マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XV 第XV章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1028B · 3 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 15.1

1

Filius ergo Jesus Christus τὰ μὲν ὄντα, et solus natus filius: quia ille πρόων nihil aliud genuit quam ὂν ante omnia et omnimodis perfectum ὂν; quod non potest esse cum altero, et quoniam quod omnimodis perfectum est, altero non eget.

PL 8, 1028B

されば子なるイエス・キリストは、存在するもの(タ・オンタ)であり、また唯一生まれた子である。なぜなら、あのプロオンは、万物に先立ち、あらゆる点で完全なるオン以外の何ものをも生まなかったからであり、それは他のものと共に在ることができず、あらゆる点で完全であるものは他のものを必要としないからである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 15.2

2

Universale enim ὂν, et solum ὄν, et unum et super genus generale ὂν, unum est et solum ὂν. Quoniam vero istud ὂν, non illud ὂν est quod perfectam potentiam habet, potentia natum est illud ὂν, ante omnia quae vere sunt, et quae sunt ἀρχαῖα ὄντα, ἀφ' ὧν πάντα εἰσί.

PL 8, 1028B

なぜなら、普遍的なオン、唯一のオン、一なるもの、あらゆる類を超えた類的なオンは、一なる唯一のオンだからである。しかるにこのオンは、完全な可能態を有するあのオンではないので、このオンは可能態によって生まれたのであり、真に存在するもの全てに先立ち、万物がそこから在るところのアルカイア・オンタ(始原的な存在するもの)に先立つのである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 15.3

3

Ipse est, inquam, a quo sunt omnia quae sunt, et per quem, et in quo. Hujus gratia ὂν quod operatione est, imago est illius τοῦ ὄντος, quod potentia est, secundum nullum progressum semper in semetipso manens.

PL 8, 1028C

彼こそは、私が言うように、存在するもの全てがそれより在り、それを通して在り、それにおいて在るところの方である。それゆえ、現実態におけるオンは、可能態におけるトゥー・オントスの像であって、可能態のオンは、いかなる進出もなしに常にそれ自体のうちにとどまっている。