Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XXVIII 第XXVIII章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 659A · 4 sectiones

De Spectaculis 28.1

1

Saginentur ejusmodi dulcibus convivae sui, et loca et tempora et invitator ipsorum est. Nostrae coenae, nostrae nuptiae nondum sunt, non possumus cum illis discumbere, quia nec illi nobiscum. Vicibus disposita res est.

PL 1, 659A

そのような甘美なもので、彼ら自身の会食者たちを肥え太らせるがよい。場所も時も、招く者も彼らのものである。我々の晩餐、我々の婚宴はまだ来ていない。我々は彼らと共に横臥して食事することはできない、彼らもまた我々と共にできないのと同様に。事は順番によって定められているのである。

De Spectaculis 28.2

2

Nunc illi laetantur, nos conflictamur (Joan., XVI). Saeculum (inquit) gaudebit, vos tristes eritis. Lugeamus ergo dum ethnici gaudent, ut quum lugere coeperint, gaudeamus, ne pariter nunc gaudentes, tunc quoque pariter lugeamus.

PL 1, 659A

今、彼らは喜び、我々は苦闘している(ヨハネ16章)。「世は喜ぶが、汝らは悲しむであろう」と言われている。それゆえ、異教徒たちが喜んでいる間、我々は嘆こう。彼らが嘆き始めたときに我々が喜ぶことができるように。今ともに喜んで、かの時にもともに嘆くことのないように。

De Spectaculis 28.3

3

Delicatus es, christiane, si et in saeculo voluptatem concupiscis, imo nimium stultus, si hoc existimas voluptatem. Philosophi quidam hoc nomen quieti et tranquillitati dederunt, in ea gaudent, in ea avocantur, in ea etiam gloriantur.

PL 1, 659A

お前は軟弱である、キリスト教徒よ、もしこの世においてすら快楽を欲望するのであれば。それどころか、これを快楽だと見なすのなら、あまりにも愚かである。ある哲学者たちは、この名を静穏と平安に与えた。彼らはその中で喜び、その中で気を紛らわし、その中でむしろ誇りとさえする。

De Spectaculis 28.4

4

Tu mihi metas et scenas et pulverem et arenas suspiras. Dicas velim; non possumus vivere sine voluptate, qui mori cum voluptate debebimus? Nam quod est aliud votum nostrum, quam quod et Apostoli, exire de saeculo, et recipi apud Dominum (Phil. I)? Hic voluptas, ubi et votum.

PL 1, 659B

お前は、私に言わせれば、競走場の標柱や舞台、砂塵、そして闘技場の砂を恋い慕っている。むしろこう言ってほしいものだ。快楽をもって死なねばならぬ我々が、快楽なしに生きることができないだろうか、と。我々の願いとて、使徒(パウロ)の願い――この世から去り、主のもとに迎え入れられること(フィリピ1章)――と異なるものであろうか。快楽はここにある、願いのあるところに。