マリウス・ウィクトリヌスc. 290–c. 365

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi

Caput XXII 第XXII章

Marius Victorinus · Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi · PL 8, 1031B · 5 sectiones

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 22.1

1

Nunc autem accipe causas intelligendi, ἔμφασιν temporis penitus abesse, si juxta prius et posterius, omnino sine tempore effectis omnibus. Ex aeterno enim omnia.

PL 8, 1031B

しかし今は、時間のエンファシス(現れ、含意)が全く欠けていることを理解する理由を受け取るがよい。もし先と後とに即して言うならば、万物は全く時間なしに造られたのである。万物は永遠より在るからである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 22.2

2

Deus igitur omnimodis perfectus, et super omnimodis perfecta: is qui omnia creavit, et qui omnium causa est: non illud ipsum solum, quod unum fuit et solum; sed et multa et omnia quae potentia sunt esse, fuit et voluit esse omnia.

PL 8, 1031B

されば神は、あらゆる点で完全であり、あらゆる点で完全なものを超えている。神は万物を創造した方であり、万物の原因である方である。神は、一にして唯一であったところのそれ自体であるだけでなく、可能態において存在するはずの多なるもの、万物でもあり、万物として在ることを欲したのである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 22.3

3

Alia vero, sine actione, quomodo possibile fuit esse? Exsilivit igitur Dei voluntate actio: ipsa autem actio, Dei voluntas fuit: simplex enim omne ibi.

PL 8, 1031B

しかし、現実態なしに、他のものどもが存在することがどうして可能であったろうか。されば、神の意志によって働きが躍り出た。しかるにこの働き自体が、神の意志であった。そこにおいては、すべてが単純だからである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 22.4

4

Λόγος ergo qui est in Deo, ipse Deus est, ipse voluntas, ipse intelligentia, ipse et vita, ipse actio: ex se genito motu, ab eo quod est esse, processit in esse suum proprium: id est, in quo est agere; apparuit ipsum agere, quod quidem effecit omnia.

PL 8, 1031C

されば、神の内にあるロゴスは、それ自体が神であり、それ自体が意志であり、それ自体が知解であり、それ自体が生命であり、それ自体が働きである。彼は、自らから生まれた運動によって、存在することであるところのものから、彼自身に固有の存在へと進み出た。すなわち、それは働くことが内にあるところの存在であって、まさにこの働くこと自体が現れ、それが万物を成し遂げたのである。

Ad Candidum Arianum de Generatione Divini Verbi 22.5

5

Ipsum vero natum est ab eo quod est esse, in id quod est agere; habens in eo quod est agere, et esse. Sicut illud esse, et agere habet et esse: Sic hoc, agere habet et esse. Ipsum autem agere, hoc est esse; ut illud esse, hoc est quod agere. Unum ergo et simplex, ista duo.

PL 8, 1031C

そしてそれ自体は、存在することであるところのものから、働くことであるところのものへと生まれたのであり、働くことのうちに存在することをも有している。あの存在することが、働くことをも存在することをも有するように、こちらもまた、働くことをも存在することをも有するのである。しかるに、働くこと自体が存在することであり、あの存在することが働くことであるのと同様である。されば、これら二つは一にして単純である。