Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 12.1
Eamus igitur ad videndum, quid sit Deus, et in quibus est. Quae vere prima et honoratiora sunt, numquid in ipsis Deus? Sed et his causa est, et ipsorum dator et pater. Nec est dicere, ipsum esse haec, quibus ipse dedit ut essent.
PL 8, 1026Cされば、神が何であり、いかなるもののうちに在るかを見るために進もう。真に第一にして最も尊いものども、それらのうちに神はいるだろうか。しかし神はそれらの原因でもあり、それらの与え手にして父でもある。神ご自身が、存在するようにと与えたところのそれらのものであると言うことはできない。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 12.2
Cum enim unus et solus sit, assimilata esse voluit; et non ipsa illum unum: sed illud quod est unum esse, hoc voluit ipsa multa esse.
PL 8, 1026C神は唯一にして単独であるがゆえに、それに似せられたものが存在することを望んだ。しかしそれらのものが、あの唯一なる方であるのではない。むしろ、あの方が単一に存在するというそのことを、これらのものが多として存在することへと望んだのである。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 12.3
Forsitan dices, o Candide, Meus hic sermo est: et secundum istam rationem dico, ex iis quae non sunt, natum esse Filium Dei, secundum electionem, non secundum generationem. Sed μὴ ὄντα quae esse diximus? numquid ea quae omnino non sunt?
PL 8, 1027Aおそらくお前はこう言うだろう、カンディドゥスよ、「これこそ私の主張である。この理によって私は、神の子は存在しないものから、選びに即して生まれたのであって、生成に即してではないと言うのだ」と。しかし、我々が存在すると言ったメー・オンタとは何であったか。それは全く存在しないものであったろうか。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 12.4
Sed jam in confesso est, quod non: etiam in confesso est, quod quae non sunt, juxta modos dicuntur quatuor: ex quibus duo juxta nihilum omnino, et juxta super omnia: alii vero juxta alterius naturam, et juxta quod nondum est; et tamen est potentia ad esse, et nondum actione esse.
PL 8, 1027Aしかし、そうではないことはすでに確認済みである。また、存在しないものが四つの様態に即して言われることもすでに確認済みである。そのうち二つは、全き無に即した様態と、万物を超えるものに即した様態であり、他の二つは、ある本性が他の本性に対する様態と、いまだ存在しないが可能態としては存在へと向かい、いまだ現実態としては存在しない様態である。