Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.1
Similiter et cum dicimus, quod Deus factus est Christus vel homo: non quod vere factus sit, sed quoniam unus sit, et in omnibus sit, et omnes in ipso: idcircoque dicatur omnibus omnia factus, ut essent: non quod factus sit ut esset, sed quod effectus sit ad ita esse.
PL 8, 1034A同様に、我々が「キリストは神と成った、あるいは人と成った」と言うときも、それは彼が真に造られたということではなく、彼が一であり、万物のうちに在り、万物が彼のうちに在るからである。それゆえ彼は、万物が存在するように、万物に対して万物と成ったと言われるのである。すなわち、彼が存在するために造られたということではなく、そのように在るべく造出されたということである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.2
Siquidem non dicitur, Filius Dei factus est, sed (Act. II, 36) quod est factus nobis Dominus; sicut Salomon dicit (Prov. VIII, 22) : Et fecisse me supra vias tuas. Nam de aeterna divinaque generatione supponit statim (Ibid. V\. 25) : Ante omnes me genuit Dominus.
PL 8, 1034B実に、「神の子は造られた」とは言われず、むしろ(使徒2:36)「我々のために主として造られた」と言われる。ソロモンが言うように(箴言8:22)、「汝の道々の上に私を造った」のである。しかし、永遠にして神的な生まれについては、すぐ後に(同25節)こう補う、「主はすべてに先立って私を生んだ」と。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.3
Dicitque Joannes (Joan. I, 3, 4) : Quod factum est, in ipso vita erat. Quid deinde? Nonne Deus creaturam fecit, et in creatura primum coelum et terram? Non ergo fecit Christum. Natus est ergo Christus, non factus.
PL 8, 1034Bヨハネもこう言う(ヨハネ1:3-4)、「造られたものは、彼のうちに生命であった」と。次に何を言うべきか。神は被造物を造り、被造物のうちでまず天と地とを造られたのではないか。したがって神はキリストを造られたのではない。それゆえキリストは生まれたのであって、造られたのではない。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.4
Ubicumque enim dicitur factus, post primum et aeternum generari, dicitur post effectus esse.
PL 8, 1034Bなぜなら、「造られた」と言われるところではどこでも、第一にして永遠なる生成の後に、後になって成し遂げられたと言われているからである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.5
Sicut (Gal. IV, 4) de muliere dicitur factus; et in Actibus Apostolorum (Act. II, 36) : Certissime igitur cognoscat domus Israel, quoniam istum Christum Deus fecit, quem tulistis in ligno crucis.
PL 8, 1034Bたとえば(ガラテヤ4:4)「女から造られた」と言われ、また使徒言行録では(使徒2:36)「それゆえイスラエルの家は確実に知るがよい、汝らが十字架の木にかけたこのキリストを、神は造ったのである」と言われるとおりである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.6
Ista omnia post generationem, quae una est et sancta et ineffabilis, haec inquam omnia dicuntur. Non ista dicuntur in ejus existentiam, sed in actus et administrationem potentiae et virtutis ejus.
PL 8, 1034Cこれらすべては、唯一にして聖なる、言い表しえない生成の後に、私が言うように、これらすべてが語られるのである。これらは彼の実在について語られるのではなく、彼の可能態と力との働きと執行について語られるのである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 29.7
De generatione igitur quae est filius Dei, manifestum est et quod ὁμοούσιον substantia ejus, in majestate, in propria significantia intelligentiaque, intellecta secundum esse existentiae substantiae. Et sic demonstratum, quomodo ὁμοούσιον.
PL 8, 1034Cされば、神の子であるところの生成について、その実体がホモウシオスであることは明白である。それは、威厳において、固有の意味と知解とにおいて、実体の実在の存在に即して知解されたものである。そしてこのようにして、いかにしてホモウシオスであるかが示されたのである。
- ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。