De Spectaculis 15.1
Viderit ergo, ut diximus, principalis titulus idololatriae, reliquas ipsarum rerum qualitates contra Dei omnes feramus. Deus praecepit Spiritum sanctum utpote pro naturae suae bono tenerum et delicatum (Eph.
PL 1, 647Bそれゆえ、我々が述べたとおり、偶像崇拝という主要な名目については、その如何を問うまい。これらの事柄そのものに残された諸性質のすべてを、神に照らして取り上げよう。神は、聖なる霊を――その本性の善さにふさわしく、繊細で優しいものとして(エフェソ4
De Spectaculis 15.2
IV), tranquillitate, et quiete et pace tractare, non furore, non bile, non ira, non dolore inquietare. Huic quomodo cum spectaculis poterit convenire? Omne enim spectaculum sine concussione spiritus non est.
PL 1, 647B)――平静と静謐と平安とをもって扱うよう命じ、熱狂によっても、苛立ちによっても、怒りによっても、苦しみによっても乱すことのないよう命じた。この霊が見世物とどうして調和し得ようか。あらゆる見世物は、霊の動揺なしにはあり得ないからである。
De Spectaculis 15.3
Ubi enim voluptas, ibi et studium, per quod scilicet voluptas sapit. Ubi studium, et aemulatio, per quam studium sapit.
PL 1, 647Bというのも、快楽のあるところには、それによって快楽が味わいを得る熱意もあるからである。熱意のあるところには、それによって熱意が味わいを得る張り合いもある。
De Spectaculis 15.4
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis, et ira et dolor et caetera ex his quae cum his non competunt disciplinae. [0648] Nam etsi qui modeste et probe spectaculis fruitur, pro dignitatis vel aetatis, vel etiam naturae suae conditione: non tamen immobilis animi est sine tacita spiritus passione.
PL 1, 647Bしかも、張り合いのあるところには、熱狂も、苛立ちも、怒りも、苦しみも、そしてこれらから生じる、規律と相容れないその他の事柄もある。たとえ、ある者が、その地位や年齢、あるいはその生来の性向のゆえに、見世物を控えめに、また品位をもって享受しているとしても、それでもなお、その心が動かぬままであることはなく、霊の密やかな受苦を免れてはいない。
De Spectaculis 15.5
Nemo ad voluptatem venit sine affectu, nemo affectum sine casibus suis patitur. Ipsi casus incitamenta sunt affectus. Caeterum si cessat affectus, nulla est voluptas, et est reus jam ille vanitatis eo conveniens, ubi nihil consequitur.
PL 1, 647B誰ひとり、情動なしに快楽へ至る者はなく、誰ひとり、その成り行きなしに情動を被る者はない。その成り行きこそが情動を掻き立てるのである。しかし、もし情動が止むならば、快楽もまた失われ、そのとき彼は、何も得られない場所に集うことによって、すでに虚しさの被告となっている。
De Spectaculis 15.6
Puto autem, etiam vanitas extranea est nobis. Quid quod et ipse se judicat inter eos positus, quorum se similem nolens utique detestatorem confitetur? Nobis satis non est, si ipsi nihil tale faciamus, nisi et talia facientibus non conferamur. Si furem, inquit (Ps.
PL 1, 648Aしかし私は思う、虚しさもまた我々には無縁のものである、と。さらに言えば、彼自身、その者たちと同じでありたくないと望み、当然その者たちを忌み嫌う者であると自ら告白していながら、まさにその者たちの中に身を置くことによって、自らを裁いているのではないか。我々にとっては、自分自身がそのようなことを行わないというだけでは十分でなく、そのようなことを行う者たちと同列に置かれないのでなければならない。「もし盗人を……」と言われている(詩編
De Spectaculis 15.7
49), videbas, concurrebas cum eo. Utinam ne in saeculo quidem simul cum illis moraremur: sed tamen in saecularibus separamur, quia saeculum Dei est, saecularia autem diaboli.
PL 1, 648A49)見たなら、彼と共に走った、と。願わくは、この世においてさえ、彼らと共に留まることがなければよかったものを。しかし、世俗の事柄においては、我々は分け隔てられている。なぜなら、世は神のものであり、世俗の事柄は悪魔のものだからである。