Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.1
Id autem interest inter dignitatem tabernaculi et domus, quod in tabernaculo non semper degitur; at vero in domo semper, sicut in ascensionibus significat David dicens: Quoniam elegit Dominus Sion, complacitam habuit inhabitationem sibi: haec requies mea in saeculum saeculi (Psal. CXXXI, 13) .
PL 9, 904A幕屋の尊厳と家の尊厳との違いは、幕屋には常に住むわけではないが、家には常に住むという点にある。ダビデが上りの歌の中で、こう言って示しているとおりである。「主はシオンを選び、それを自らの住まいとして喜んだ。これは、世々にわたる我が安らぎである」(詩篇131:13)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.2
At vero in tabernaculo non habet requiem: movendum est enim in tempore belli, in quo et recedebat nubes ab eo quae significabat praesentiam Dei: quae recte comparabitur similitudo nobis, quamdiu in hoc corpore peregrinamur, in hac aequanimitate vincamus omnia vitia ejus, ut nullus hostis vivens aut vigens relinquatur.
PL 9, 904Aしかし、幕屋には安らぎがない。戦いの時には移されねばならず、その時には、神の臨在を示していた雲もそこから離れたからである。この類似は、我々に正しく引き比べられる〔quae recte comparabitur similitudo nobis の構文は取りにくく、文脈から解した〕。我々がこの体において旅人として過ごしている間、この平静さのうちに、その悪徳のすべてに打ち勝ち、生きている、あるいは力ある敵が一つも残らないようにしよう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.3
Visitabit enim nos etiam in tabernaculo Deus, et in tempore quietis: at ubi exorta fuerit pugna cum vitiis, constringendum est tabernaculum nostrum, et ad expeditionem belli praeparandum; nec poterit expandi, nec delectari in requiem Dei tempore quo fiet interpellatio vitiorum: et praecedet te Deus quidem in pugna, ut si ambulaveris post eum, facile vincas hostes tuos, habitare autem illo tempore in te non potest.
PL 9, 904A実に、神は、幕屋においても、静穏の時には我々を訪れるであろう。しかし、悪徳との戦いが起こったときには、我々の幕屋はたたまれ、戦いの遠征のために備えられねばならない。悪徳に邪魔される時には、幕屋は広げられることも、神の安らぎを喜ぶこともできない。神は、確かに戦いにおいて汝の先に立って進むであろう。それは、もし汝がその後に従って歩むなら、汝の敵に容易に打ち勝つためである。しかし、その時には、神は汝のうちに住むことができない。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.4
Itaque licet vincas, licet exsuperes vitia carnis, ex ipsa tamen conflictatione contaminas manus tuas in sanguine tuo. Nec idoneus eris in hoc tempore aedificare domum Domini, sicut reprobatur David qui operatus esset in sanguine.
PL 9, 904Bそれゆえ、汝が勝っても、肉の悪徳に打ち勝っても、その戦い自体のゆえに、汝は自らの血で自分の手を汚す。この時期には、主の家を建てるのにふさわしくないのである。血のうちに働いたダビデが退けられているとおりである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.5
Ille autem aedificat domum Domini qui intrat in requiem, qui nullis inquietatur vitiis, cui omnis hostis extinctus est, qui possit dicere: Mihi autem mundus crucifixus est et ego mundo (Gal. VI, 14) ; apud quem omnia vetera transierunt, nova facta sunt, quale regnum Salomonis in figuram nostri refertur.
PL 9, 904B主の家を建てるのは、安息に入った者、いかなる悪徳にも煩わされず、すべての敵が絶たれた者、「私にとっては世界が十字架につけられ、私も世界に対してそうである」(ガラテヤ6:14)と言える者、その者のもとで古いものはすべて過ぎ去り、新しくなった者である。ソロモンの王国は、そのような姿として、我々の型に当てはめられる。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.6
Sed si in hujus vitae cursu nemo tam perfectus inveniatur, qui mundus ab omni interpellatione peccati pervenire in domum Dei possit: potero tamen ita dicere, quoniam transibo in locum tabernaculi usque ad domum Dei: id est in hac vita praesenti, ut quandiu in hoc mundo sum, in locum transeam tabernaculi; quippe cum quotidie pugna contra carnem et sanguinem, contra spiritualia nequitiae gerenda sit.
PL 9, 904Cしかし、この生涯の歩みのうちに、罪のあらゆる妨げから清められて神の家に至りうるほど完全な者は、誰も見いだされないとしても、それでも私は、「私は幕屋の場所を通って神の家に至る」と、こう言うことができる。すなわち、現在のこの生においては、私がこの世界にいる間、幕屋の場所を通過するということである。日ごとに、肉と血に対して、霊的な悪に対して、戦いを遂行しなければならないからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.6.7
At cum resoluta fuerit inhabitatio tabernaculi hujus, sicut Apostolus ait, et accipere domum non manibus fabricatam, sed aeternam in coelis; cum transfiguratum fuerit corpus humilitatis nostrae in similitudinem corporis filii Dei: tunc perveniam in domum Dei, quo tempore possit in aeternum habitare in me; et recte psallam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei.
PL 9, 904Cしかし、使徒が言うように、この幕屋の住まいが解かれ、手によって造られたのではない、天にある永遠の家を受けるとき〔底本は刷りでも accipere で、構文が取れない。文脈から「受けるとき」と解した〕、我々の卑しい体が神の子の体に似た姿に変えられるとき、そのとき私は神の家に至り、その時には、神は永遠に私のうちに住むことができる。そして私は、「私は驚くべき幕屋の場所を通って神の家に至る」と、正しく歌うであろう。