キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput XXVIII 第XXVIII章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 801C · 7 sectiones

De laude martyrii 28.1

1

Atque ut ad laudem martyrii redeam, vox est beatissimi Pauli dicentis: Nescitis quoniam qui in agone currunt, multi certant, unus autem accipit palmam? Vos autem sic currite ut omnes comprehendatis (I Cor. IX, 24) .

PL 4, 801C

さて、殉教の讃美へと立ち返るために言えば、いとも幸いなるパウロの声がある。彼はこう言っている。「戦いの場で走る者たちのうち、多くの者が競うが、勝利の棕櫚を受ける者はただ一人であることを、汝らは知らないのか。されば汝らは、皆がこれを勝ち取れるように走れ」(一コリント9:24)。

De laude martyrii 28.2

2

Sed et alibi, quod ad martyrium possit hortari, cohaeredes nos Christi vocavit. Quin etiam, ne quid omitteret, Si cum Christo, inquit, commortui estis, quid tamquam viventes in hoc saeculo decernitis (Coloss. II, 20) ?

PL 4, 801C

しかし他の箇所でも、殉教へと勧めうるようなかたちで、彼は我々をキリストの共同の相続人と呼んだ。それどころか、何も漏らすまいとしてか、こうも言っている。「汝らがキリストと共に死んだのであれば、何ゆえ、この世に生きているかのように定めを立てるのか」(コロサイ2:20)。

De laude martyrii 28.3

3

Etenim, charissimi fratres, qui resurrectionis praemia sustinemus, qui judicii diem quaerimus, qui denique regnaturos nos esse cum Christo confidimus, saeculo mortui esse debemus.

PL 4, 801D

実に、最愛の兄弟たちよ、復活の報いを待ち望む我々、審判の日を求める我々、そしてついにはキリストと共に統べることになると確信する我々は、この世に対して死んだ者でなければならない。

De laude martyrii 28.4

4

Nam nec poteris optare martyrium, nisi ante oderis saeculum, nec pervenire ad Dei praemium, nisi amaveris Christum. Qui autem amat Christum, non amat saeculum.

PL 4, 801D

実に、お前は、まずこの世を憎まぬ限り、殉教を望むことはできず、キリストを愛さぬ限り、神の報いに至ることもできない。しかしキリストを愛する者は、この世を愛さない。

De laude martyrii 28.5

5

Christus enim abjectus est saeculo, sicut et saeculum Christo, ut scriptum est: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo (Gal. VI, 14) . Nemini amabilis fuit mundus quem non ante damnaverit Dominus, nec salute potuit frui aeterna qui mundi gloriatus est vita.

PL 4, 801D

実に、キリストはこの世から捨てられた、この世がキリストから捨てられたのと同じように。かく書かれているとおりである。「世界は私に対して十字架につけられ、私も世界に対してそうである」(ガラテヤ6:14)。主があらかじめ断罪しなかった者にとって、世界が愛すべきものであったためしはなく、世界の命を誇った者が永遠の救いを享受しえたためしもない。

De laude martyrii 28.6

6

Vox est ista Christi dicentis: Qui in hoc saeculo amaverit animam suam, in futuro perdet illam; qui autem in hoc saeculo oderit illam, in futuro inveniet eam (Matth. X, 39) .

PL 4, 802A

これはキリストのこの声である。「この世で己の魂を愛する者は、来るべき世でそれを失うであろう。だがこの世でそれを憎む者は、来るべき世でそれを見出すであろう」(マタイ10:39)。

De laude martyrii 28.7

7

Sed et apostolus Paulus: Imitatores, inquit, mei estote, sicut et ego Christi (I Cor. VI, 1) . Et alibi ipse: Volo vos omnes, ait, si fieri potest, imitatores meos esse (I Cor. VII, 7) .

PL 4, 802A

しかし使徒パウロもまたこう言っている。「私がキリストに倣う者であるように、汝らも私に倣う者となれ」(一コリント6:1)。そして他の箇所でも彼自身こう言う。「私は、できることなら、汝ら皆が私に倣う者であることを望む」(一コリント7:7)。

  • ミーニュは一コリント6章1節と刷るが、「私がキリストに倣うように、汝らも私に倣う者となれ」は一コリント11章1節の文言である。