Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XIX 第XIX章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 651A · 6 sectiones

De Spectaculis 19.1

1

Expectabimus nunc et amphiteatri repudium de Scripturis (Gen. IX. Exod. XX. Matth. VI). Si saevitiam, si impietatem, si feritatem permissam nobis contendere possumus, eamus in amphiteatrum. Si tales sumus, quales didicimur, delectemur sanguine humano.

PL 1, 651A

さて我々は今度は、円形闘技場の拒絶についても、聖典から〔その根拠を〕待つとしよう(創世記9章、出エジプト20章、マタイ6章)。もし我々に、残虐さも、不敬虔さも、獰猛さも許されていると論じることができるのであれば、円形闘技場へ行こうではないか。もし我々が、世に言われている通りの者であるなら、人間の血に喜びを見出そうではないか。

De Spectaculis 19.2

2

Bonum est cum puniuntur nocentes. Quis hoc nisi nocens negabit? Et tamen innocens de supplicio alterius laetari non potest, cum magis competat innocenti dolere, quod homo par ejus tam nocens factus est, ut tam crudeliter impendatur.

PL 1, 651B

犯罪者たちが罰せられるのは善いことである。犯罪者でなければ、誰がこれを否定しようか。それでもなお、無実の者は他人の刑罰を喜ぶことはできない。むしろ無実の者にふさわしいのは、己と等しい人間がこれほどの犯罪者となり果て、これほど残酷な仕方で処刑されるに至ったことを、悲しむことである。

De Spectaculis 19.3

3

Quis autem mihi sponsor est, nocentes semper vel ad bestias vel ad quodcunque supplicium decerni, ut non innocentia quoque inferatur, aut ultione judicantis, aut infirmitate defendentis, aut instantia quaestionis?

PL 1, 651B

だが、犯罪者だけが常に猛獣刑や、あるいはいかなる刑罰に処せられるのだと、いったい誰が私に請け合ってくれるのか。裁判官の意趣返しによってであれ、弁護人の弱さによってであれ、尋問の執拗さによってであれ、無実の者までもがその中に引き入れられることがない、とは。

De Spectaculis 19.4

4

Quam melius ergo est nescire cum mali puniuntur, ne sciam et quum boni pereunt, si tamen bonum sapiunt. Certe quidem gladiatores innocentes in ludum veniunt, ut publicae voluptatis hostiae fiant.

PL 1, 651B

それゆえ、悪人が罰せられるときにそれを知らずにいるほうが、どれほどましであろうか――そうすれば、善人が滅びるときにもそれを知らずに済むのだから。もっとも、彼らが本当に善についての分別をわきまえているならの話だが。確かに、剣闘士たちは、無実の者として養成所に入り、公然たる快楽の犠牲となるために、そこに来るのである。

De Spectaculis 19.5

5

Etiam qui damnantur in ludum, quale est ut de leviore delicto in homicidas emendatione proficiant. Sed haec ethnicis respondi.

PL 1, 651B

たとえ養成所送りの刑を科された者たちであっても、より軽い罪から、矯正によって殺人者へと『進歩』するとは、いったいどうしたことであろうか。しかし、これらのことは私が異教徒たちに答えたことである。

De Spectaculis 19.6

6

Caeterum absit ut de istius spectaculi aversione diutius discat Christianus: quanquam nemo haec omnia plenius exprimere potest, nisi qui adhuc spectat malo non implere, quam meminisse.

PL 1, 652A

しかし、キリスト教徒がこの見世物への嫌悪について、これ以上長く教えを受けねばならないなどということは、あってはならない。もっとも、この一切をこれ以上に十全に言い表しうる者は、今なお見物している者をおいてほかにない。私は、思い出すよりも、語り尽くさずにおくほうを選ぶ。