Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput III 第III章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 633B · 9 sectiones

De Spectaculis 3.1

1

Hac conscientia instructi adversus opinionem ethnicorum, convertamur magis ad nostrorum detractatus Quorumdam enim fides aut simplicior, aut scrupulosior, ad hanc abdicationem spectaculorum de Scripturis auctoritatem exposcit et se in incertum constituit, quod non significanter neque nominatim denuntietur servis Dei abstinentia ejusmodi.

PL 1, 633B

このような認識を備えて異教徒の臆説に対抗した上で、我々はむしろ我々自身の者たちの論難の方へと向き直ろう。というのも、ある者たちの信仰は、あまりに素朴であるか、あるいはあまりに几帳面であるかして、見世物のこの放棄について聖典からの権威を求め、このような節制が神の僕たちに対して明示的にも名指しでも告げられてはいないという理由で、自らを不確かな状態に置いているからである。

De Spectaculis 3.2

2

Plane nusquam invenimus, quemadmodum aperte positum est (Exod., 20.), Non occides, non idolum coles, non adulterium, non fraudem admittes; ita exerte definitum, «Non in Circum ibis non in theatrum; agonem, munus non spectabis.» Sed invenimus ad hanc quoque speciem pertinere illam primam vocem David, Felix, inquit (ps.

PL 1, 634A

確かに、『汝、殺すなかれ。偶像を拝むなかれ。姦淫を犯すなかれ。欺きを行うなかれ』(出エジプト20)と明白に示されているようには、『汝、競走場にも劇場にも行くなかれ。競技も剣闘士競技も見物するなかれ』とは、どこにもそれほど明確には定められていない。しかし、この種類にもまた、ダビデのかの最初の言葉が関わることを、我々は見出す。『幸いなるかな』と言われている――(詩篇

De Spectaculis 3.3

3

I.), qui non abiit in concilium impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestium non sedit.

PL 1, 634A

1:1)、不敬虔な者の計らいに歩まぬ人は、罪びとの道に立たず、疫病のごとき者たちの座に座らなかった。

De Spectaculis 3.4

4

Nam etsi justum illum videtur praedicasse, quod in concilio et in concessu Judaeorum de Deo denegando consultantium, non communicavit; late tamen semper Scriptura divina dividitur, ubicunque secundum praesentis rei sensum etiam disciplina munitur, ut hic quoque non sit aliena vox a spectaculorum interdictione.

PL 1, 634A

というのも、たとえ彼が、神を否認しようと謀るユダヤ人たちの会議と集いに関わらなかった、その義しい人を宣べ伝えたと思われるとしても、神の聖典はつねに広く分かたれるものであり、現在の事柄の意味に即して規律もまた固められるところではどこでも、当てはまるのである。それゆえ、ここでもまた、この言葉は見世物の禁止と無縁のものではない。

De Spectaculis 3.5

5

Si enim pauculos tunc judaeos impiorum concilium vocavit, quanto magis tantum conventum ethnici populi! ni pii ethnici, minus peccatores, minus hostes Christi, quam tunc Judaei, quo et caetera congruunt. Nam apud spectacula et in via statur.

PL 1, 634B

もし、あのとき、ごく少数のユダヤ人たちを『不敬虔な者の計らい』と呼んだのであれば、異教の民のこれほど大きな集まりを、なおのことどれほどそう呼ぶべきであろうか。もっとも、当時のユダヤ人よりも罪が少なく、キリストの敵であることも少ない敬虔な異教徒がいるとすれば、話は別だが――この点でも、他のことどもと符合するのである。なぜなら、見世物の場においても、人は『道』の上に立っているからである。

De Spectaculis 3.6

6

Vias enim vocant cardines balteorum per ambitum et discrimina popularium per proclivum. Cathedra quoque nominatur ipse in anfractu ad consessum situs.

PL 1, 634B

というのも、人々は、周囲をめぐる帯状通路の要所や、傾斜に沿った観客席の間の仕切りを、『道』と呼ぶからである。また、座るために曲がりの中に設けられたその場所自体も、『座』と呼ばれる。

De Spectaculis 3.7

7

Itaque e contrario infelix qui in quodcunque concilium impiorum abierit, et in quacunque via peccatorum steterit, et in quacunque cathedra pestium sederit. Generaliter dictum intelligamus, cum quid etiam specialiter interpretari capit.

PL 1, 635A

したがって逆に、不敬虔な者のいかなる計らいに歩み入った者も、罪びとのいかなる道に立った者も、疫病のごとき者たちのいかなる座に座った者も、不幸である。一般的に言われたことは、それが特殊なものとしても解釈されうる場合であっても、一般的なものとして理解しようではないか。

De Spectaculis 3.8

8

Nam et specialiter quaedam pronuntiata generaliter sapiunt. Cum Deus Israelitas admonet disciplinae vel objurgat, utique ad omnes habet (Exod. 12.): cum Aegypto et Aethiopiae exitium comminatur, in omnem gentem peccatricem praejudicat.

PL 1, 635A

というのも、特殊なものとして告げられたことの中にも、一般的な意味を帯びるものがあるからである。神がイスラエル人たちに規律を諭し、あるいは叱責されるとき、それは当然すべての者に及ぶ(出エジプト12)。エジプトとエチオピアに滅びを予告されるとき、あらゆる罪深い民族に対して、あらかじめ裁きを下しておられるのである。

De Spectaculis 3.9

9

Sic omnis gens peccatrix vocatur Aegyptus et Aethiopia (Is. 14 et alibi.), a specie ad genus. Quemadmodum etiam de origine spectaculorum omne spectaculum concilium vocat impiorum, a genere ad speciem.

PL 1, 635A

こうして、あらゆる罪深い民族が『エジプト』『エチオピア』と呼ばれる(イザヤ14、および他の箇所)。個別から一般へという仕方でである。それと同じように、見世物の起源に由来して、あらゆる見世物もまた『不敬虔な者の計らい』と呼ばれる。一般から個別へという仕方でである。