Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.1
Et separavit, distinguens iniquitatem a peccato; quia iniquitas ignota esse minime potest. Cujus verbi magis aptior est significantia in graeco.
PL 9, 899Aそして彼は、不義を罪から区別して、分けた。不義が知られずにいることは、決してありえないからである。この語の意味は、ギリシア語のほうがいっそうふさわしい。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.2
Ansdayan enim vocant, per quod significatur tempus quo sine lege vixerit mundus, cum adhuc in gentili vita Deum nesciret. Omnes autem conversi ad Dominum confiteantur necesse est, damnabilem fuisse prioris temporis vitam.
PL 9, 899A実に、彼らはそれを「アノミアン」〔底本は Ansdayan。anomian と読む〕と呼ぶが、それによって、世界が律法なしに生きていた時、まだ異邦人の生活のうちで神を知らなかった時が意味される。そして、主に立ち帰ったすべての者は、以前の時の生活が断罪されるべきものであったと告白せざるをえない。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.3
At vero quia peccati nomen in hoc definimus, in quo quis intrat in curas et sollicitudines et cogitationes victus, quae quammultae et variae sunt, quarumque imagines invitis etiam bonis quam frequenter occurrunt; quis possit in sua observantia deprehendere?
PL 9, 899Bしかし、我々は罪の名を、人が生計の心労、気遣い、思いへと入り込むことのうちに定めるのであるが、それらはきわめて多く、さまざまであり、その像は、善き者たちの意に反してさえ、どれほど頻繁に現れることか。誰が、自らの注意のうちにそれを捉えることができようか。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.4
Itaque super hoc bene auxilium de Deo requirit propheta dicendo, VERS. 5: Peccatum meum cognitum mihi fac, Domine. Et in hoc peccati nomen a principio mundi et teneri, si ipsam protoplasti transgressionem discriminemus, manifesto invenimus.
PL 9, 899Bそれゆえ、この点について、預言者は神からの助けを求めて言う。「我が罪を、我に知らせよ、主よ」(詩篇31:5)。そして、もし最初に造られた人の違反そのものを見分けるなら、この点に、罪の名が世界の初めから当てはまっていることを〔底本は et teneri。構文が崩れているらしく、「当てはまる」と解した〕、我々ははっきりと見いだす。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.5
Sed de hoc longum erit persequi; aeque tamen sensus discriminantes inter peccatum et iniquitatem persequentibus quoque manifestantur. De peccato enim petit, ut cognitum sibi fiat; ut vero iniquitatem non celaverit sibi inquit.
PL 9, 899Bしかし、これについて論じ尽くすことは長くなる。それでも、罪と不義を区別する意味は、論じ進める者たちにも同じように明らかになる。実に、罪については、それが自分に知られるようにと求め、不義については、自分に隠さなかったと言うのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.6
Illud enim, quia sine scientia hominis non erat, supererat in eo medicina humilitatis ut annuntiaret illud, et confiteretur Domino.
PL 9, 899C実に、後者は人の知らないものではなかったので、それを告げ、主に告白するという謙遜の治療が、彼のうちに残されていた。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.7
At vero peccatum, cujus varietas etiam ignoranti poterat obrepere, cujus multitudo fallere poterat et latere, ut cognitum sibi fieret deprecatus est.
PL 9, 899Cしかし、罪は、その多様さのゆえに、知らずにいる者にも忍び寄ることができ、その多さが欺き、隠れることができた。それゆえ、彼は、それが自分に知られるようにと祈り求めたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.8
Perseveravit denique in significantia verbi; et quia iniquitatem a peccato separabat, dixit: Ego, inquit, renuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine. Adeo et hic non peccatum meum nuntiabo, Domine, sed iniquitatem.
PL 9, 899C実に、彼は語の意味を保ち続け、不義を罪から分けていたので、言った。「私は、我に対して我が不義を告げよう、主よ」。かくして、ここでも彼は、「我が罪を告げよう、主よ」ではなく、「不義を」と言っているのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.9
Peccatum enim annuntiare non poterat, cujus cognitionem sibi quaerebat a Domino. At vero iniquitatem quam in conscientia habebat, hanc, ait, annuntiabo adversum me coram Domino. Iniquitati enim alia nulla medicina est, nisi confessio ad Deum.
PL 9, 899C実に、罪は、その認識を主に求めていたのだから、告げることができなかった。しかし、自らの良心のうちに持っていた不義は、これを、と彼は言う、主の前で、我に対して告げよう、と。不義に対する治療は、神への告白以外にないからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.10
Facimus enim ignoranter quod agnitum facit Dominus, cum agnitionem ejus conversio fecerit, et necesse est poenitentia consequatur.
PL 9, 899D実に、我々は、主が認識させることを、知らずに行っている〔quod agnitum facit Dominus 以下は意味が取りにくく、直訳に近く訳した〕。その認識を立ち帰りが生じさせたときには、必ず悔い改めが続く。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.11
Ita post iniquitatem hanc, si confessus fuerit coram Domino, et annuntiaverit illam adversum se, scilicet accusator sui factus, redimet impietatem cordis sui.
PL 9, 899Dこのように、この不義ののち、もし彼が主の前で告白し、それを自分に対して告げ知らせたなら、すなわち自らの告発者となったなら、自らの心の不敬を贖うであろう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.12
Et hic prudenti ratione ait: Dixi: pronuntiabo adversum me iniquitatem meam, Domine; et tu remisisti impietatem cordis mei. Denique qui iniquitatem non confitetur Domino, superbiam adversum Dominum recipit, ac sic impietatem acquirit.
PL 9, 899Dそして彼は、ここで賢明な理をもって言う。「私は言った、我に対して我が不義を宣言しよう、主よ、と。すると汝は、我が心の不敬を赦した」。実に、不義を主に告白しない者は、主に対する高慢を受け取り、こうして不敬を身に招く。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 2.5.13
Dominum enim non agnoscit patrem totius creaturae. Contra, propheta eum qui confitebitur, ac per hoc impietatis crimen deprecatur, humilem vocat; quod est utique superbo contrarium.
PL 9, 899D実に、その者は、主がすべての被造物の父であることを認めていない。これに対して、預言者は、告白し、それによって不敬という罪の赦しを祈り求める者を、「へりくだる者」と呼ぶが、それは当然、高慢な者の反対である。