キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput XIX 第XIX章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 798A · 4 sectiones

De laude martyrii 19.1

1

Jam superest, charissimi fratres, ut debeamus ostendere cui rei martyrium prosit, atque, ut illud profecto doceamus quod nos ad hunc gloriae titulum metus excitet futurorum. Etenim quibus magna promissa sunt, magis magna sunt quae metuenda illis esse videantur.

PL 4, 798A

最愛の兄弟たちよ、今や残るのは、殉教が何のために益となるかを我々が示すべきことであり、そして、来るべきものへの恐れが、我々をこの栄光の銘へと駆り立てるのだということを、まさしく教えるべきことである。実に、大いなるものを約束された者たちにとっては、恐れるべきものもまた、いっそう大いなるものと思われるのである。

De laude martyrii 19.2

2

Nam nec se in arma miles accendit priusquam inimica hostes tela commoverint: nec navem aliquis statione subducit nisi animum pelagi pavor strinxerit: sed et intentans suis opibus scrutator agricola non ante felici terram suscitat vomere quam in pulverem imbre concepto putris gleba solvatur.

PL 4, 798A

なぜなら、兵士は敵が敵意ある矢を動かすより前に、自ら武器へと奮い立つことはないからである。また、海への恐れが心を締めつけるのでなければ、誰も船を停泊地から陸へ引き揚げることはない。そして、己の資産に望みをかけて調べる農夫もまた、雨を含んで朽ちた土くれが粉となって崩れるのでなければ、幸いな鋤で大地を掘り起こすことはしない。

De laude martyrii 19.3

3

Ita est omnis naturalis hic usus, nescire quid prosit nisi agnoveris quod occidit. Unde et datur sanctis omnibus praemium, dum infliguntur injustis tormenta factorum.

PL 4, 798A

この自然な営みはすべてこのようなものであって、何が滅ぼすかを知らなければ、何が益するかを知ることはない。それゆえ、聖徒たちすべてに報いが与えられる一方で、不義なる者たちにはその行いの責め苦が科されるのである。

De laude martyrii 19.4

4

Igitur quae suis promiserit Dominus nemini qui nesciat dubium, sed nec dubium quantos minetur ignes suppliciorum. Et, quoniam ita se attulit sermo ut de utrisque habeatur ratio, paucis, ut de utrisque dixi, breviter exponam.

PL 4, 798B

したがって、主が御自身の者たちに約束されたことを知らない者は誰もなく、疑う余地もない。同様に、主がどれほどの刑罰の火をもって脅されるかも、疑いはない。そして、この両者について論じられるべく話がここまで進んできたのであるから、私が両者について述べたとおり、手短にわずかな言葉で説き明かそう。