学的な説明を付け加えようとする。

De errore profanarum religionum 2.13

13

Frugum semina Osirim dicentes esse, Isin terram, Typhonem calorem: et quia maturatae fruges calore, ad vitam hominis colliguntur, et a terrae consortio separantur, et rursus appropinquante hyeme seminantur, hanc volunt esse mortem Osiridis, cum fruges reddunt; inventionem vero, cum fruges genitali terrae fomento conceptae, nova rursus coeperint procreatione generari.

PL 12, 986A

オシリスは穀物の種であり、イシスは大地、テュポンは熱であると言う。そして、熟した穀物は熱によって、人の生活のために集められ、大地との結びつきから切り離され、冬が近づくとまた蒔かれる。人々が穀物を納めるときを、彼らはオシリスの死であるとし〔cum fruges reddunt の意が定かでない。収穫を納めることと取った〕、穀物が大地の生み出す温もりによって宿り、新たな出産によって再び生まれ始めるときを、発見であるとしたいのである。

De errore profanarum religionum 2.14

14

Pone hanc veram esse sacrorum istorum rationem, pone propter fruges vota reddi numinibus, quid addis incestum, quid adulterium, quid miserandae animadversionis exitium?

PL 12, 986B

仮にこれがこれらの祭儀の真の説明であるとし、穀物のゆえに神威に誓願が果たされるとしよう。ではなぜ近親相姦を、なぜ姦通を、なぜ哀れむべき懲罰の結末を付け加えるのか。

De errore profanarum religionum 2.15

15

Quid errantibus hominibus et simpliciter peccare cupientibus de sacris tuis malum monstras exemplum? physica ratio quam dicis, alio genere celetur. Quid autem celari oportuit, quod omnibus notum est? Cur plangitis fruges terrae, et crescentia lugetis semina?

PL 12, 986B

迷っていて、ただ素直に罪を犯したがっている人々に、なぜ自らの祭儀から悪い手本を示すのか。汝の言う自然学的な説明は、別の仕方で覆い隠しておくがよい。しかし、万人に知られていることを、なぜ覆い隠す必要があったのか。なぜ諸君は大地の穀物を悼み、育つ種を嘆くのか。

De errore profanarum religionum 2.16

16

Ad sustentationem generis humani haec omnia divina summi Dei liberalitate donata sunt. Agendae sunt summo Deo gratiae propter hoc, nec est summi Dei lugenda largitio. Deflete potius quod erratis, et, quod errorem ve- strum restauratis semper luctibus, plangite.

PL 12, 986B

これらすべては、人類の養いのために、最高の神の神的な寛大さによって与えられたのである。このことのゆえに、最高の神に感謝を捧げるべきであって、最高の神の恵み深さを嘆くべきではない。むしろ、諸君が迷っていることを嘆き、諸君の誤りをつねに哀悼によって復活させていることを悼め。

De errore profanarum religionum 2.17

17

Nolite annuis sacris quaerere funus alienum; vestris potius funeribus parate solatia per annos singulos. O miser homo! invenisse te nescio quid gaudes, cum animam tuam ex istis sacris per annos singulos perdas.

PL 12, 987A

毎年の祭儀で、他人の葬儀を求めてはならない。むしろ諸君自身の死のために、毎年、慰めを備えよ。ああ、哀れな人間よ。汝は何かを見いだしたつもりで喜ぶが、実はこれらの祭儀によって、毎年、自らの魂を失っているのである。

De errore profanarum religionum 2.18

18

Nihil illic invenis nisi simulacrum, quod ipse posuisti, nisi quod iterum aut quaeras aut lugeas. Quaere potius spem salutis, quaere exordium lucis, quaere quod te summo Deo aut commendet, aut reddat.

PL 12, 987A

そこには、自分で据えたこの像のほか、何も見いださない。再び探すか嘆くかするためのもののほかは。むしろ救いの望みを求め、光の始まりを求め、汝を最高の神に推薦し、あるいは返すものを求めよ。

De errore profanarum religionum 2.19

19

Et cum veram viam salutis inveneris, gaude, et tunc erecta sermonis libertate proclama Εὑρήκαμεν, συγχαίρομεν cum ab his calamitatibus post poenitentiam tuam summi Dei fueris indulgentia liberatus.

PL 12, 987A

そして救いの真の道を見いだしたなら、喜べ。そのとき、言葉の自由を高く掲げて叫べ。「我々は見いだした、我々は共に喜ぶ」〔ギリシア語〕。汝が悔い改めたのちに、最高の神の赦しによって、これらの災いから解き放たれたときに。