De Spectaculis 2.1
Jam vero nemo est, qui non hoc quoque praetendat (Gen. 1.), omnia a Deo instituta, et homini attributa (sicut praedicamus), et utique bona omnia, ut boni auctoris: inter haec deputari universa ista, ex quibus spectacula instruuntur, circum verbi gratia, et leonem, et vires corporis, et vocis suavitates.
PL 1, 631Aところで、次のことをも言い立てない者はいない――万物は神によって設けられ(創世記1)、人間に与えられたものであり(我々自身がそう宣べ伝えている通り)、しかも善き創造者のものとして、ことごとく善いものである、と。そしてこれらの中には、見世物が組み立てられる材料となる、あの一切のものが数えられる。たとえば競走場、獅子、身体の力、声の快さなどである、と。
De Spectaculis 2.2
Igitur neque alienum videri posse, neque inimicum Dei quod de conditione constet ipsius: neque cultoribus Dei vitandum, quod Dei non sit inimicum, quia nec alienum.
PL 1, 631Bそれゆえ、神ご自身の創造から出たことが明らかなものは、疎遠なものとも、神の敵とも見なされえない、と。また、それは神の礼拝者たちにとって避けるべきものでもない。疎遠なものでない以上、神の敵ではないのだから、と。
De Spectaculis 2.3
Plane et ipsae exstructiones locorum, quod saxa, quod caementa, quod marmora, quod columnae, Dei res sunt, qui ea ad instrumentum terrae dedit: sed et ipsi actus sub coelo Dei transiguntur.
PL 1, 631B確かに、もろもろの場所の建造物そのもの――石であれ、建材であれ、大理石であれ、円柱であれ――は神のものである。神はそれらを大地の用具として与えられたのだから。そして、それらの催しそのものもまた、神の天の下で行われるのである。
De Spectaculis 2.4
Quam sapiens argumentatrix sibi videtur ignorantia humana, praesertim cum aliquid ejusmodi de gaudiis et de fructibus saeculi metuit amittere! Plures denique invenias, quos magis periculum voluptatis, quam vitae, avocet ab hac secta.
PL 1, 631B人間の無知は、とりわけこの世の喜びや実りのうちからこの種のものを何か失うことを恐れるとき、自分自身をなんと賢い論者と思っていることであろうか。実に、生命の危険よりも快楽の危険によってこの教団から引き離される者たちの方を、より多く見出すことだろう。
De Spectaculis 2.5
Nam mortem etiam stultus ut debitam non extimescit, voluptatem etiam sapiens ut tantam non contemnit, cum alia non sit et stulto et sapienti vitae gratia, nisi voluptas.
PL 1, 631Bなぜなら、愚者でさえ死を当然負うべきものとして恐れることはなく、賢者でさえ快楽をそれほど大きなものとして軽んじることはないからである。愚者にとっても賢者にとっても、生の喜びとなるものは快楽をおいて他にないのだから。
De Spectaculis 2.6
Nemo negat, quia nemo ignorat quod ultro natura suggerit, Deum esse universitatis conditorem, eamque universitatem tam bonam, quam homini mancipatam.
PL 1, 631C誰もこれを否定しない。自然がおのずと示唆することを、誰も知らずにいることはないからである。すなわち、神は宇宙の造り主であり、その宇宙は善いものであると同時に、人間に譲り渡されたものでもある、ということを。
De Spectaculis 2.7
Sed quia non penitus Deum norunt, nisi naturali jure, non etiam familiari, de longinquo, non de proximo; necesse est ignorent qualiter administrari aut jubeat aut prohibeat quae instituit simul quis sit aemulus ex diverso, adulterandis usibus divinae conditionis, quia neque voluntatem, neque adversarium noveris ejus, quem minus noveris.
PL 1, 631Cしかし、彼らは神を徹底的には知らず、ただ自然の理によって知るにとどまり、親しい間柄としては知らない――遠くから知るのであって、間近から知るのではない。それゆえ、神がご自身の設けたものをどのように治めるよう命じ、あるいは禁じておられるのか、彼らは必然的に知らずにいる。同時にまた、神の被造物の用途を悪用しようとする、逆の側に立つ敵対者が誰であるのかも知らずにいる。なぜなら、より少ししか知らない者について、その意志もその敵対者も知ることはできないからである。
De Spectaculis 2.8
Non ergo hoc solum respiciendum est, quo omnia sint instituta, sed a quo conversa. Ita enim apparebit cujus vi sint instituta, si appareat cujus non sint. Multum interest inter corruptelam et integritatem, quia multum est inter institutorem et interpolatorem.
PL 1, 632Aそれゆえ、万物が何によって設けられたかだけでなく、誰によって転倒させられたかもまた、顧みられねばならない。それが誰の力によるのではないかが明らかになれば、誰の力によって設けられたかもまた明らかになるであろうから。腐敗と健全さとの間には大きな隔たりがある。創始者と改竄者との間に大きな隔たりがあるからである。
De Spectaculis 2.9
Caeterum omnes species malorum, quae etiam ethnici ut indubitata, et prohibent et defendunt, ex operibus Dei constant: Vis homicidium ferro, veneno, magicis devinctionibus perfici Tam ferrum Dei res est, quam herbae, quam angeli: numquid tamen in hominis necem auctor ista providit?
PL 1, 632Aしかし、あらゆる種類の悪は――異教徒でさえそれを疑いなきものとして禁じ、かつ防いでいるのだが――神の御業に基づいて成り立っている。お前は、殺人が剣によって、毒によって、魔術の呪縛によって成し遂げられるのを望むか。剣は、薬草や天使たちと同じように、神のものである。しかし、創造者はこれらを人間の殺害のために備えられたのであろうか。
De Spectaculis 2.10
Atquin omnem homicidii speciem uno et principali praecepto interemit: Non occides (Exod. 20.) Proinde aurum, aes, argentum, ebur, lignum, et quaecumque fabricandis idolis materia captatur, quis in saeculo posuit, nisi saeculi auctor Deus?
PL 1, 632Bしかるに、あらゆる種類の殺人を、ただ一つの根本的な戒めによって滅ぼされた。『汝、殺すなかれ』(出エジプト20)と。したがって、金、青銅、銀、象牙、木材、そして偶像を作るために求められるどのような材料であれ、この世にそれを置かれたのは、この世の創造者である神をおいて他の誰であろうか。
De Spectaculis 2.11
Numquid tamen ut haec adversus ipsum adorentur? Atquin summa offensio penes illum idololatria est. Quid non Dei est, quod Deum offendit? Sed cum offendit, Dei esse desiit; et cum desiit, offendit.
PL 1, 632Bしかし、これらのものが神ご自身に逆らって拝まれるためであろうか。しかるに、神にとって最大の侵害は偶像崇拝である。神を侵害するもので、神のものでないものがあろうか。しかし、それが神を侵害するとき、それはもはや神のものであることをやめており、神のものであることをやめたときにこそ、それは侵害するのである。
De Spectaculis 2.12
Ipse homo omnium flagitiorum actor non tantum opus Dei, verum etiam imago est, et tamen et corpore et spiritu descivit a suo institutore.
PL 1, 632B人間その者は、あらゆる恥ずべき行いの実行者でありながら、神の御業であるだけでなく、神の像でもある。それでいてなお、身体においても霊においても、自らの創始者から離反してしまったのである。
De Spectaculis 2.13
Neque enim oculos ad concupiscentias sumpsimus, neque linguam ad maliloquium, et aures ad exceptaculum maliloquii, et gulam ad gulae crimen et ventrem ad gulae satietatem, et genitalia ad excessus impudicitiae, et manus ad vim, et gressus ad vagam vitam, aut spiritus ideo insitus corpori, ut insidiarum, et fraudum, et iniquitatum cogitatorium fieret, non opinor.
PL 1, 632Bというのも、我々は欲望のために目を受け取ったのではなく、悪口のために舌を、悪口を受け入れる器として耳を、貪食の罪のために喉を、貪食の満腹のために腹を、淫蕩の逸脱のために性器を、暴力のために手を、放浪の生活のために歩みを、受け取ったのでもない。あるいは、策略と欺瞞と不義とを考え出す器となるために霊が身体に植え込まれたのでも、思うに、あるまい。
De Spectaculis 2.14
Nam si omnem malignitatem, et si tantam malitiam excogitatam Deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecunque condidit, non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
PL 1, 633Aなぜなら、もし神が――無垢を要求する方として――あらゆる悪意を、これほど工夫された悪をお憎みになるのなら、神がお定めになったものは何であれ、ご自身が断罪なさる行いの結果を目指してお定めになったのではないことは、疑いなく明らかである。たとえ、その同じ行いが、神がお定めになったものを通して行われるのだとしても、である。断罪の理由のすべてはまさにこれだからである。すなわち、被造物による、被造の秩序の誤った取り扱いである。
De Spectaculis 2.15
Nos igitur qui, Domino cognito, etiam aemulum ejus inspicimus, qui, institutore comperto, etiam interpolatorem una deprehendimus, neque mirari, neque dubitare oportet, quum ipsum hominem, opus et imaginem Dei, totius universitatis possessorem, illa vis interpolatoris et aemulatoris angeli ab initio de integritate dejecerit, universam substantiam ejus pariter cum ipso in perversitatem demutatam adversus institutorem, ut quam doluerat homini concessam, non sibi, in ea ipsa et hominem reum Deo faceret, et suam dominationem collocaret.
PL 1, 633Aそれゆえ我々は、主を知るとともにその敵対者をも見て取り、創始者を知るとともに改竄者をも同時に見抜く者であるからには、次のことに驚くことも疑うこともあってはならない。すなわち、人間その者――神の御業にして像であり、宇宙全体の所有者――を、あの改竄者にして張り合う天使の力が、初めから健全さから突き落とし、彼とともにその実体全体もひとしく、創始者に逆らう邪悪へと変えてしまったこと、それは、自分にではなく人間に与えられたことを彼が悔しく思っていたその同じもの〔宇宙の所有〕のただ中で、人間を神に対する被告としてしまい、かつ自らの支配を打ち立てるためであった、ということにである。