Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.1
Diximus ergo quae sunt, et etiam quae vere sunt. Dicamus nunc quae sint quae vere non sunt, et quae sint quae non sunt. Intelligibilis et intellectualis cum sit Dei essentia et potentia, juxta intelligentiam apparuerunt cuncta quae sunt.
PL 8, 1024Bされば我々は、存在するもの、また真に存在するものについて語った。今度は、真に存在しないものとは何か、また存在しないものとは何かを語ろう。神の本質と可能態とは知解対象的かつ知性的なものであるから、知解に即して、存在するもの全てが現れたのである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.2
Sed intelligentia dupliciter operatur: sua propria potentia intellectuali, et juxta limitationem intelligendi, etiam sensu.
PL 8, 1024Bしかし知解は二通りに働く。それ自体固有の知性的な可能態によって、また、知解することの限界に即して、感覚によってもである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.3
Rursus autem sensus, simulacrum cum sit intellecti et limitamentum intelligendi, si perfecte percipit operationem intelligentiae quae illum fortificat in operari atque agere, efficitur sensus propinquus atque vicinus purae intelligentiae.
PL 8, 1024Bしかるに感覚は、知解されたものの模像であり、知解の限界であるが、もしそれが、感覚を働きと行為において強化する知解の働きを完全に受け取るならば、純粋な知解に近く隣接する感覚となる。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.4
Et ista est quae coelestia comprehendit, et ea quae in aethere, et ea quae in natura et ea quae in ὕλῃ gignuntur et regignuntur, et alia hujusmodi quorum est potentia in sensuali intelligentia: et est illud esse quodammodo esse et non esse.
PL 8, 1024Cそしてこれが、天上のもの、エーテル(天空)のうちにあるもの、自然のうちにあるもの、またヒュレー(質料)のうちに生まれ再び生まれるもの、その他このような、感覚的知解のうちに可能態を持つものを把握するものである。そしてそれの存在は、ある仕方で存在しかつ存在しないということである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.5
Coelum etenim, et omnia in eo, et universus mundus ex ὕλῃ consistens et specie, in commixtione est: ergo non est simpliciter. Hujus ergo mundi quae partes sunt, participantes animae intellectualis potentiae et naturae, sunt in natura eorum quae non vere non sunt.
PL 8, 1024Cなぜなら、天も、そのうちにある万物も、ヒュレー(質料)と形相とから成る全世界も、混合のうちにあるからである。それゆえ端的には存在しない。したがって、この世界の諸部分であり、知性的な魂の可能態と本性とに与るものは、真には存在しないのではないものの本性のうちにある。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.6
Utuntur enim intelligentia, sed juxta sensum intelligentia, et sunt juxta sensum versibilia et mutabilia, juxta vero intelligentiam inversibilia et immutabilia. Quomodo autem sensus istud apprehendit?
PL 8, 1025Aそれらは知解を用いるが、感覚に即した知解によってである。そして感覚に即しては転変し可変であるが、知解に即しては転変せず不変である。しかし、感覚はどのようにしてこれを把握するのか。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 9.7
Sed non apprehendit nisi qualitates; substantiam autem, id est subjectum, nec percipit nec apprehendit: versibiles enim sunt qualitates; substantia vero inversibilis. Cum autem anima sit substantia, tamen est versibilis. Quomodo istud? Sic habeto.
PL 8, 1025A感覚は諸性質しか把握しない。実体、すなわち基体は、感覚がこれを知覚することも把握することもない。性質は転変するものであるが、実体は不変だからである。しかるに魂は実体でありながら、転変する。これはどういうことか。次のように理解せよ。