De laude martyrii 13.1
Nunc jam ad eam rem, fratres charissimi, veniam ex qua ostendere satis possim quanta martyrii virtus habeatur; quae tametsi omnibus est nota proque ingenitae claritatis insignibus expetenda, tamen plus addidit necessitas temporis desiderio voluntatis.
PL 4, 794A最愛の兄弟たちよ、今やまさに、殉教の力がいかほどのものと見なされているかを十分に示しうる、かの事柄へと私は進もう。これはすべての人に知られており、生まれながらの輝きのしるしとして求められるべきものではあるが、それでもなお、時の必然性が意志の願望にいっそうのものを加えたのである。
De laude martyrii 13.2
Etenim est in muneribus magnis, si eo tempore quis coronetur quo coronatum se putat, si forte moriatur.
PL 4, 794A実に、もし人がまさにその時、みずから栄冠を得たと思うその時に栄冠を授けられ、そして万一死ぬとすれば、それは大いなる賜物のうちに数えられることである〔この一文の構文は取りにくい。栄冠を得たと思う時と授けられる時の一致を賜物と言うと取った〕。
De laude martyrii 13.3
Igitur, cum sit sublime excelsumque martyrium, nunc magis est necessarium quando mundus ipse subvertitur, partimque orbe concusso natura deficiens ultimi exitus momenta testatur.
PL 4, 794Aかくして、殉教は崇高にして高邁なるものであるが、世界そのものが覆されつつあり、一部では世界が揺り動かされて自然が衰え、最後の終わりの刻限を証ししつつある今こそ、殉教はいっそう必要なのである。
De laude martyrii 13.4
Nam et cum coelo imber incumbit, pluviam tristem aer praetendit, et quoties atra tempestas horrenti imminet pelago, per inter aperta nubium nocte coruscantium fulmina relucescunt; sed et cum mare magnis fluctibus volvitur, paulatim unda se tollit, paulatimque aequor albescit, donec cernas ita postmodum ruere ut in illis quibus retunditur saxis spumam altius jaciat quam undam tumidum pelagus expuebat.
PL 4, 794A実に、天に雨が圧しかかるとき、大気はもの悲しい雨を予め示し、また荒々しい嵐が恐ろしい海に迫るたびごとに、夜に閃く雲の裂け目の間から〔底本は per inter と前置詞が重なる。per を主として読んだ〕稲光が煌めき出る。そしてまた、海が大波にうねるとき、波は少しずつ盛り上がり、海面は少しずつ白く泡立ち、ついにはお前は、打ち砕かれるその岩々の上に、うねり高ぶる海が吐き出していた波よりもいっそう高く飛沫を撒き散らしながら、その後にかくも激しく打ち寄せるさまを見るのである。
De laude martyrii 13.5
Legis scriptum esse usque quadrantem nos ultimum reddere. Sed solis haec pars est ablata martyribus. Etenim qui salutis aeternae cupiditatibus freti vitae hujusce desideria vicerunt, hos expertes doloris universi Domini praecepta fecerunt.
PL 4, 794Bお前は、最後の一クァドランスに至るまで我々が返さねばならないと書かれているのを読む。だが、この一部は殉教者たちからのみ取り除かれている。実に、永遠の救いへの渇望に拠り頼み、この生への欲望に打ち勝った者たちを、主の掟が、あらゆる苦しみと無縁な者としたのである。
De laude martyrii 13.6
Igitur hinc primum, charissimi fratres, poterimus exponere quanta martyrii virtus possit implere.
PL 4, 794Bかくして、最愛の兄弟たちよ、ここからまず我々は、殉教の力がいかほどのことを満たしうるかを説き明かすことができるであろう。