Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.1
Sed quare ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; VERS 4: multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt? Tractat hunc locum Apostolus plenissime ad Romanos, quod lex introivit ut amplificaretur peccatum.
PL 9, 893Dしかし、なぜ彼は言うのか。「彼らは、汝の意志を、自らのうちに驚くべきものとした」、「彼らの弱さは増し加わった。そののち、彼らは急いだ」(詩篇15:4)と。使徒は、ローマ人に宛ててこの箇所を最も十分に論じている。すなわち、律法が入り込んだのは、罪が増し加わるためであった、と。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.2
Ubi amplificatum est peccatum, ibi gratia abundavit (Rom. V, 20) . Postquam enim repudiantes gratiam Dei inventi sunt in operibus legis, infirmis mira facta est voluntas Dei, qua ad gratiam suam provocabat eos.
PL 9, 894A「罪が増し加わったところでは、恩寵が満ちあふれた」(ローマ5:20)。実に、神の恩寵を退けて律法の行いの中に見いだされたのち、弱い者たちにとって神の意志は驚くべきものとなり、その意志によって神は彼らを自らの恩寵へと招いたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.3
Quicumque ergo vult salvus esse, oportet ut gratia Dei liberari velit. Itaque bene psalmus ait: Ipsi miras fecerunt voluntates tuas in se; multiplicatae sunt infirmitates eorum: post haec acceleraverunt.
PL 9, 894Aそれゆえ、救われることを望む者は誰であれ、神の恩寵によって解き放たれることを望まねばならない。したがって、詩篇は正しく言う。「彼らは、汝の意志を、自らのうちに驚くべきものとした。彼らの弱さは増し加わった。そののち、彼らは急いだ」。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.4
Cum enim multiplicatae sunt infirmitates eorum qui se in operibus justificari volebant, mirae factae sunt voluntates Dei quae ad fidem gratiae vocabant.
PL 9, 894A実に、自らを行いによって義とされることを望んだ者たちの弱さが増し加わったとき、恩寵への信仰へと招く神の意志が、驚くべきものとなったのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.5
Horum igitur synagogas, ait, non aggregabo de sanguine meo: id est, non redimam eos qui redemptionem meae gratiae non requirunt. Nec memorabor, inquit, nomina eorum per labia mea.
PL 9, 894A「それゆえ、彼らのシナゴーグを、私は私の血から集めはしない」と彼は言う。すなわち、私の恩寵による贖いを求めない者たちを、私は贖わない、ということである。「また私は、彼らの名を私の唇によって思い起こしはしない」と彼は言う。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.6
Qui enim in operibus suis vult salvus esse, hic beneficium meum non confitetur: et qui me confessus non fuerit coram hominibus, nec ego confitebor illum coram Patre meo qui est in coelis (Matth. X, 32) .
PL 9, 894Bというのも、自分の行いによって救われることを望む者は、私の恩恵を告白しないからである。「人々の前で私を告白しなかった者を、私もまた、天にいる私の父の前で告白しはしない」(マタイ10:32)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 1.6.7
Quod si hos tales non fuerat congregaturus, supererat ut ostenderet quos in haereditate accepturus esset. Itaque ordine subjungit:
PL 9, 894Bもし彼がそのような者たちを集めるつもりでなかったのなら、あとは、嗣業として誰を受け入れるつもりであったかを示すことが残っていた。そこで彼は、順を追って続ける。