Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 13.1
Quid igitur Deus, si ne unum quidem est neque quae vere sunt, neque quae sunt, neque quae non vere non sunt, neque quae non sunt? Ista enim praestat Deus ut causa, istis omnibus. Eorum autem quae vere non sunt, Deum esse, nefas est suspicari.
PL 8, 1027Aされば神とは何であろうか、もし神が、真に存在するものでも、存在するものでも、真には存在しないのではないものでも、存在しないものでも、そのいずれの一つでもないならば。神はこれらすべてに対して、原因としてこれらを与えるのである。しかし、神が真に存在しないものに属するとみなすことは、不敬である。
Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 13.2
Necessario enim Deum per praelationem et eminentiam τῶν ὄντων dicimus, supra omnem existentiam, supra omnem vitam, supra omnem cognoscentiam, super omne ὂν, et πάντων ὄντων ὄντα: quippe inintelligibile, infinitum, invisibile, sine intellectu, insubstantiale, incognoscibile: et quod cum super omnia, nihil tamen de iis quae sunt: et quoniam supra quae sunt, nihil de his quae sunt: μὴ ὂν ergo Deus est.
PL 8, 1027Bそれゆえ我々は必然的に、神を、諸々のオンタ(存在するもの)に対する優越と卓越とに即して語る。すなわち、あらゆる実在を超え、あらゆる生命を超え、あらゆる認識を超え、あらゆるオンを超え、万物のオンタを超えて存在するものである、と。すなわち、不可知解、無限、不可視、知性を欠き、無実体、不可認識なるものであり、万物を超えていながら存在するもののいずれでもなく、存在するものを超えている以上、存在するもののいずれでもない。それゆえ神はメー・オン(存在しないもの)である。