マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XXX 第XXX章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1034C · 10 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.1

1

Habes, mi Candide, quod reliquum est dicere. Si filius Dei Jesus, generatione filius. Dicis enim: « Si generatio motus, et motus mutatio; mutationem autem in Deo esse, impossibile est intelligere: ergo nefas dicere necesse est, nonnihil a Deo gignibile: non igitur Jesus Dei generatione filius. » Bono quidem ordine deduxisti: sed quem circumduxisti?

PL 8, 1034C

私のカンディドゥスよ、これで残る論点を語ることができる。もしイエスが神の子であるならば、生成による子である。お前はこう言う、「もし生成が運動であり、運動が変化であるならば、しかるに神において変化があるとは理解することが不可能である。したがって、神から何かが生まれうるとは言うべきではない。それゆえ、イエスは生成による神の子ではない」と。お前は確かに順序よく論を運んだ。しかし誰を欺いたのか。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.2

2

Forte me? sed magis te. Dixisti enim, quod fecit Jesus Deum. Quid deinde? Facere nonne motus est? nihilo minus quam agere. Agere enim, facere est: sicut et facere, agere.

PL 8, 1035A

おそらく私を欺いたと思っているのか。しかし、むしろお前自身を欺いたのだ。お前は、神がイエスを造った〔底本は fecit Jesus Deum で、語形のままでは「イエスが神を造った」となる。文脈から逆に取った〕と言った。しからば何であるか。造ることは運動ではないのか。働くことに劣らずそうである。働くことは造ることであり、造ることもまた働くことだからである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.3

3

Ambobus ergo in motu existentibus, necesse est sequi mutationem: quam in Deo constituere, sicut est declaratum, incongruum est. Confitendum igitur aut facere non esse motum, aut non omnem motum esse mutationem.

PL 8, 1035A

されば、両者がともに運動のうちにあるならば、変化が伴うことは必然である。しかしこれを神において立てることは、すでに明らかにされたとおり、不適切である。したがって、造ることが運動ではないか、あるいはあらゆる運動が変化であるのではないかの、いずれかを認めなければならない。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.4

4

Sed enim facere, motus est: et Deus juxta motum fecit; cui nullo modo mutari contingit, et omnino non congruit quomodolibet accidens recipere. Relinquitur ergo, non omnem motum mutationem esse.

PL 8, 1035A

しかし、造ることは運動であり、神は運動に即して造られたのであって、その神には決して変化することが起こらず、いかなる仕方であれ偶有性を受け入れることは全く適合しない。されば、あらゆる運動が変化であるのではない、ということが残るのである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.5

5

Si non omnis motus mutatio est, quid magis eligendum circa Jesum? secundum generationem illum esse, aut secundum effectionem? Juxta divinam intelligentiam, secundum generationem.

PL 8, 1035A

もしあらゆる運動が変化であるのではないなら、イエスについてはどちらをより選ぶべきか。生成に即して在るのか、それとも造出に即して在るのか。神的な知解に即して言えば、生成に即してである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.6

6

Etsi enim Deus simul ac dicit, facit quae facit: Sed dicere, motus est, praeexistente silentio: mutatio est igitur, silenti dicere. Si autem per Verbum fecit Deus, ante fuit Verbum quam facere. Si ante fuit Verbum quam facere, juxta generationem ante fuit.

PL 8, 1035B

なぜなら、神は語ると同時に、造るものを造るとはいえ、語ることは運動であり、それに先立って沈黙が存在する。したがって、沈黙していたものが語ることは変化である。しかし、もし神が言葉を通して造られたのであれば、言葉は造ることに先立って在った。もし言葉が造ることに先立って在ったのであれば、生成に即して先に在ったのである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.7

7

Generat enim ὁ νοῦς Verbum. Generatio igitur Jesu, qui λόγος est. Quem Jesum gnari rerum dicunt secundum tres modos filium esse, veritate, natura, positione.

PL 8, 1035B

ヌース(知性)は言葉を生むからである。したがって、ロゴスであるイエスは生成によるのである。物事に通じた者たちは、このイエスが三つの仕方、すなわち真理により、本性により、定立(位置づけ)により子であると言う。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.8

8

Secundum veritatem esse filium, hoc ipso quod substantia est: et ipsum idcirco et simul et ejusdem substantiae esse, quomodo et pater et λόγος et filius et Deus. Natura autem filius in animali generatione. Positione vero in adoptione.

PL 8, 1035B

真理により子であるとは、まさに実体であることそのものによってである。それゆえ彼は、父であり、ロゴスであり、子であり、神であるのと同様に、同時にまた同一の実体であるのである。しかるに本性による子とは、動物的な生成における子である。定立による子とは、養子縁組における子である。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.9

9

Sunt et alii modi: ut moribus, aetate, disciplina: ut Apostolus Paulus dicit (I. Cor. IV, 15) : Ego vos genui. Modus igitur secundum veritatem et altior modus est, et omnibus divinior.

PL 8, 1035C

その他の仕方もある。習俗により、年齢により、教えによるものである。使徒パウロが言うように(第一コリント4:15)、「私は汝らを生んだ」と。されば、真理による仕方こそが、より高く、すべての仕方の中で最も神的な仕方である。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 30.10

10

Quis autem modus sit generationis sive filietatis ejus, sive juxta significatos, sive alios modos: confiteor ego Deo, cujus hoc potentia factum est.

PL 8, 1036A

しかし、彼の生成あるいは子であることの仕方が、先に示した仕方のいずれであれ、あるいは他の仕方であれ、いずれであるにせよ、私はこれが神の力によって成し遂げられたことを、神に対して告白する。