キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput XXIII 第XXIII章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 799C · 4 sectiones

De laude martyrii 23.1

1

Nihil itaque tam magnum atque venerandum quam quod liberat a morte et facit vivere et dat perpetuo regnare. Sanctis Dei hoc aptum, miseris necessarium, omnibus gratum, quo laetantur boni, relevantur abjecti, coronantur electi.

PL 4, 799C

それゆえ、死から解き放ち、生かし、永遠に統べることを与えるもの、これほど偉大にして畏敬すべきものはほかにない。これは神の聖徒たちにふさわしく、惨めな者たちには必要であり、すべての者に喜ばしい。これによって善き者たちは喜び、打ちひしがれた者たちは慰められ、選ばれた者たちは栄冠を戴く。

De laude martyrii 23.2

2

Etenim Deus omnium cultor velut quoddam martyrio remedium vitae dedit quando aliis illud pro merito eorum tribuit, aliis pro misericordia sua tradidit. Vidimus quippe ad hunc nominis titulum fide nobiles venisse plerosque ut devotionis obsequium mors honestaret.

PL 4, 799C

実に、万物を育む神は、殉教をいわば命の妙薬として与え給うた。ある者たちにはその功績のゆえにこれを授け、ある者たちには己の憐れみのゆえにこれを渡し給うたのである。実に我々は見てきた——信仰に高貴な者となった多くの人々が、この名の誉れのもとへと歩み出て、その献身の務めを死によって輝かしいものとしたのを。

De laude martyrii 23.3

3

Sed et alios frequenter aspeximus interritos stetisse, ut admissa peccata redimentes, cruore suo loti haberentur in sanguine, et reviviscerent interempti qui viventes computabantur occisi. Mors quippe integriorem facit vitam, mors amissam invenit gloriam.

PL 4, 799D

だが我々はまた、幾度も見てきた——恐れることなく立ち続けた者たちが、犯した罪を贖いつつ、己の血によって洗われ、血の中で清き者とされ、生きていながら死せる者と数えられていた者たちが、死して甦るのを。実に死は生をより全きものとし、死は失われた栄光を見出す。

De laude martyrii 23.4

4

Nam hoc spes jam amissa percipitur, hoc salus cuncta reparatur. Sic cum arentibus campis sementa defecerint, et herbis terra morientibus aestuarit, supinis e collibus fluvium juvit elicere et scaturientibus rivis arva sitientia temperare, quo se in uberes culmos victa agri jejunitas funderet, et pluviali imbre mentito seges densior inhorreret.

PL 4, 800A

実に、これによってすでに失われた希望は取り戻され、これによってすべての救いは回復される。ちょうど、乾いた野に種が実らず、枯れゆく草によって大地が焼けつくとき、傾いた丘から川を引き出し、湧き出る流れによって渇いた畑を潤すことが助けとなり、それによって、打ち負かされた畑の飢えは豊かな穂へとおのれを注ぎ出し、雨のにわか降りを装って、穀物がいっそう密に逆立つのと同じである。