キプリアヌスc. 200–258

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 4 › De laude martyrii

Caput X 第X章

Cyprian of Carthage · De laude martyrii · PL 4, 792C · 3 sectiones

De laude martyrii 10.1

1

Sic, quoties de hoste triumphalibus spoliis onustus miles ingreditur, vulneribus suis gaudet. Sic, quoties tempestatibus diu nauta fatigatus littora tuta contigerit, felicitatem suam de perpesso periculo ducit.

PL 4, 792C

ちょうど、兵士が敵からの凱旋の戦利品を背負って進み入るたびごとに、おのが傷を喜ぶように。ちょうど、船乗りが長らく嵐に疲れ果てたのち安全な岸に達するたびごとに、耐え忍んだ危難によっておのが幸いを引き出すように。

De laude martyrii 10.2

2

Est enim profecto, nisi fallor, labor laetus per quem securitas invenitur. Igitur toleranda sunt omnia, patienda cuncta, nec appetendum quomodo brevi gaudeas tempore et perpetuo puniaris ardore.

PL 4, 792C

実に、もし私に誤りがなければ、それによって安らぎが見出される、喜ばしい労苦というものが存在する。それゆえ、すべては耐え忍ばれ、あらゆることは辛抱されねばならず、お前が束の間の時に喜び、永遠の熱火によって罰せられるような道を求めてはならない。

De laude martyrii 10.3

3

Meminisse enim debes velut quadam te foederis pactione constrictum, ex qua aut capessendae salutis sit justa conditio, aut poenae merita formidolositas, inter adversa pariter ac prospera, arma inter et tela; hincque te saecularis ambitio, inde coelestis admonet magnitudo.

PL 4, 793A

実にお前は、あたかも一つの契約の取り決めによっておのれが縛られているかのように、思い起こさねばならない。その契約からは、救いを掴み取るための正当な条件か、あるいは刑罰に値する臆病さかのいずれかが生じるのであり、逆境と順境とのただ中に、武具と矢弾のただ中に立たされているのである。そしてこなたよりこの世の野心が、かなたより天の壮大さが、お前を戒めるのである。