キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput IV 第IV章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 790A · 4 sectiones

De laude martyrii 4.1

1

Igitur, quoniam res summa martyrium est, tria sunt quae ex eo nobis proposuimus esse dicenda: quid sit, quantum sit, cui rei prosit. Quid est ergo martyrium?

PL 4, 790A

かくして、殉教こそ至高の事柄であるからには、それについて我々が語るべきと定めたことは三つある。それが何であるか、いかほどのものであるか、何の益となるかである。では殉教とは何であるか。

De laude martyrii 4.2

2

Delictorum finis, periculi terminus, dux salutis, patientiae magister, domus vitae, quo profecto etiam ea occidunt quae in futuro discrimine potuissent tormenta reputari.

PL 4, 790A

罪の終わり、危険の果て、救いの導き手、忍耐の教師、生命の家である。まことに殉教によってこそ、後の危難において拷問と見なされたであろう事柄さえも滅び去るのである。

De laude martyrii 4.3

3

Per hoc et testimonium nomini redditur, et majestas nominis redampliatur; non quod per se ipsa minui possit vel de scelere retractantis magnitudo ejus infringi, sed quod redundet ad gloriae cumulum, dum circumstrepentis populi terror impavidos animos dat dolori, et minis frendentis invidiae addit ad titulum quod tantum sibi mens crescat in pugna quantum se ille putaverit vincere per quem Christus hominem voluerit coronare.

PL 4, 790A

これによって名に証しが返され、名の威厳がいっそう広げられる。それは、威厳それ自体が減じられえたり、その偉大さが退き下がる者の罪によって砕かれうるからではなく、かえってそれが栄光の積み重ねへと溢れ出るからである。すなわち、騒ぎ立つ民衆の恐怖が、恐れを知らぬ魂を苦痛のうちに据え、歯ぎしりする妬みの脅しが頌辞に付け加えるのは、まさしくその迫害者が打ち勝ったと思うであろうその分だけ、戦いのうちに心が大きくなるということであり、しかもキリストはまさにその迫害者によってこそ、その人に栄冠を授けんと望まれたのである。

De laude martyrii 4.4

4

Tunc ergo omne fidei robur expeditur, tunc credulitas comprobatur, cum in sermones vulgi atque in opprobrium veneris, cumque te contra illas populare insanias religiosa mente firmaveris, convincens scilicet ac repugnans quicquid sub persona tua in injuriam Christi profanus sermo jactaverit; ut cum adverso mari moles opposita reluctatur, feriant licet fluctus, et revolutum aequor identidem pulset, tamen haeret immobilis virtus, nec undis circumspumantibus adoperta succumbit, donec per scopulos vis digesta se supprimat, et superjacens saxis in aperta littoris spatia victum aequor evadat.

PL 4, 790B

かくして信仰のあらゆる力が発揮されるのはそのときであり、信ずる心が証されるのはそのときである——お前が民衆の口の端にのぼり、辱めのうちに落ちるとき、そしてかの民衆じみた狂気に対して信心深い心をもってみずからを堅く保ち、俗なる言葉がキリストを辱めんとお前という者に事寄せて投げつけるものを、なるほど論駁し退けるときにこそ。あたかも、逆巻く海に対して防波堤が抗い立つとき、波が打ち寄せようとも、巻き返す海面が繰り返し打ちつけようとも、その力はなお揺るがず立ち続け、渦巻く波に覆われても屈することなく、ついには岩礁を経てその勢いが分かれ鎮まり、岩の上に覆いかぶさった海面が浜辺の開けた場所へと打ち負かされて退くまで、そうあり続けるのと同じである。