マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XXIV 第XXIV章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1032A · 3 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 24.1

1

Ubi igitur est ille nefarius intellectus et blasphemus? Ubi habet locum aliud quid esse, et ab alio habet locum? Ubi est quod amplius dicit, ex nihilo esse Jesum Christum, filium Dei? Ubi est illud, quod nihilum est?

PL 8, 1032A

されば、あの不敬にして冒瀆的な考えはどこにあるのか。何か他のものであること、他のものから位置を得ることが、どこに位置を持つのか。神の子イエス・キリストが無から在ると更に言うことが、どこにあるのか。無であるところのそれは、どこにあるのか。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 24.2

2

Quomodo quod nihilum est, potest incidere in Deum aut in cogitationem Dei? Vera enim excogitatio, ex veris est. Porro quod vere non est, falsum est. Non igitur excogitat Deus, quod vere non est.

PL 8, 1032A

無であるものが、どうして神の内に、あるいは神の思考の内に入り込むことができようか。真なる思考は、真なるものから成るからである。しかるに、真に存在しないものは、偽である。したがって神は、真に存在しないものを思考しない。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 24.3

3

Sed nos fallit, quoniam Dei potentia in isto magis credimus, si ab iis quae vere non sunt, efficiat ea quae vere sunt. Sed in quantum Dei potentia omnia potest, in tantum juxta quod potentia est, nihil aliud generat quam quorum potentia est ut sint. Eorum autem quae vere non sunt omnimodis, omnino nulla potentia est.

PL 8, 1032B

しかし我々は欺かれている、なぜなら、もし神が真に存在しないものから真に存在するものを成すのであれば、そのことにおいて神の可能態をより強く信じられると思うからである。しかし、神の可能態が万物をなしうる限り、それが可能態である限りにおいて、それはそれが存在するための可能態であるところのもの以外の何ものをも生まない。しかるに、あらゆる点で真に存在しないものについては、いかなる可能態も全く存在しない。