Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XIII 第XIII章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 646A · 5 sectiones

De Spectaculis 13.1

1

Satis, opinor, implevimus ordinem, quot et quibus modis spectacula idololatriam committant, de apparatibus, de locis. De sacrificiis quidem certi sumus, nulla ex parte competere nobis ea, qui bis idolis renuntiavimus, I Cor. VIII.

PL 1, 646A

思うに、我々は、見世物がいかに多くの、いかなる仕方で偶像崇拝をなすかについて、その道具立てにおいても、その場所においても、すでに論を尽くした。生贄については、二度にわたって偶像を棄てた我々にとって、これらのことがいかなる点でも関わりがないと確信している(一コリント8)。

De Spectaculis 13.2

2

Non quod idolum sit aliquid (ut Apostolus ait), sed quodquae faciunt, daemoniis faciunt, consistentibus scilicet in consecrationibus idolorum sive mortuorum, sive species (ut putant) deorum.

PL 1, 646A

偶像が何ものかであるから、というのではない(使徒が言うとおりである)。そうではなく、彼らの行うことは悪霊に対して行われるのであり、その悪霊こそが、死者のものであれ、彼らが神々の姿と思うものであれ、偶像の奉献のうちに宿っているからである。

De Spectaculis 13.3

3

Propterea igitur, quoniam utraque idolorum conditionis unius est, dum mortui et dii unum sunt, utraque idololatria abstinemus, nec minus templa, quam monumenta despuimus: neutram aram novimus (Act.

PL 1, 646A

それゆえに、両者の偶像は同じ範疇に属する――死者と神々とは一つのものであるから――ゆえに我々は両様の偶像崇拝から身を退け、神殿であれ墓所であれ、同じく唾棄する。我々はそのいずれの祭壇も知らない(使徒言行録20

De Spectaculis 13.4

4

XX; I Cor., X), neutram effigiem adoramus: non sacrificamus, non parentamus, sed neque de sacrificato et parentato edimus, quia non possumus coenam Dei edere, et coenam daemoniorum.

PL 1, 646B

;一コリント10)、そのいずれの形像も礼拝しない。生贄を捧げることもなく、死者の弔いの儀式を行うこともない。それどころか、生贄に捧げられた物も、死者の弔いに供された物も食べない。なぜなら、我々は神の晩餐を食し、かつ悪霊たちの晩餐を食することはできないからである。

De Spectaculis 13.5

5

Si ergo gulam et ventrem ab inquinamentis liberamus, quanto magis augustiora nostra, oculos et aures, ab idolothytis et necrothytis voluptatibus abstinemus, quae non intestinis transiguntur, sed in ipso spiritu et anima digeruntur: quorum munditia magis ad Deum pertinet, quam intestinorum.

PL 1, 646B

そこで、もし我々が喉と腹とを穢れから解き放つのであれば、なおのこと、我々のより尊厳ある部分、すなわち目と耳とを、偶像に捧げられ、死者に捧げられた快楽から遠ざけているのである。これらの快楽は腸において処理されるのではなく、霊そのものと魂とにおいて消化される。その清浄さは、腸の清浄さよりもいっそう神に関わる。