Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.1
Et hic jam satis dictum puto. Sed ne aliquis requirat et studio praeterisse nos existimet, quid sit quod ait: In voce cataractarum tuarum abyssus abyssum invocat, modice de cataractarum voce repetamus.
PL 9, 907Cそして、この点については、すでに十分に語ったと私は思う。しかし、誰かが、「汝の水門の声のうちに、深淵は深淵を呼ぶ」と彼が言うことが何であるのかを問い、我々がそれをわざと通り過ぎたと考えることのないように、水門の声について、少し立ち返って述べよう。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.2
Habent utique hae visibiles aquarum cataractae voces suas, quia emissiones fluminum sonare et strepere necesse est.
PL 9, 907C当然、この目に見える水門にも、それぞれの声がある。川の放流が響き、轟くのは必然だからである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.3
Et quoties ex infinito lacu stagnorum vel fontium eructatione surgunt in exitum flumina, cujus profundum nequaquam deficere et exhauriri queat; bene de his dicitur abyssus abyssum invocat in voce cataractarum.
PL 9, 907Cそして、川が、その深みが決して尽きて涸れることのない、際限のない池や泉の湧出から、流れ出るために起こるたびに、「深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶ」と、これらについて正しく言われている。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.4
Sed nos meminisse debemus de quibus abyssis loquatur propheta, de quibus etiam praelocuti sumus. Itaque et cataractas horum nosse debemus: omnes autem eructationes judiciorum Dei per voces prophetarum invenimus sonuisse, quas hic cataractas appellatas existimo.
PL 9, 907Cしかし、我々は、預言者がどの深淵について語っているのかを覚えていなければならない。それについては先にも述べた。それゆえ、それらの水門も知っていなければならない。神の裁きの湧出は、みな預言者たちの声によって響いてきたことを、我々は見いだすが、その声をここで水門と呼んだのだと、私は考える。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.5
Abyssus abyssum invocat in voce cataractarum. Post praedicationem prophetarum consecuta sunt Dei judicia, et velut vocarunt se in illam vocem quam praemiserat ut sequerentur.
PL 9, 907D「深淵は水門の声のうちに深淵を呼ぶ」。預言者たちの宣べ伝えのあとに神の裁きが続き、それらはいわば、自分たちが従うようにと先に送られたあの声のうちへと、互いを呼び入れたのである。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.6
Vox cataractae fuit: Opprimamus justum quia inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et Filium Dei se nominat (Sap. II, 12) .
PL 9, 907D水門の声はこうであった。「義しい者を虐げよう。彼は我々にとって無益であり、我々の行いに逆らい、自らを神の子と称するからだ」(知恵の書2:12)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.7
Altera vox cataractae est: Sicut ovis ad victimam adductus, et sicut agnus coram tondente se non aperuit os suum (Isa. LIII, 7) . Est et alia vox: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea (Psal. XXI, 17) .
PL 9, 907D水門の別の声はこうである。「犠牲獣として引かれる羊のように、毛を刈る者の前の小羊のように、彼は口を開かなかった」(イザヤ53:7)。また別の声がある。「彼らは我が手と我が足を掘り、我が骨をことごとく数えた」(詩篇21:17)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.8
Est et illa vox: Diviserunt vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ibid. 19) : et in siti mea potaverunt me aceto (Psal. LXVIII, 22) .
PL 9, 908Aまた、あの声もある。「彼らは我が衣を分け、我が衣の上に籤を投げた」(詩篇21:19)。そして、「我が渇きのとき、彼らは我に酢を飲ませた」(詩篇68:22)。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.9
Et quid necesse est nunc omnes voces cataractarum referre, cum pleni sunt libri prophetarum de contumeliis et passione Domini?
PL 9, 908Aそして今、水門のすべての声を挙げる必要があるだろうか。預言者たちの書は、主の辱めと受難に満ちているというのに。
Tractatus in psalmos XV, XXXI, XLI 3.12.10
Quoniam ergo omnes praedicationes etiam rerum gestarum fides secuta est, in hanc vocem cataractarum abyssus abyssum invocavit, ut suppleret scilicet effectus sonos earum. Igitur quia de talibus abyssis loquebatur propheta, opportune subjungens ait:
PL 9, 908Aそれゆえ、すべての宣べ伝えに、実際に起こった出来事による確証〔fides は信仰とも確かさとも取れる。ここでは確証と解した〕もまた続いたのであるから、深淵は水門のこの声のうちに深淵を呼んだ。すなわち、それらの響きを成就によって満たすためである〔effectus は suppleret の主語(成就が満たす)とも取れる〕。そして、預言者はこのような深淵について語っていたので、折よく続けて言う。