De Spectaculis 21.1
Ethnici quos penes nulla est veritatis plenitudo, quia nec doctor veritatis Deus, malum ac bonum pro arbitrio ac libidine interpretantur, alibi bonum quod alibi malum, et alibi malum quod alibi bonum.
PL 1, 653A異教徒たちのもとには真理の充満というものが全くない。彼らには真理の教師である神がいないからである。それゆえ彼らは、善と悪とを自分勝手な思惑と欲望のままに解釈し、ある所では善とされるものを他の所では悪とし、ある所では悪とされるものを他の所では善とする。
De Spectaculis 21.2
Sic ergo evenit, ut qui in publico vix necessitate vesicae tunicam levet, idem in circo aliter non exsultet, nisi totum pudorem in faciem omnium intentet; et qui filiae virginis ab omni spurco verbo aures tuetur, ipse eam in theatrum ad illas voces gesticulationesque deducat; et qui in plateis litem manu agentem aut compescit, aut detestatur, idem in stadio gravioribus pugnis suffragium ferat; et qui ad cadaver hominis communi lege defuncti exhorret, idem in amphiteatro derosa et dissipata, et in suo sanguine squalentia corpora patientissimis oculis desuper incumbat.
PL 1, 653Aかくして次のようなことが起こる。すなわち、公衆の面前では排尿の必要に迫られてすらほとんど上衣をたくし上げようとしない者が、競走場においては、恥じらいのすべてを人々の面前にさらけ出すのでなければ歓喜しない。また、汚らわしい言葉のすべてから童貞の娘の耳を守る者が、まさにその娘を、あの卑猥な台詞や身振りを見せるために劇場へと連れて行く。また、街路で手を出して喧嘩する者を押しとどめるか忌み嫌うかする者が、競技場においては、より苛烈な殴り合いに声援を送る。また、自然の理によって死んだ人間の亡骸に身震いする者が、円形闘技場においては、食いちぎられ引き裂かれ、おのれの血にまみれて汚れた屍を、この上なく平然とした目で上から見下ろす。
De Spectaculis 21.3
Imo qui propter homicidae poenam probandam ad spectaculum veniat, idem gladiatorem ad homicidium flagellis et virgis compellat invitum; et qui insigniori cuique homicidae leonem poscit, idem gladiatori atroci petat rudem, et pileum praemium conferat: illum vero confectum etiam oris spectaculo repetat, libentius recognoscens de proximo, quem voluit occidere de longinquo, tanto durior si noluit
PL 1, 653Bそれどころか、殺人者への刑罰が正当に行われるのを見ようとして見世物にやって来る者が、嫌がる剣闘士を鞭と杖打ちとをもって殺人へと駆り立てる。そして、名だたる殺人者にはことごとく獅子をけしかけよと求める者が、凶暴な剣闘士には木刀と自由の帽子とを褒美として与えよと求める。しかも、仕留められたその者を、その顔を眺めるという見世物のためにふたたび引き出させ、遠くから殺したいと望んでいた者を間近に見て、いっそう喜んで見分ける始末である。もしそれを望んでいなかったのだとすれば、それだけ一層むごい男というものである。