Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput IV 第IV章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 635B · 5 sectiones

De Spectaculis 4.1

1

Ne quis argumentari nos putet, ad principalem auctoritatem convertar ipsius signaculi nostri. Cum aquam ingressi christianam fidem in legis suae verba profitemur, renuntiasse nos diabolo et pompae et angelis ejus ore nostro contestamur.

PL 1, 635B

誰も、我々がただ論を立てているだけだと思うことのないように、私は我々自身の証印そのものという第一の権威へと立ち返ろう。水に入り、キリスト教の信仰をその定めの言葉によって公に言い表すとき、我々は、悪魔とその行列と、その使いたちとを棄てたことを、自らの口で証言するのである。

De Spectaculis 4.2

2

Quid erit summum ac praecipuum, in quo diabolus et pompae et angeli ejus censeantur, quam idololatria? ex qua omnis immundus et nequam spiritus, ut ita dixerim, quia nec diutius de hoc.

PL 1, 635B

悪魔とその行列と、その使いたちとが、その中に数え入れられるところの、最も大いなる主要なものとは、偶像崇拝をおいて他に何であろうか。そこから、いわば、あらゆる汚れた邪悪な霊が生じるのであるが――この点については、これ以上長くは述べない。

De Spectaculis 4.3

3

Igitur si ex idololatria universam spectaculorum paraturam constare constiterit, indubitate praejudicatum erit etiam ad spectacula pertinere renuntiationis nostrae testimonium in lavacro, quae diabolo et pompae et angelis ejus sint mancipata, scilicet per idololatriam.

PL 1, 635B

それゆえ、もし見世物のあらゆる仕組みが偶像崇拝から成り立っていることが明らかになるとすれば、洗礼における我々の棄権の証言もまた見世物に関わることが、疑いなく、あらかじめ決せられているであろう。それらは、すなわち偶像崇拝を通じて、悪魔とその行列と、その使いたちとに引き渡されたものだからである。

De Spectaculis 4.4

4

Commemorabimus origines singulorum, quibus in cunabulis in saeculo adoleverint: exinde titulos quorumdam, quibus nominibus nuncupentur: exinde apparatus, quibus superstitionibus instruantur: tum loca, quibus praesidibus dicentur: tum artes, quibus auctoribus deputentur.

PL 1, 635C

我々は、それぞれの見世物の起源を、すなわちそれらがどのような揺りかごの中でこの世に育っていったかを、思い起こそう。次いで、いくつかのものの名目を、すなわちそれらがどのような名前で呼ばれているかを。さらに、その装備を、すなわちそれらがどのような迷信によって整えられているかを。そして、その場所を、すなわちそれらがどのような守護神に捧げられているかを。そして、その技芸を、すなわちそれらがどのような創始者に帰せられているかを。

De Spectaculis 4.5

5

Si quid ex his non ad idolum pertinuerit, id neque ad idololatriam, neque ad nostram ejerationem pertinebit.

PL 1, 636A

もしこれらのうちの何かが偶像に関わらないのであれば、それは偶像崇拝にも、我々の棄権にも関わらないであろう。