Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1De Spectaculis

Caput XX 第XX章

Tertullian · De Spectaculis · PL 1, 652A · 7 sectiones

De Spectaculis 20.1

1

Quam vana igitur, imo desperata argumentatio eorum, qui sine dubio tergiversationem admittendae voluptatis obtendunt, nullam ejus abstinentiae mentionem specialiter in Scripturis determinari, quae directo prohibeat, ejusmodi conventibus interesse servum Dei.

PL 1, 652A

それゆえ、なんと空しい――いや、それどころか絶望的とさえ言うべき――論法であろうか。彼らは疑いもなく、快楽を許容するための言い逃れとして、こう持ち出す。神の僕がこの種の集会に立ち会うことを直接に禁じるような、その節制についての特別な言及は、聖典のどこにも定められていない、と。

De Spectaculis 20.2

2

Novam proxime defensionem suaviludii cujusdam audivi. Sol (inquit), imo etiam ipse Deus de coelo spectat, nec contaminatur. Plane sol et in cloacam radios suos defert nec inquinatur. Utinam autem Deus nulla flagitia hominum spectaret, ut omnes judicium evaderemus.

PL 1, 652A

私は最近、ある見世物好きの男の新しい弁明を耳にした。「太陽は」と彼は言う、「いや、それどころか神御自身さえも、天からご覧になっているが、汚されはしない」と。確かに、太陽はどぶ溝にさえその光を差し向けるが、汚れることはない。だが願わくは、神が人間のいかなる恥ずべき行いをもご覧にならなければよかったものを――そうすれば我々は皆、裁きを免れたであろうに。

De Spectaculis 20.3

3

Sed spectat et latrocinia, spectat et falsa, et adulteria, et fraudes, et idololatrias, et spectacula ipsa. Idcirco ergo nos non spectabimus, ne videamur ab illo qui omnia spectat.

PL 1, 652B

しかし神は、盗みも、偽りも、姦通も、欺きも、偶像崇拝も、そして見世物そのものさえもご覧になっている。それゆえ、我々は見物すまい――あらゆるものをご覧になる方に、見られたくはないのだから。

De Spectaculis 20.4

4

Comparas homo, reum et judicem: reum, qui quia videtur, reus est: judicem, qui quia videt, judex est.

PL 1, 652B

人よ、お前は被告と裁判官とを比べている。被告は、見られるがゆえに被告なのであり、裁判官は、見るがゆえに裁判官なのである。

De Spectaculis 20.5

5

Numquid ergo et extra limites circi furori studemus, et extra cardines theatri impudicitiae intendimus, et insolentiae extra stadium, et immisericordiae extra amphitheatrum, quod deus etiam extra cameras, et gradus et apulias oculos habet.

PL 1, 652B

それでは、我々は競走場の境界の外でも熱狂に励み、劇場の枠組みの外でも淫らさに心を向け、競技場の外でも尊大さに、円形闘技場の外でも無慈悲さに心を向けるとでもいうのだろうか――神は、桟敷の外にも、階段状の座席の外にも、日除けの幕の外にも、目をお持ちだというのに。

De Spectaculis 20.6

6

Erramus, nusquam et nunquam excusatur quod Deus damnat. Nusquam et nunquam licet, quod semper et ubique non licet.

PL 1, 652B

我々は誤っている。神が断罪することは、どこであれ、いつであれ、言い訳が立たない。いつでもどこでも許されないことは、どこであれ、いつであれ、許されないのである。

De Spectaculis 20.7

7

Haec est veritatis integritas et quae ei debetur disciplinae plenitudo et aequalitas timoris, et fides obsequii, non immutare sententiam, nec variare judicium. Non potest aliud esse, quod vere quidem est bonum seu malum. Omnia autem penes veritatem Dei fixa sunt.

PL 1, 653A

これこそ真理の全き姿であり、真理に対して負うべき規律の全体であり、恐れの均しさであり、服従の忠誠である。すなわち、判決を変えることなく、裁きを揺るがせにしないことである。真に善であり、あるいは悪であるところのものは、ほかのものではありえない。すべては、神の真理のもとに確固として定められているのである。