Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XXIX 第XXIX章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 659B · 6 sectiones

De Spectaculis 29.1

1

Jam nunc si putas delectamentis exigere spatium hoc, cur tam ingratus es, ut tot et tales voluptates a Deo contributas tibi satis non habeas, neque recognoscas?

PL 1, 659B

さて、もしお前がこの人生の時をもろもろの楽しみで満たそうと思うのであれば、なぜそれほどまでに恩知らずなのか。神からお前に与えられた、これほど多く、これほど優れた快楽をもって満足せず、それと気づきもしないとは。

De Spectaculis 29.2

2

Quid enim jucundius, quam Dei patris et domini reconciliatio, quam veritatis revelatio, quam errorum recognitio, quam tantorum retro criminum venia?

PL 1, 659B

神なる父・主との和解、真理の啓示、己の過ちの自覚、これまでの数々の犯罪の赦し――これらにまさる喜ばしいことがほかにあろうか。

De Spectaculis 29.3

3

Quae major voluptas, quam fastidium ipsius voluptatis, quam saeculi totius contemptus, quam vera libertas, quam conscientia integra, quam vita sufficiens, quam mortis timor nullus; quod calcas deos nationum, quod daemonia expellis, quod medicinas facis, quod revelationes petis, quod Deo vivis?

PL 1, 659C

快楽そのものへの嫌悪、この世全体への軽蔑、真の自由、汚れなき良心、足るを知る生、そして死への恐れが皆無であること――さらには、諸国民の神々を踏みにじり、悪霊を追い出し、治癒を行い、啓示を求め、神のために生きること――これらにまさる快楽がほかにあろうか。

De Spectaculis 29.4

4

Hae voluptates, haec spectacula christianorum, sancta, perpetua, gratuita: in his tibi ludos Circenses interpretare, cursus saeculi intuere, tempora labentia, spatia dinumera, metas consummationis exspecta, societates Ecclesiarum defende, ad signum Dei suscitare, ad tubam angeli erigere, ad martyrii palmas gloriare.

PL 1, 660A

これらが快楽であり、これらがキリスト教徒の見世物である――聖なる、永続する、無償の見世物である。この中でこそ、お前は競走場の競技を読み替え、この世の走路を見つめ、移ろいゆく時と行程を数え上げ、終末という決勝の標柱を待ち望み、諸教会の交わりを守り、神の合図に奮い立ち、天使のラッパに身を起こし、殉教の棕櫚に誇るがよい。

De Spectaculis 29.5

5

Si scenicae doctrinae delectant, satis nobis litterarum est, satis versuum est, satis sententiarum, satis etiam canticorum, satis vocum; nec fabulae, sed veritates; nec strophae sed simplicitates.

PL 1, 660A

舞台の教えが心を楽しませるのであれば、我々には文学も十分にあり、詩句も十分にあり、格言も十分にあり、歌謡も、詠唱の声も十分にある。作り話ではなく真理であり、策略ではなく単純さである。

De Spectaculis 29.6

6

Vis et pugillatus et luctatus? praesto sunt, non parva, sed multa Adspice impudicitiam dejectam a castitate, perfidiam caesam a fide, saevitiam a misericordia contusam, petulantiam a modestia obumbratam, et tales sunt apud nos agones, in quibus ipsi coronamur. Vis autem et sanguinis et aliquid? habes Christi.

PL 1, 660A

お前は拳闘や格闘をも望むか。それらはすぐそこに用意されている、しかもわずかではなく数多く。貞潔によって打ち倒された淫らさ、信義によって斬り倒された裏切り、慈しみによって打ち砕かれた残酷さ、慎ましさによって物陰に追いやられた軽薄さを見よ。我々のもとにあるのはこのような闘いであり、その中で我々自身が冠を戴くのである。だが血について何かを望むか。お前にはキリストの血がある。