De laude martyrii 21.1
Quibus autem inquisitus semper fuit Deus aut notus, numquam excidit Christi locus; ubi jacet gratia, ubi virentibus campis terra luxurians alumno se induit gramine, et redolente pascitur flore; ubi altum nemora tolluntur in verticem, et ubi densior arborem coma vestit quicquid curvantibus ramis scena dejiciens inumbrarit.
PL 4, 799Aしかし、神を常に求め、あるいは知っていた者たちには、キリストの場所が失われることは決してない。そこには恩寵が留まり、緑なす野に、豊かな大地が瑞々しい草をまとい、香り立つ花に養われる。そこには森が高く梢を聳え立たせ、いっそう濃い葉叢が木を装い、しなう枝を垂れた天蓋が影を落としたものすべてをも覆う。
De laude martyrii 21.2
Omnia illic non frigoris, nec ardoris, nec ut in autumno arva requiescant, aut iterum vere novo tellus foecunda parturiat.
PL 4, 799Aそこにあるすべてのものは、寒さも暑さも知らず、秋に野が休むことも、あるいは新たな春に豊穣な大地が再び産み出すこともない。
De laude martyrii 21.3
Unius cuncta sunt temporis, unius poma feruntur aestatis; quippe cum nec mensibus suis tunc luna deserviat, nec per horarum sol momenta decurrat, aut in noctem lux fugata concedat.
PL 4, 799Aすべてのものはただ一つの季節に属し、果実もただ一つの夏に実る。というのも、そのとき月はその定めの月々に仕えることなく、太陽も刻々の時を巡ることなく、光が夜へと追われて退くこともないからである。
De laude martyrii 21.4
Habet populos quies laeta, sedes tenet placida, ubi fons scaturiens medius sinu alvei prorumpentis emergit, et rauco per intervalla circuitu sinuosis flexibus labitur, ut in ora nascentium sibi fluminum dividatur.
PL 4, 799B喜ばしい安らぎが民を包み、穏やかな住まいが彼らを保つ。そこには、湧き出づる泉が河床の懐から迸り現れ、間を置いて低く轟く巡りをなしながら曲がりくねって流れ、そこから生まれ出る川々の口へと分かれてゆく。
De laude martyrii 21.5
Hinc ergo magna laus martyrum, hinc nobilis corona victorum, quibus majora his repromissa sunt, quibus auctiora sunt praemia. Quod vero vel feris corpus objicitur, vel imminens gladius non timetur, dignationis ostenditur ratio, manifestatur electio.
PL 4, 799Bここから、殉教者たちの大いなる讃美が生まれ、ここから、勝利者たちの高貴な栄冠が生まれる。彼らにはこれよりもさらに大いなるものが約束されており、彼らの報いはいっそう豊かである。肉体が獣に投げ与えられ、あるいは迫り来る剣が恐れられないというまさにそのことにおいて、その値することの理が示され、その選びが明らかにされる。
De laude martyrii 21.6
Etenim incongruens fuerat ut quem aequum tanti muneris judicasset, inter terrena vitia sordesque retineret.
PL 4, 799B実に、これほどの賜物にふさわしいと判断した者を、この地上の悪徳と汚れのただ中に留めておくのは、ふさわしからぬことであったろう。