De laude martyrii 6.1
Totum hoc in laudem martyrii spectat, totum gloriam passionis illuminat; in qua spes futuri temporis cernitur, in qua Christus ipse operatur, cujus aguntur exempla quae petimus, cujus et virtus est qua repugnamus.
PL 4, 791Aこの一切は殉教の讃美へと向けられ、この一切は受難の栄光を照らし出す。その受難のうちにこそ来るべき時への希望が見て取られ、その受難のうちにこそキリストご自身が働かれるのであって、我々が求める実例はその方の実例として演じられ、我々が立ち向かう力もまたその方の力である。
De laude martyrii 6.2
Et quia in hoc loco aliquid proferre suppetit, summa nimirum est ista atque admiranda dignatio, et quam nec mente concipere nec verbis valeamus implere. Quid enim nobis amplius potuisset larga pietate largiri quam ut in se primus ostenderet quod in aliis coronaret?
PL 4, 791Aそしてこの場において何かを述べることができるとすれば、これはまさしく至高にして驚嘆すべき御厚意であり、我々はこれを心に思い描くことも、言葉をもって満たし尽くすこともできない。実に、豊かな敬虔をもって、みずからのうちにまず示し、しかるのちに他者において栄冠を授けようとされること以上に、何を我々に与えることができたであろうか。
De laude martyrii 6.3
Mortalis factus est ut immortales esse possemus, et humanae sortis exitum pertulit, per quem reguntur humana; atque, ut nobis videretur praestitisse quod passus est, confessionem tribuit, martyria subjecit, omnia denique quibus lux opprimi posset in remedium salutare nativitatis suae meritis relegavit, humilitate praecipua, virtute divina.
PL 4, 791Aその方は、我々が不死なる者となりうるために死すべき者となられ、人間を治めるその方でありながら、人間の定めの終わりを耐え忍ばれた。そして、みずから受けた苦しみが我々に益をもたらしたと見えるようにと、告白をお授けになり、その下にもろもろの殉教を据えられ〔martyria subjecit は、告白の下に殉教を続けて据えた、と取った〕、そしてついには、光を圧し潰しうるであろうあらゆるものを、卓越した謙遜と神的な力とをもって、おのが降誕の功徳による救いの治療へと転じられたのである。
De laude martyrii 6.4
Cujus rei quique digni esse meruerunt morte caruerunt, omnem hanc mundi teterrimam, labem subacta mortis conditione, vicerunt.
PL 4, 791Bこの事にふさわしいと認められた者たちは、死を免れ、死という境遇を打ち従えることによって、この世のこの上なく忌まわしい汚れのすべてに打ち勝ったのである。