マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XVII 第XVII章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1029B · 4 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 17.1

1

Videamus rursus aliud. Λόγος est Jesus. Quid igitur est λόγος? Dico; quoniam est patrica quaedam activa potestas, et quae immota sit, et quae se ipsam constituunt, ut sit in actu, non in potentia. Si ergo istud sic est, quare ὁ λόγος circa Deum erat?

PL 8, 1029B

さらに別のことを見よう。イエスはロゴスである。しからばロゴスとは何であるか。私は言う、それは父的なある種の能動的な力であって、不動でありながら、自らを構成し、可能態にではなく現実態にあるものである、と。もしこれがそうであるならば、なぜロゴスは神の傍らに在ったのか。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 17.2

2

Necessario circa id ipsum, ut per αὐτὸν λόγον omnia gignerentur, et sine ipso nihil. Operatur ergo Deus per λόγον, et semper operatur λόγος. Est ergo activa potentia immota, et quae semper operetur, et quae constituat, ut sit actione quod fuit potentia.

PL 8, 1029C

それは必然的に、この方自身の傍らに在るのであり、それはこのロゴス自身を通して万物が生まれ、彼なしには何も生まれないためである。したがって神はロゴスを通して働き、ロゴスは常に働く。それゆえロゴスは、不動でありながら常に働く能動的な可能態であり、可能態であったものが現実態となるように構成する力である。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 17.3

3

Istum ergo dicimus, quod in principio fuit. In principio autem esse, non generatum esse significat. Et vere propterea Deus est λόγος, quoniam in principio fuit sicut Deus, et circa Deum fuit.

PL 8, 1029C

されば我々は、彼こそが初めに在った方であると言う。初めに在るということは、生まれたのではないということを意味する。そしてまさにそれゆえに、ロゴスは真に神である。彼は神として初めに在り、神の傍らに在ったからである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 17.4

4

Non genitus est λόγος, cum Deus ipse λόγος sit, sed quiescens et silens λόγος· ut videas necessitatem cognoscendi, non genitum esse λόγον multo magis quam ipsum fieri ex iis quae non sunt.

PL 8, 1029C

ロゴスは生まれたのではない。神自身がロゴスであるが、それは静止し沈黙するロゴスである。これによって、ロゴスが存在しないものから成ったなどということよりもはるかに、ロゴスが生まれたのではないことを知る必要性を、お前は見て取るべきである。