De laude martyrii 16.1
Etenim, charissimi fratres, virtus est tanta martyrii, ut per illam credere etiam ille cogatur qui te voluit occidere. Scriptum est et legimus: In dolore sustine, et in humilitate tua habe patientiam, quoniam per ignem probatur aurum et argentum (Eccli. II, 4) .
PL 4, 795C実に、最愛の兄弟たちよ、殉教の力はかくも大きく、それによって、お前を殺そうと望んだ当人でさえも信じるよう強いられるほどである。かく書かれてあり、我々はそれを読む。『苦しみのうちにあっても耐え忍び、へりくだりのうちに忍耐を保て。火によって金と銀とが試されるからである』(集会の書2:4)。
De laude martyrii 16.2
Quoniam ergo nos terrenis tentationibus probat Dominus, et his saeculi malis scrutator Christus expendit, gratulandum nobis est atque laetandum quod non illis nos perennibus reservet exitiis, sed gaudeat ab omni contagione purgatos.
PL 4, 795Cそれゆえ、主が地上の試練によって我々を試し、探り知る者であるキリストがこの世の災いによって我々を吟味されるのであるから、我々は喜び祝うべきである。主が我々を永続する破滅のために取っておかれるのではなく、あらゆる穢れから清められた我々を見て喜ばれるということを。
De laude martyrii 16.3
Caeterum ab his quos haereditatis participes adsciscit et in regna coelorum libenter assumit, quid utique aliud quam integritatis ambitum quaerit?
PL 4, 795Cそもそも、相続の分かちに与らせ、喜んで天の国へと迎え入れる者たちから、主はいったい清廉の全きさのほかに何を求めるであろうか。
De laude martyrii 16.4
Sua ipse dixit universa, et quae jacentibus se explicant campis, et quae in obliquos se erigunt colles, sed et quod coeli magnitudo circumvenit, et quod pelago circumfluente lubricum aequor includit.
PL 4, 795D主御自身、すべてのものが己のものであると言われた――横たわる野に広がるものも、傾く丘に聳え立つものも、天の広大さが取り囲むものも、大海がめぐり流れるなかで滑らかな水面が閉じ込めるものも。
De laude martyrii 16.5
Quod si illi adjacent omnia, nec a nobis exposcit nisi facta sincera, auro, ut ipse dixit, similes esse debemus.
PL 4, 796Aもしすべてのものが主に属しているのなら、主が我々に求めるのは純粋な行いのほかにはなく、主御自身が言われたとおり、我々は金に似た者とならねばならない。
De laude martyrii 16.6
Aurum quippe cum relucentibus terris tremulo videris splendere sub lumine et in liquidum flammis torrentibus resolvi, nam et artificis gratia fere sic est, caminis quoties anhelantibus aestuans ignis evomitur, aditu terrae canali angusto dives flamma elicitur; et refluentibus glebis arena retinetur.
PL 4, 796Aというのも、輝く大地とともに、揺らめく光のもとで金が光を放ち、迸る炎によって液状に溶かされるのを、お前は見るであろうから。実に職人の技もほぼこのとおりである。喘ぐかまどから燃えたぎる火が吐き出されるたびに、地の口から狭い溝を通って豊かな炎が引き出され、砂は流れ戻る土くれによって留められる〔本文が崩れているらしく、nam 以下と aditu terrae canali angusto の掛かりが取れない。語の並びに沿って訳した〕。
De laude martyrii 16.7
Unde necesse est universa sufferre, quo possimus omni scelere carere, sicut per Prophetam suum dixit: Et si corum hominibus tormenta passi sunt, tamen spes illorum immortalitate plena est, et vexati in paucis, in multis bene disponentur, quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se, et quasi holocausti hostiam accepit illos (Sap. III, 4) .
PL 4, 796Aそれゆえ、我々があらゆる悪から離れうるために、すべてを耐え忍ぶことが必要である。主が御自身の預言者を通して言われたとおりである。『たとえ彼らが人々の前で〔底本は corum。coram と読む〕拷問を受けたとしても、彼らの希望は不死に満ちている。わずかな苦しみを受けても、多くの善きものによって報いられるであろう。神は彼らを試し、御自身にふさわしい者と見出し、燔祭の犠牲のように彼らを受け入れられたからである』(知恵の書3:4)。