De laude martyrii 24.1
Quid igitur, fratres charissimi, potissimum referam, quidve dicam? Sic in unum convenientibus titulis dignitatis, turbatur animus, deducitur sensus, et in ipso conatu nitentis eloquii impar sermo vanescit.
PL 4, 800A最愛の兄弟たちよ、それゆえ私は何を第一に語り、何を言うべきであろうか。かくも多くの尊厳の誉れが一つに集うと、心はかき乱され、思考は迷わされ、力を尽くそうとする雄弁のまさにその試みのうちに、及ばぬ言葉は消え失せてしまう。
De laude martyrii 24.2
Quid enim est dici quod satis esse possit, cum si vim aeternae salutis expresseris, occurrat ambitio, si ambitum dixeris, praeveniat magnitudo? Res simulque congruunt simulque concurrunt; nec est quod dignum proferendum esse videatur.
PL 4, 800A実に、これで十分と言えるようなことが語れるであろうか。永遠の救いの力を言い表せば、その広がりが立ちはだかり、その広がりを語れば、その偉大さが先んじて現れる。物事は同時に符合し、同時に押し寄せる。ふさわしく語りうるものは何一つないように思われる。
De laude martyrii 24.3
Ita impetus orationis audentis velut implicitos irretitosque obviam ex adverso martyrii exempla tenuerunt. Quae vox, quae latera, quae vires instar muneris tanti capiant sustinere?
PL 4, 800Bかくして、大胆に語ろうとする言葉の勢いは、殉教の実例が真正面から立ちはだかることによって、あたかも搦め捕られ絡めとられたかのように押しとどめられた。いかなる声、いかなる肺、いかなる力が、これほど大いなる務めを担うに堪えようか。
De laude martyrii 24.4
Confessione vocis unius adversa succumbunt, laeta proveniunt, patent regna, parantur imperia, devincitur poena, mors subjicitur, vita profertur, et infestantis inimici repugnantia arma solvuntur. Si delictum est, occidit; si crimen, absistit.
PL 4, 800B一つの声の告白によって、逆境は屈し、喜びが生じ、王国は開かれ、支配権が備えられ、刑罰は打ち負かされ、死は服従させられ、命がもたらされ、攻めかかる敵の抗う武器は解かれる。もし罪であれば、それは消え失せ、もし犯罪であれば、それは退き去る。
De laude martyrii 24.5
Unde, quaeso vos, vestris hoc mentibus ponderate, tantumque de nostra oratione percipite quantum sciatis vos posse sentire.
PL 4, 800Bそれゆえ、諸君に乞う、これを諸君の心で量るがよい。そして我々の言葉から、諸君が感じ取りうると自ら知るだけのものを汲み取るがよい。