マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XVI 第XVI章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1028C · 8 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.1

1

Quid deinde? Dicimus Jesum τὸ ὂν primum, ante omnia ὂν, per quem omnia quae sunt. Hoc est enim nomen super omne nomen: principium enim nominum τὸ ὂν, et principium substantiarum, sicut frequenter et in multis declaravi.

PL 8, 1028C

次に何を言うべきか。我々は、イエスを第一のトー・オン、万物に先立つオンであり、彼を通して存在するもの全てが在ると言う。これこそがあらゆる名を超える名である。トー・オンは諸々の名の始原であり、諸実体の始原であるからである。これは私がたびたび、また多くのところで明らかにしたとおりである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.2

2

Rursus Jesum Christum τὸ ὂν naturaliter circa Deum esse, et magis et in principio λόγον, et ipsum istum λόγον Deum esse dicimus. Deinde tres per κερουχίδια Joannem, αἰωνίους quae confitemur: et dicimus hoc ita se habere.

PL 8, 1029A

さらに我々は、イエス・キリストなるトー・オンが本性上神の傍らに在り、さらに初めにおいてロゴスであり、このロゴス自身が神であると言う。次に、ヨハネの「ケルーキディア」〔底本の語は意味不明で、本文の毀損が疑われる〕を通して我々が告白する三つのアイオーニウース(永遠なる者)があり、これが然るごとくであると我々は言う。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.3

3

Dictum est enim quod in principio sit λόγος, et ut tu dicis, non est principium quod praecedit aliud principium: sine principio enim principium, si quidem et est dicitur principium.

PL 8, 1029A

なぜなら、「初めにロゴスがあった」と言われているからであり、お前の言うとおり、始原に先立つ別の始原というものはない。始原は始原を欠くものである、もしそれが始原と呼ばれるのであれば。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.4

4

Qui igitur in principio fuit, ex αἰῶνος est, sive in Deo sive circa Deum (Joan. I, 1) . Erat enim circa Deum λόγος, et in principio. Ergo semper fuit. Si semper fuit, necesse eum est esse, non cum iis quae non sunt, neque factum esse.

PL 8, 1029A

されば、初めに在った方は、アイオーン(永遠)より在る、神の内にあれ、神の傍らにあれ(ヨハネ1:1)。ロゴスは神の傍らに、また初めに在ったからである。したがって彼は常に在った。もし常に在ったのであれば、彼は必然的に在るのであって、存在しないものと共にあるのでも、造られたものであるのでもない。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.5

5

Dicit Joannes (Ibid. 18) : Deum nemo vidit umquam. Rursus (Ibid.) : Unigenitus Dei filius qui est in gremio patris, ipse enarravit.

PL 8, 1029A

ヨハネは言う(同18節)、「いまだ誰も神を見た者はいない」。さらに(同節)、「父の懐にいます神の独り子、その方が語り示したのである」。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.6

6

Habemus igitur ista eadem, quoniam Jesus Christus ὂν est, quoniam λόγος est, quoniam in principio fuit, quoniam circa Deum fuit, quoniam in gremio fuit et est.

PL 8, 1029B

されば我々は、まさにこれらのことを保持する。すなわち、イエス・キリストはオンであり、ロゴスであり、初めに在り、神の傍らに在り、懐に在り、また今も在るということである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.7

7

Ipsa omnia nonne manifeste et dilucide significant, filium Dei esse cui attribuuntur ista, ὂν et ante omnia ὄν; si pater Deus, antequam est ὂν, esse potentia accipitur ipsius quod ὂν est?

PL 8, 1029B

これらすべては、これらのことが帰せられる方、すなわちオンであり万物に先立つオンである方が神の子であることを、明白かつ明瞭に示しているのではないか。父なる神が、オンが在る以前に、オンであるところのものの可能態であると受け取られるのであれば。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 16.8

8

Quod quidem ὂν a sua potentia in suo patre exsilivit; ipsum τὸ ὂν manifestationem accipiens, quod fuisset occultum: et ista, divina et ineffabilis generatio est. Exterminandum igitur dogma est, ex iis quae non sunt, esse sive prodiisse Jesum.

PL 8, 1029B

このオンは、その父の内なる可能態から躍り出たのであり、隠されていたトー・オンそのものが顕現を受けたのである。これこそが神的で言い表しえない生成である。されば、イエスが存在しないものから在る、あるいは出たとする教説は、根絶されるべきである。