Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XXX 第XXX章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 660B · 8 sectiones

De Spectaculis 30.1

1

Quale autem spectaculum in proximo est adventus Domini jam indubitati, jam superbi, jam triumphantis! Quae illa exsultatio angelorum, quae gloria resurgentium sanctorum! quale regnum exinde justorum! qualis civitas nova Hierusalem!

PL 1, 660B

だが、間近に迫った主の到来――もはや疑われることなく、もはや誇り高く、もはや凱旋する、その主の到来――とは、何という見世物であることか。天使たちのあの歓喜、よみがえりゆく聖徒たちのあの栄光は、いかばかりであることか。そこから立つ正しい者たちの王国は、何という王国であることか。新しいエルサレムという都市は、何という都市であることか。

De Spectaculis 30.2

2

At enim supersunt alia spectacula, ille ultimus et perpetuus judicii dies, ille nationibus insperatus, ille derisus, cum tanta saeculi vetustas, et tot ejus nativitates uno igni haurientur.

PL 1, 660B

しかし、なお他の見世物が残っている。かの最後にして永遠なる審判の日、諸国民には思いもよらぬかの日、嘲られていたかの日、この世のこれほど長き古さと、その中に生まれ出た幾多の世代とが、一つの火に飲み尽くされるであろう日である。

De Spectaculis 30.3

3

Quae tunc spectaculi latitudo! quid admirer? quid rideam? ubi gaudeam, ubi exsultem, spectans tot ac tantos reges qui in coelum recepti nuntiabantur, cum ipso Jove et ipsis suis testibus in imis tenebris congemiscentes? item praesides, persecutores dominici nominis, saevioribus, quam ipsi contra christianos saevierunt, flammis insultantibus, liquescentes? praeterea sapientes illos philosophos coram discipulis suis una conflagrantibus erubescentes, quibus nihil ad Deum pertinere suadebant, quibus animas aut nullas, aut non in pristina corpora redituras affirmabant, etiam poetas non ad Rhadamanti, nec ad Minois, sed ad inopinati Christi tribunal palpitantes?

PL 1, 660C

そのとき、見世物はいかばかりの広がりを見せることか。私は何に驚嘆しようか。何を笑ってやろうか。どこで喜び、どこで小躍りしようか――天に迎え入れられたと告げられていた、あれほど多く、あれほど偉大な王たちが、ユピテルその人とともに、そして彼ら自身の証人どもとともに、最も深い闇の中でうめいているのを見るときに。同じくまた、主の名の迫害者である総督たちが、みずからキリスト教徒に対して振るったよりもなお苛烈な炎に嘲られながら溶け去っていくのを見るときに。さらに、あの賢しらな哲学者たちが、共に燃え上がる弟子たちの前で恥じ入るのを見るときに――彼らは弟子たちに、神には何ものも関わりがないと説き、魂などは存在しない、あるいは元の体には戻らないと言い張っていたのだ。そして詩人たちが、ラダマントゥスの法廷にでも、ミノスの法廷にでもなく、思いもよらぬキリストの法廷において震えおののくのを見るときに。

De Spectaculis 30.4

4

Tunc magis tragoedi audiendi, magis scilicet vocales in sua propria calamitate. Tunc histriones cognoscendi solutiores multo per ignem: tunc spectandus auriga in flammea rota totus rubens tunc xystici contemplandi non in gymnasiis, sed in igne jaculati, nisi quod nec tunc quidem illos velim visos, ut qui malim ad eos potius conspectum insatiabilem conferre, qui in Dominum desaevierunt.

PL 1, 661A

そのとき、悲劇役者たちはいっそう聞くに値する――彼ら自身の破滅のただ中にあって、なるほどいっそう声高くなるのだから。そのとき、火によっていっそうしなやかになった俳優たちを見分けてやろう。そのとき、燃える車輪の上で全身を真っ赤にした戦車御者を眺めてやろう。そのとき、競技者たちを、体育場でではなく火の中に投げ込まれた姿で、とくと見てやろう。ただし、そのときでさえ私は彼らを見たいとは思わない。それよりもむしろ、主に対して荒れ狂った者どもにこそ、飽くことなき眼差しを注ぎたいと思うからである。

De Spectaculis 30.5

5

Hic est ille (dicam) fabri aut quaestuariae filius sabbati destructor, Samarites et daemonium habens. Hic est quem a Juda redemistis, hic est ille arundine et colaphis diverberatus, sputamentis dedecoratus, felle et aceto potatus.

PL 1, 662A

これが(私は言おう)あの者だ――大工の子か娼婦の子か、安息日を破る者、サマリア人にして悪霊に取り憑かれた者。これは諸君がユダから買い取ったあの者だ。これはあの、葦と拳で打ちのめされ、唾で辱められ、苦胆と酢を飲まされた者だ。

De Spectaculis 30.6

6

Hic est quem clam discentes subripuerunt, ut resurrexisse dicatur, vel hortulanus detraxit ne lactucae suae frequentia commeantium laederentur.

PL 1, 662A

これは、弟子たちが密かに盗み出し、よみがえったと言われるようにした者だ。あるいは、行き交う者たちの群れによって自分のレタスが踏み荒らされぬようにと、園丁が運び去った者だ。

De Spectaculis 30.7

7

Ut talia spectes, ut talibus exsultes, quis tibi praetor aut consul, aut quaestor, aut sacerdos de sua liberalitate praestabit? et tamen haec jam quodammodo habemus per fidem spiritu imaginante repraesentata.

PL 1, 662A

お前がこのようなものを見、このようなことに小躍りするために、いったいどの法務官が、執政官が、財務官が、あるいは祭司が、自分の気前の良さによってそれを与えてくれるだろうか。しかしそれでも我々は、すでにある意味で、信仰によって、霊が思い描くところとして現し出されたこれらのものを持っているのである。

De Spectaculis 30.8

8

Caeterum qualia illa sunt quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt? Credo, circo et utraque cavea et omni stadio gratiora.

PL 1, 662A

しかし、目が見たことなく、耳が聞いたことなく、人の心に思い浮かんだこともないものは、いったいいかなるものであろうか。思うに、それは競走場や、両方の闘技場や、あらゆる競技場よりも、はるかに喜ばしいものであろう。