De errore profanarum religionum 3.1
Terrae cultum apud Phryges refutat. Phryges, qui Pessinuntem incolunt, circa Galli fluminis ripas terrae caeterorum elementorum tribuunt principatum, et hanc volunt omnium esse matrem.
PL 12, 987A大地の崇拝をフリュギア人のもとで論駁する。――ガッルス川の岸辺のあたりのペッシヌスに住むフリュギア人は、ほかの元素のうちで大地に首位を与え、これをすべてのものの母であるとしたがる。
De errore profanarum religionum 3.2
Deinde ut et ipsi annuum sibi sacrorum ordinem facerent, mulieris divitis ac reginae suae amorem, quae fastus amati adolescentis tyrannice voluit ulcisci, cum luctibus annuis consecrarunt.
PL 12, 987Bそれから、彼ら自身にも毎年の祭儀の次第を作るために、富裕な女、すなわち自分たちの女王の愛を、毎年の哀悼とともに聖別した。彼女は、愛した若者の傲慢を、僭主のように罰しようとした者である。
De errore profanarum religionum 3.3
Et ut satis iratae mulieri facerent, aut ut poenitenti solatium quaererent, quem paulo ante sepelierant, revixisse jactarunt, et cum mulieris animus ex impatientia nimii amoris arderet, mortuo adolescenti templa fecerunt.
PL 12, 987Bそして、怒った女を満足させるため、あるいは悔いる彼女に慰めを探すために、少し前に葬ったその者が生き返ったと言い立て、女の心が度を越した愛の抑えがたさに燃えると、死んだ若者のために神殿を造った。
De errore profanarum religionum 3.4
Tunc quod irata mulier pro injuria spretae fecerat formae, hoc ordinantes a se pati voluere sacerdotes. Sic annuis sacris cum honore terrae istius funeris pompa componitur, et cum persuadetur hominibus quod colant terram, miseri funeris venerantur exitium.
PL 12, 987Bそれから、怒った女が、はねつけられた美貌への侮辱のゆえに行ったことを、祭司たちは定めとして、自らの身に受けることを望んだ。こうして毎年の祭儀で、この大地への崇敬とともに、この葬儀の行列が整えられ、人々は大地を崇拝しているのだと説得されながら、哀れな葬儀の結末を崇めているのである。
De errore profanarum religionum 3.5
Hic quoque, sacratissimi imperatores, ut error iste celetur, etiam haec sacra physica volunt esse ratione composita.
PL 12, 987Cここでもまた、いとも聖なる皇帝たちよ、この誤りが覆い隠されるように、彼らはこれらの祭儀も自然学的な説明で組み立てられたものとしたがる。
De errore profanarum religionum 3.6
Amare terram volunt fruges, amatum vero hoc ipsum volunt esse, quod ex frugibus nascitur; poenam autem, quam sustinuit, hoc volunt esse, quod falce messor maturis frugibus facit.
PL 12, 987C大地が穀物を愛するのだと彼らは言い、愛されたものとは、穀物から生まれるそのものだと言う。そして、彼〔若者〕が受けた罰とは、刈り手が鎌で熟した穀物に加えることだと言う。
De errore profanarum religionum 3.7
Mortem ipsius dicunt, quod semina collecta conduntur: vitam rursus, quod jacta semina annuis vicibus reconduntur.
PL 12, 988A彼の死とは、集められた種が蔵に納められることであり、彼の命とは、蒔かれた種が毎年の巡りで再び大地に納められることだと言う。
De errore profanarum religionum 3.8
Velim nunc mihi inquirenti respondeant, cur hanc simplicitatem seminum ac frugum cum facinore, cum morte, cum fastu, cum poena, cum amore junxerint Itane non erat aliud, quod diceretur?
PL 12, 988A今、私が尋ねるのに対して、彼らが答えてほしい。なぜ、種と穀物のこの単純さを、悪行と、死と、傲慢と、罰と、愛と結びつけたのか。ほかに語るべきことはなかったのか。
De errore profanarum religionum 3.9
Itane non erat, quod in agendis Deo summo pro frugibus gratiis faceret misera mortalitas? Ut gratias pro renatis frugibus agas, ululas; ut gaudeas, plangis.
PL 12, 988Aほかに、哀れな死すべき者が、穀物のために最高の神へ感謝を捧げる際にすべきことはなかったのか。汝は、よみがえった穀物のために感謝を捧げるとき、泣き叫ぶ。喜ぶべきときに、胸を打つ。
De errore profanarum religionum 3.10
Nec, te cum veram rationem videris, hoc aliquando fecisse poenituit, sed hoc agis, ut annuis luctibus occupatus vitam semper fugias, mortem requiras.
PL 12, 988Aそして、汝が真の理を見たとき、かつてこれをしたことを悔いたこともない。かえって汝は、毎年の哀悼にかまけて、命を絶えず避け、死を求めている。
De errore profanarum religionum 3.11
Dicant mihi, quid hoc frugibus profuit, ut fletus suos annuis ululatibus seminent in tristitia, interfecti funeris calamitatibus ingemiscant, quod dicant physica ratione compositum, lugetis et plangitis, et luctus vestros alia ratione celatis.
PL 12, 988A彼らは私に言うがよい。穀物にとって、何の益があったのか。毎年の泣き叫びによって自らの涙を悲しみのうちに蒔き、殺された遺骸の災厄を嘆くことが――それを彼らは自然学的な説明で組み立てたものだと言うのだが――。諸君は嘆き悲しみ、自らの哀悼を別の説明で覆い隠しているのである〔本文が崩れているらしく、quod dicant … compositum の係りと、三人称から二人称への移りが定かでない。大意で解した〕。
De errore profanarum religionum 3.12
Novit agricola, quando terram aratro dimoveat, quando sulcis frumenta committat. Novit quando maturatas solis ardoribus colligat segetes. Novit, quando tostas terat fruges.
PL 12, 988B農夫は、いつ鋤で大地を動かすかを知っている。いつ畝に穀物を委ねるかを知っている。太陽の熱で熟した作物をいつ集めるかを知っている。いつ焼けた穀物を砕くかを知っている。
De errore profanarum religionum 3.13
Haec est physica ratio, haec sunt vera sacrificia, quae ab sanae mentis hominibus annuo labore complentur. Hanc simplicitatem divinitas quaerit, ut homines in colligendis fructibus ordinatis temporum legibus serviant.
PL 12, 988Bこれこそ自然学的な説明であり、これこそ、健全な精神をもつ人々が毎年の労苦によって果たす真の生贄である。神性が求めるのはこの単純さ、すなわち人々が実りを集めるにあたって、時の定められた法に従うことである。
De errore profanarum religionum 3.14
Cur huic ordini miserae mortis figmenta quaesita sunt? Cur celatur lacrymis, quod celari non debuit? unde confiteantur necesse est, haec sacra non in honorem frugum, sed in honorem esse composita mortis alienae.
PL 12, 988Bなぜこの秩序に、哀れな死の作り話が求められたのか。なぜ、覆い隠されるべきでないものが涙で覆い隠されるのか。そこから、これらの祭儀が、穀物への崇敬のためではなく、他人の死への崇敬のために組み立てられたものであることを、彼らは認めざるをえない。
De errore profanarum religionum 3.15
Nam quod terram matrem esse omnium Deorum dicunt, qui huic elemento tribuunt primas partes, vere deorum suorum mater est, nec abnuimus aut recusamus: quia ab hac collectos Deos suos, aut lapideos faciunt semper aut ligneos.
PL 12, 988C実に、大地をすべての神々の母であると言い、この元素に第一の役割を与える者たちにとって、大地は本当に彼らの神々の母である。我々はそれを否定も拒否もしない。この大地から取ったものを、彼らは自分たちの神々として、いつも石か木で作るからである。
De errore profanarum religionum 3.16
Terram omnem circumfluunt maria, et rursus inclusa Oceani ambientis circulo stringitur. Coeli etiam rotunda sublimitate operitur, perflatur ventis, aspergitur pluviis, et timorem suum assidui motus tremoribus confitetur.
PL 12, 988C大地のすべては海に取り巻かれ、さらに、巡る大洋の円環に囲まれて締めつけられている。また、天の丸い高みに覆われ、風に吹き抜けられ、雨に注がれ、絶え間ない動きの震えによって、自らの恐れを告白している。
De errore profanarum religionum 3.17
Quid vos maneat, qui haec colitis, considerate, cum Dii vestri infirmitatem suam vobis quotidianis professionibus prodant.
PL 12, 989Aこれらを崇拝する諸君は、何が諸君を待ち受けているかをよく考えよ。諸君の神々は、日々の告白によって、自らの弱さを諸君に明かしているのだから。