De laude martyrii 17.1
Quod si te dignitas ambitiosa deterret, et congesta in thesauris pecuniae magnitudo admonet, quae semper propositum bonae mentis avertit, et devotam Domino suo animam furiali agit horrore, quaeso, repetas verba coelestia.
PL 4, 796Bしかし、もし野心的な高位がお前を怯ませ、宝物庫に積み上げられた財貨の大きさが――それは常に善き心の決意を逸らせ、主に献げられた魂を狂おしい恐れへと駆り立てるものだが――お前に思い起こさせるのであれば、私は乞う、お前が天の言葉を思い返すことを。
De laude martyrii 17.2
Nam et ipsa vox dicentis est Christi: Qui perdiderit animam suam pro nomine meo, recipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam aeternam possidebit (Matth. X, 39) , qua utique nihil majus, nihil utilius computare debemus.
PL 4, 796B実に、これはキリスト御自身の語る声である。『私の名のために自分の魂を失う者は、この世において百倍を受け、来るべき世において永遠の生命を所有するであろう』(マタイ10:39)〔ミーニュの表示は10:39だが、百倍と永遠の生命の句はマタイ19:29に当たる〕。これより大いなるもの、これより益あるものは何もないと、我々は見なさねばならない。
- ミーニュはマタイ10章39節と刷るが、引用文は冒頭こそ10章39節の言い回しで、百倍と永遠の生命を約束する後半はマタイ19章29節の文言である。
De laude martyrii 17.3
Nam, licet pretiosarum vestium more purpura in imagines currat, et lentescentibus filis aurum erret ad speciem, nec de effossis gravia quibus incumbis desint metalla thesauris, vacua tamen, nisi fallor, ista atque inania computabuntur, si adjacentibus tibi cunctis, sola salus deesse videatur, sicut Spiritus sanctus loquitur nihil nos in vicem animae nostrae posse dare.
PL 4, 796Bたとえ、貴重な衣に施されるように紫が模様のうちに走り、しなやかな糸のうちに金が意匠を求めて縫い込まれ、お前が身を寄せる重い財宝に、掘り出された金属が事欠くことがなくとも、もし私に誤りがなければ、それらすべてはむなしく、無に等しいものと見なされるであろう――お前のもとにすべてが備わっていながら、ただ救いだけが欠けているように見えるならば。聖なる霊が語るとおりである。我々は自分の魂に代わるものとして何一つ差し出すことはできない、と。
De laude martyrii 17.4
Ait enim: Si totum orbem lucrifeceris, et animam tuam perdideris, quid proderit tibi. aut quam homo commutationem dabit pro anima sua? (Matth. XVI, 26) .
PL 4, 796Cすなわちこう言われている。『もし全世界を手に入れても、自分の魂を失うなら、それがお前に何の益となろうか。人はまた、自分の魂の代わりに何を差し出すことができようか』(マタイ16:26)。
De laude martyrii 17.5
Vacua sunt enim universa quae cernimus, et quae infirmis radicibus posita soliditatis suae vim nequeant sustinere. Nam quod de saeculo capitur, vetustate temporis frustratur.
PL 4, 796C我々が目にするすべてのものは空しく、その根は弱く据えられていて、己の堅固さの力を保つことができない。この世から得られるものは、時の古さによって虚しく崩れ去るからである。
De laude martyrii 17.6
Unde, ne quid esset dulce vel charum quod salutis aeternae praeferri cupiditatibus possit, Dominicis amputata praeceptis, jure proprio ac lege privata sunt, ne in tormentis scilicet patrem positum filius frangeret, neve obstrictum durati roboris pectus in aliam voluntatem affectus mutaret.
PL 4, 796Cそれゆえ、永遠の救いへの願いよりも先に置かれうるような、甘美なもの、大切なものが何一つ残らぬように、それらは主の命により断ち切られ〔amputata ... privata sunt の主語は明示されていない。人を引き止める甘美なもの・大切なものを受けると取った〕、固有の権利と掟とを奪われたのである――拷問のうちに置かれた父を、その息子が挫くことのないように、また情愛が、鍛えられた剛毅に固く縛められた胸を、他の意志へと変えてしまうことのないように。
De laude martyrii 17.7
Solam veritatem salutemque solam inter magnos complectendam esse cruciatus suo Christus jure constituit, in quo conjux et liberi et nepotes, in quo omnis viscerum soboles felici usurpanda victoria est.
PL 4, 796D大いなる責め苦のただ中にあっても、ただ真理のみ、ただ救いのみが抱きしめられるべきものであると、キリストは御自身の権によって定められた。そのキリストのうちにこそ、妻も子も孫もあり、そのキリストのうちにこそ、腸から生まれたすべての子孫を、幸いなる勝利をもって己がものとすべきなのである。