キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput XII 第XII章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 793B · 5 sectiones

De laude martyrii 12.1

1

Magna est enim, fratres charissimi, claritas vitam salutis aeternae honestate passionis ornare, magna sublimitas ante ora Domini aspectumque Christi potestatis humanae tormenta contemnere nec horrere.

PL 4, 793B

最愛の兄弟たちよ、実に大いなる輝きである、受難の気高さによって永遠の救いの生命を飾ることは。実に大いなる崇高さである、主の御顔とキリストの御前にあって、人間の権力による拷問を蔑み、恐れぬことは。

De laude martyrii 12.2

2

Sic Daniel minas regis et leonum frementium rabiem per constantiam fidei suae vicit, dum adorandum nullum alium esse quam Deum credidit. Sic in camino pueris constitutis in se arsit incendium, dum ignes justi tolerant quos de gehenna Domino credendo metuebant.

PL 4, 793C

かくしてダニエルは、おのが信仰の不動の心によって、王の脅しと吠え猛るライオンどもの怒りに打ち勝った。拝むべきは神のほかにないと信じていたからである。かくして、炉の中に若者たちが置かれたとき、火はおのれ自身を焼いた。義しき者たちは、主を信じることによってゲヘナのものとして恐れていた当の火を、耐え忍んだのである。

De laude martyrii 12.3

3

Unde et retulere condigna, non in posterum tracti, non salutis aeternae praemio reservati. Fidem illorum Deus vidit, ut quod sibi post exitum promiserant videre mererentur in corpore.

PL 4, 793C

それゆえ彼らは、ふさわしい報いを受け取った。後の世まで引き延ばされることもなく、永遠の救いの褒賞のために取っておかれることもなかった。神は彼らの信仰を御覧になり、彼らが死後に自分自身に約束していたことを、肉体のうちに見るに値する者とされたのである。

De laude martyrii 12.4

4

Nec enim poterit aestimari quanta in praesenti tribulatione sit merces, si saevitia fugit, si cessit flamma. Erat enim una mens omnibus, quam nec violentia frangeret, nec ira subverteret, nec a devotionis obsequio timor mortis inhiberet.

PL 4, 793C

実に、現在の患難のうちにあってどれほどの報いがあるか、もし残虐さが逃げ去り、炎が退くとすれば、推し量ることさえできないであろう。実に、彼らすべてに一つの心があった。それは暴力によっても打ち砕かれず、怒りによっても覆されず、死への恐れによっても献身の従順から引き止められることのない心であった。

De laude martyrii 12.5

5

Unde per gratiam Domini factum est ut sic in illis rex potius videretur punitus esse, dum evadunt quos se crediderat occidere.

PL 4, 794A

そこから、主の恩寵によって、まさに彼らのうちにおいて、王こそがむしろ罰せられたと見えるに至った。おのれが殺しつつあると信じていた者たちが、逃れ出るからである。