Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XIV 第XIV章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 646B · 4 sectiones

De Spectaculis 14.1

1

[0647] Nunc interposito nomine idololatriae, quod solum subjectum sufficere deberet ad abdicationem spectaculorum, alia jam ratione tractemus ex abundanti: propter eos maxime qui sibi blandiuntur, quod non nominatim abstinentia ista praescripta sit, quasi parum etiam de spectaculis pronuntietur, cum concupiscentiae saeculi damnantur.

PL 1, 646B

偶像崇拝という名を持ち出したうえで――それだけで見世物の放棄を根拠づけるに十分な主題であったはずだが――今や別の論法によって、余分ながら、この問題を論じよう。とりわけ、この節制が名指しで規定されていないことを口実に自らを甘やかし、世の欲望が断罪されるとき見世物についてはまだ十分には言い渡されていないかのように考える者たちのためである。

De Spectaculis 14.2

2

Nam sicut pecuniae, vel dignitatis, vel gulae, vel libidinis, vel gloriae; ita et voluptatis concupiscentia est: species autem voluptatis etiam spectacula.

PL 1, 647A

というのも、金銭についても、地位についても、大食についても、情欲についても、栄光についても欲望があるのと同様に、快楽についてもまた欲望がある。そして見世物も快楽の一種にほかならない。

De Spectaculis 14.3

3

Opinor, generaliter nominatae concupiscentiae continent in se et voluptates: aeque generaliter intellectae voluptates specialiter et in spectacula disseruntur.

PL 1, 647A

思うに、一般的に名指された欲望は、そのうちに快楽をも含んでいる。同様に一般的に理解された快楽は、個別化されれば見世物にまで論じ及ぶ。

De Spectaculis 14.4

4

Caeterum retulimus supra de locorum conditione, quod non per semetipsa nos inquinent, sed per ea quae illic geruntur, per quae simul inquinamentum combiberint, tunc et in alteros respuunt

PL 1, 647A

さらに、我々は先に、場所の性質については、それ自体によって我々を穢すのではなく、そこで行われる事柄によって穢すのだと述べた。場所は、そこで行われる事柄によって穢れをともに飲み込み、そのうえでそれを他の者たちにも吐きかけるのである。